Quantum redactiones paginae "Melopsittacus undulatus" differant
m r2.7.2+) (automaton addit: vi:Melopsittacus undulatus |
m automaton addit: ka:ტალღოვანი თუთიყუში |
||
Linea 101: | Linea 101: | ||
[[it:Melopsittacus undulatus]] |
[[it:Melopsittacus undulatus]] |
||
[[ja:セキセイインコ]] |
[[ja:セキセイインコ]] |
||
[[ka:ტალღოვანი თუთიყუში]] |
|||
[[kk:Бұйра тоты]] |
[[kk:Бұйра тоты]] |
||
[[ko:사랑앵무]] |
[[ko:사랑앵무]] |
Emendatio ex 03:55, 10 Ianuarii 2013
Ordo : Psittaciformes
Familia : Psittacidae
Subfamilia : Psittacinae
Tribus : Platycercini
Genus : Melopsittacus
Species : M. undulatus
Melopsittacus undulatus est psittaculus in Australiā endemicus atque ample in captivitate retentus; sola est species generis Melopsittacus.
Verbum Melopsittacus originem a linguā Graecā trahit: nam componitur ex verbis μελῳδός melōdós, "melodus",[2] atque ψίττακος, "psittacus", ad quae verbum Latinum 'undulatus' propter plumarum lineamenta accedit.
Proprietates
Psittacus corpore parvo est, plerumque 15–20 cm longus, cuique pondus 22–35 g est. Tergum et venter virides sunt; alae induuntur plumis nigris, quae flavis delineantur undulis; cauda longa et caerulea vel glaucoviridis est. Caput solidum, flavum itemque nigris cinereisve delineatum undulis; oculi sunt nigri, irides gilvae vel albidulae; rostrum aduncum sed minime prominens, in primā cuius parte est cera, in quā sunt nares. Cera caerulea maribus est, fusca autem vel rosea feminis iuvencisque.
Tamen colores M. undulatorum domesticorum varii et plurimi sunt, nam videmus M. undulatos caeruleos, caesios, albinos, gilvos et alios.
Quaedam est varietas, quae Anglica dicitur,[3] artificiose ab avicultoribus selecta. Huius varietatis psittaculi ampliores quam silvatici sunt (20–24 cm), fronte prominentiore eminentique pectore.
Aetas eorum 8–12 annos circiter attingit; longaevissimus obiit 21 annos natus.[4]
Habitatio
M. undulati habitationes per silvas et prata et tesqua Australiae patent, dummodo sint aquae; sin autem, usque ad litora movere possunt.
Praeterea amplissime in captivitate retinentur.
Habitus
Congregant in greges et exiguos et amplos pro fortunis.
Cavis arboreis plerumque utuntur nidis. Deponunt circa 2–10 ova, quae 17–22 dies incubantur; a parentibus pulli secreto pascuntur oleoso quod a glandulis aptis gignitur. Desinunt auxilio egere parentum circiter 45 dies nati.
Alacriter pipiant canuntque, nec non memoriā tenere possunt verba atque modulationes—unde nomen eis datum.
Fontes
- De M. undulato apud genomics.senescence.info. (Anglice)
- Taxonomia M. undulati apud www.itis.gov. (Anglice)
- De varietate quae dicitur Anglica apud www.englishbudgie.com. (Anglice)
- Encyclopedia of Life – Melopsittacus undulatus. (Anglice)
- www.budgerigar.co.uk – Situs interretialis de alendis M. undulatis.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Melopsittacum undulatum spectant. |
- Colores M. undulatorum. (Italiane)
- Vide gregem M. undulatorum bibentium atque e falcone effugientium apud YouTube.
- M.L. Millera, A.C. Gallup, A.R. Vogel, S.M. Vicario, A.B. Clark; Evidence for contagious behaviors in budgerigars (Melopsittacus undulatus): An observational study of yawning and stretching. (Anglice)
- Thesis de M. undulato. (Italiane)
Notae
- ↑ IUCN Index Ruber ─ Melopsittacus undulatus (mense Novembris 2012)
- ↑ G. Campanini, G. Carboni; Nomen – il nuovissimo Campanini Carboni. Latino–Italiano, Italiano–Latino. ISBN 8839551506
- ↑ Vide fontem, De varietate Anglica.
- ↑ http://genomics.senescence.info/species/entry.php?species=Melopsittacus_undulatus