Quantum redactiones paginae "Stesichorus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m nomen est 'Geryon'
m r2.7.3rc2) (automaton addit: zh:斯特西克鲁斯
Linea 48: Linea 48:
[[sh:Stesihor]]
[[sh:Stesihor]]
[[uk:Стесіхор]]
[[uk:Стесіхор]]
[[zh:斯特西克鲁斯]]

Emendatio ex 06:08, 24 Ianuarii 2013

Stesichorus erat poëta lyricus, natus in Himera, oppido Graeco in Sicilia.[1] Floruit VI saeculo a.C.n. Materia suorum carminum lata est ex heroicis gestis et pacta in verbis gravibus vatinicisque.

Clarissimum carmen Stesichori fuit illud 'palinodos' de Helena ad Aegyptum rapta.[2] Fama est Stesichorum cecinisse Helenam ad Troiam raptam in Homeri modo, tunc desubito poëtam ab numine Helenae factum esse caecum; ast denuo canentem de Helena apud Aegyptos, oculos denuo vidisse. Carmen laudatur a Platone, dialogo cuius titulus est Phaedrus, 243a. Isocrates etiam de hoc carmine memorat.

Longum carmen de Geryone scripsit.[3] Aliud tractat de Iocaste et filiis; titulus est fortasse Syotherae.[4]

Carmina Stesichori fabulas narrant, sed non sunt carmina epica quod metrum non est hexametrum. Ut videtur, omnia carmina formam triadicam habent, per strophas, antistrophas, et epodas. Dialectum est Doricum.

E carminibus Stesichori, nos in moderno tempore lectores pauca fragmenta habemus.


Notae

  1. Souda s.v.
  2. PMG 192
  3. PMG S7-S83, P. Oxy. 2617; vide Lazzeri.
  4. PMG 222, P. Lille 73, 76, 111.

Bibliographia

Hutchinson, G. O. 2001 Greek Lyric Poetry: A Commentary on Selected Larger Pieces. Oxoniae.

Lazzeri, Massimo. 2008 Studi sulla Gerioneide di Stesicoro. Quaderni del Dipartimento di Scienze dell' Antichità, Università degli studi di Salerno, 35. Neapoli: Arte Tipografica.