Quantum redactiones paginae "Claudius Rutilius Namatianus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
Linea 43: Linea 43:
[[ru:Клавдий Рутилий Намациан]]
[[ru:Клавдий Рутилий Намациан]]
[[sh:Rutilije Klaudije Namacijan]]
[[sh:Rutilije Klaudije Namacijan]]
[[uk:Клавдій Рутилій Намаціан]]

Emendatio ex 12:04, 1 Februarii 2013

Claudius Rutilius Namatianus (vixit saeculo V) magistratus Romanus fuit qui usque ad honorem Praefecti Urbis ascendit et a quo in litteris versato unum poema De reditu suo inscriptum nobis relictum est.

Vita

Nihil de ejus vita cognitum est nisi quæ ipse in poemate suo exposuit. Qui ex opulenta latissimis agris familia Tolosae in Gallia Narbonensi natus primum illic puerilem ætatem egit, deinde patrem Etruriæ et Umbriæ præsidem factum secutus est. Postquam autem in antiquis litteris Latinis penitus eruditus est, rem publicam ipse capessivit et comes sacrarum largitionum, deinde quæstor sacri palatii, tandem anno 414 præfectus Urbi factus est. Quo in tempore litteratissimis viris multum utebatur qui principi in consilio aderant. Cum vero altissimum dignitatis gradum obtineret, anno 417 extremo octobri mense in Galliam Narbonensem redire constituit ut cognosceret quantum patrius fundus a Visigothis, qui tum in Australem Galliam invasissent, vastatus esset. Hoc adeo iter, quod Roma ad patriam prope Tolosam fecit, in poemate subtiliter narravit.

Opus

Poema De reditu suo nobis partim tantum servatum est : totus enim primus liber, sed sexaginta octo tantum primi versus secundi libri fragmentaque ceterorum librorum exstant. In parte autem de operis initio servata enarratur quomodo pridie Kal. Nov. Ostia profectus sit et usque ad Lunam Etruscorum portum iter fecerit, quo a. d. III Id. Nov. advenerit, exacto hoc die tempore anni per quod navigare licebat. Exordium vero poematis magnifica Urbis Romæ laudatio est, in qua « regina pulcherrima mundi » et « genitrix hominum genitrixque deorum » vocatur. Ardenti enim erga Romuli civitatem studio efferebatur poeta ejusque gloriam tum evanescentem graviter desiderabat, adeo ut antiquos Romanos deos colere etiam perstans Christi religionem contemneret Judaicamque gentem quæ « radix stultitiæ » ab eo vocatur. Monachos quoque bis longe vituperat, nec multum in sæculis posterioribus poema lectum et descriptum in monasteriis est, ita ut in uno codice octavo sæculo condito et anno 1493 Bobii reperto partim tantum servatum sit.

Editiones

  • J. Vessereau, F. Préchac, edd. et interprr., Rutilius Namatianus. Sur son retour. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1933; 2a ed., 1961; 3a ed., 2003 (Collection des universités de France)
  • E. Doblhofer, interpr., Rutilius Claudius Namatianus. De reditu suo sive Iter Gallicum. 2 voll. Heidelbergae: Carl Winter Universitätsverlag, 1972
  • A. Garcia-Toraño Martinez, interpr., "Rutilio Namaciano. El retorno" in Geografos latinos minores (Matriti: Gredos, 2002)

Bibliographia

  • J. Carcopino, "À propos du poème de Rutilius Namatianus" in Revue des études latines vol. 6 (1928) pp. 180-200
  • F. Paschoud, "À quel genre littéraire le poème de Rutilius Namatianus appartient-il?" in Revue des études latines vol. 57 (1979) pp. 315-322

Nexus externus

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!