Quantum redactiones paginae "Ioanna Anglica (regina Siciliae)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 15: Linea 15:


[[Categoria:Nobiles Angliae]]
[[Categoria:Nobiles Angliae]]
[[Categoria:Incolae Siciliae]]
[[Categoria:Reges Siciliae]]
[[Categoria:Nati 1165]]
[[Categoria:Nati 1165]]
[[Categoria:Mortui 1199]]
[[Categoria:Mortui 1199]]

Emendatio ex 18:33, 9 Ianuarii 2013

Alienora Aquitaniae (ad sinistram partem imaginis) cum filia Ioanna. Pictura muralis Sacelli Sanctae Radegundis Chinonii
Octo regis Henrici II liberi, scil. Guillelmus, Henricus rex iunior, Ricardus, Mathildis, Galfridus, Alienora, Ioanna et Iohannes. Rotulus regum Angliae: Bibliotheca Britannica MS Royal XIV.B.vi membrana 5 (saec. XIV ineunte)

Ioanna (nata mense Octobris 1165; mortua die 4 Septembris 1199) fuit filia natu minima Henrici II Angliae regis uxorisque Alienorae Aquitaniae. Nupsit anno 1177 Guillelmo II regi Siciliae, cui filium peperit post aliquot dies mortuum. Ita enim Robertus de Torigneio in Chronicis suis sub anno 1182 refert:

Audivimus a quibusdam quod Iohanna uxor Guillermi regis Siciliae ... peperit ei filium primogenitum, quam vocaverunt Boamundum. Qui cum a baptismate reverteretur, pater investivit eum ducatu Apuliae per aureum sceptrum quod in manu gerebat.[1]

Guillelmo anno 1189 devicto et mortuo Ioanna captiva Tancredi successoris facta est. A fratre Ricardo liberata est.

Ioanna iuxta fratrem, cum huius sponsata Berengaria, ad Terram Sanctam in tertia expeditione sacra profecta est. In insula Cypro domnicellam, Isaacii Comneni filiam, incurrit et cum ea Tolosam rediit. Ibi Ioanna Raimundo VI Tolosano nupsit, cui peperit filium Raimundum patris successorem filiamque Ioannam. Anno autem 1199 Ioanna gravida a marito fugit, qui domnicellam Cypri aut uxorem aut paelecem fecit. Ioanna refugium in abbatia Fontis Ebraldi petivit, ibique parturiens mortua est. Iuxta illam filius Raimundus anno 1249 sepultus est.

Notae

Nexus externi