Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant
de Anschario Schindler |
m automaton addit: th:การกักกัน |
||
Linea 76: | Linea 76: | ||
[[sr:Концентрациони логор]] |
[[sr:Концентрациони логор]] |
||
[[sv:Koncentrationsläger]] |
[[sv:Koncentrationsläger]] |
||
[[th:การกักกัน]] |
|||
[[tr:Toplama Kampı]] |
[[tr:Toplama Kampı]] |
||
[[uk:Концентраційний табір]] |
[[uk:Концентраційний табір]] |
Emendatio ex 16:05, 6 Februarii 2013
Castra carceralia[1] (neut. pl.), vel Campus Concentrationis[2], sunt castra ad captivos concludendos, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.
Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo 19 semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius a Germanis per Europam disponerentur, ut cum Zigani, homosexuales, et homines cum inhabilitatibus tum Iudaei illuc coacti labore debilitarentur et catervatim extinguerentur. Quorum omnium notissima illa carceralia Ausviciana sunt, in quibus ad decies centena milia hominum per cruciatus[3] esse necatos veri simile est.
Carceralibus similia castra Russice breviter GULAG appellata Iosepho Stalin auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis saeculi 20 decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.
Nomen "castrorum concentratoriorum" primo in usu erat apud Anglos qui in bello Burico captivos et cives Buricos ibi collocaverunt.
Pelliculae
- Auschwitz (castra carceralia)
- Kapò
- La vita è bella
- Anscharius Schindler
- Train de vie
- Sophie's Choice
- Gulagia
Notae
- ↑ Cf. Blasius Amata Lexicon Recentioris Latinitatis: campo di concentramento = "Campus captivis custodiendis"
- ↑ David Morgan, Lexicon Latinum. [1]
- ↑ Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007). ab aliquo per cruciatus interfici, Italiane morire fra i supplizi per mano di uno