Quantum redactiones paginae "Declinatio (grammatica)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.1) (automaton addit: bar:Deklination (Grammatik)
Linea 75: Linea 75:
[[Categoria:Grammatica Latina]]
[[Categoria:Grammatica Latina]]


[[bar:Deklination (Grammatik)]]
[[ca:Declinació gramatical]]
[[ca:Declinació gramatical]]
[[cs:Skloňování]]
[[cs:Skloňování]]

Emendatio ex 15:04, 23 Ianuarii 2013

Declinatio est unaquaeque exituum series, quibus idem vocabulum uti potest.

Descriptio

Substantiva nomina habent quinque series exituum; adiectiva nomina autem, pronomina et numeri, quibusdam insertis mutationibus, substantivorum nominum series suo ritu imitantur. Verba quoque habent proprias quinque exituum series. Unde sequitur, ut non omnia vocabula iisdem utantur exitibus, sed unumquodque eorum suae seriei pareat.

Casus Latini

Latinae linguae sunt casus septem; ex iis locativus nonnullis nominibus tantum est:

  • Nominativus (casus subiecti, rogat quid aut quis): Dux est benignus.
  • Genetivus (casus possessionis, rogat cuius): Domus ducis est antiqua.
  • Dativus (casus dandi et demonstrandi, rogat cui): Duci panem do.
  • Accusativus (casus accusationis, rogat quem): Ducem accuso.
  • Ablativus (casus absolutus et cum praepositionibus, rogat quemadmodum, a quo et cetera): De duce narro.

Forma vocativi plerumque eadem est atque forma nominativi; nominibus secundae declinationis tamen quae in nominativo singulari terminantur in -us forma specialis est; illorum vocativi singularis terminatio -e est. In nominibus secundae declinationis quae terminantur in -ius in nominativo singulari, vocativus singularis desinit in -i.

  • Vocativus (casus vocandi): O dux; o magister.
  • Locativus (casus locandi, rogat ubi): Domi; ita "apud domum."

Numeri sunt duo: singularis et pluralis; Genera sunt tria: masculinum, femininum et neutrum.

Declinationes nominum sunt quinque (m., f., n. = genera):

  1. Declinatio prima: puella (f.), villa (f.), nauta (m.)
  2. Declinatio secunda: fluvius (m.), puer (m.), ager (m.), templum (n.)
  3. Declinatio tertia
    1. declinatio consonantica: rex (m.), consul (m.), miles (m.), homo (m.)
    2. declinatio in qua genetivus pluralis terminatur in -ium: civis (m.), mare (n.), urbs (m.), animal (n.), febris (f.)
  4. Declinatio quarta: portus (m.), fructus (m.), domus (f.), manus (f.), cornu (n.)
  5. Declinatio quinta: spes (f.), res (f.), dies (m. et etiam f., sed in forma singulari tantum), meridies (m.)

Declinationes adiectivorum

Conspectus casuum

  1. 2. 3. 3. 3. 4. 5.
  a o cons. i mix. u e
1. nom -a -us/-er/-um -/-s/- -is -is/-es -us/-u -es
2. voc -a -e/-i nom. nom. nom. nom. nom.
3. acc -am -um -em -im(/-em) -em -um/-u -em
4. gen -ae -i -is -is -is -us -ei
5. dat -ae -o -i -i -i -ui(/-u) -ei
6. abl -a -o -e -i -e -u -e
7. loc -ae -i -i -i -i -u -e
Numerus Pluralis:
1. nom/voc -ae -i/-i/-a -es/-a -es/-ia -es/-ia -us/-ua -es
2. acc -as -os/-os/-a -es/-a -is(/-es)/-ia –es/-ia -us/-ua -es
3. gen -arum -orum -um -ium -ium -uum -erum
4. dat/abl/loc -is -is -ibus -ibus -ibus -ibus -ebus

Vide etiam

Nexus externi

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adiectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus