Quantum redactiones paginae "Ludovicus van Beethoven" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 34: Linea 34:

Anno 1800 Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus eius corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.

Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primum Beethoven hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem apellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit et in novam "Heroicam" mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 aprilis 1805 prolata est.

Emendatio ex 09:57, 27 Decembris 2012

Formula:Data hominis Ludovicus van Beethoven, Theodisce Ludwig van Beethoven, (Bonnae, 16 Decembris 1770; Vindobonae, 26 Martii 1827) fuit compositor et clavilista Germanicus, tertius ex praestantissimis aetatis classicae musicis (post Haydn et Mozart). Et apud peritissimos unum ex altissimis culminibus musicalis historiae habetur, et non peritis popularissimus semper manet.

Vita

Ludovicus van Beethoven Bonnae natus est mense decembri anno 1770, die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur).

Ludovicus unus ex tribus filiis fuit qui supervixerunt. Maximus natu habuit duo fratres, Carolus Iohannesque van Beethoven.

Pater eius, Iohannes van Beethoven, exemplari pueri Mozart adductus, volebat quoque parvum Ludovicum mirum puerum reddere. Itaque iam a prima pueritia eum clavile, organum tibiaque docebat.

Ludovici pater erat alcoholicus et mater eius, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.

Agens septimum annum, die 26 Martii anno 1778, primum in publico Coloniae clavili cecinit. Pater eius praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.

Primus Ludovici praestans magister fuit Christianus Gottlob Neefe.

Anno 1782 undecimum annum agens Beethoven primum opus edidit.

Anno 1787 primum iter Vindobonam fecit, auctore comite Ferdinando von Waldstein. Fertur Vindobonae Beethoven fugaciter Mozart invenire, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Sencundum fabulam Mozart dixisset: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur". Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem grave aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse. Mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eius anni.

Anno 1792 princeps elector Bonnensis Beethoven sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ibidem Beethoven totam vitam versabitur.

Vindobonae Beethoven discipulus compositionis Iosephi Haydn, contrapuncti Iohannis Georgii Albrechtsberger, cantus Antonii Salieri fuit.

Vicesimum quartum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria tricinia op. 1.

Anno 1800 Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus eius corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.

Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primum Beethoven hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem apellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit et in novam "Heroicam" mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 aprilis 1805 prolata est.

Eius nonam et ultimam symphoniam claudit praeclarum in musicam redditum poema Friderici Schiller, An die Freude (Pro Gaudio), qui incipit "Freude, schöner Götterfunken" ('Delectatio, pulchra scintilla divina'). Haec melodia facta est hymnus Unionis Europaeae ("Hymnus Europae"), verbis novis "Est Europa nunc unita."

Triginta annos natus, Beethoven surdus fieri coepit, tamen usque ad finem vitae novas symphonias et plures concentus composuit.

Opera notissima

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum van Beethoven spectant.

Bibliographia

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA Formula:Link GA Formula:Link GA