Quantum redactiones paginae "Leonardus Vincius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: zea:Leonardo da Vinci
Linea 61: Linea 61:


[[Fasciculus:Mona Lisa, by Leonardo da Vinci, from C2RMF retouched.jpg|left|thumb|'' [[Iucunda|Mona Lisa]]''.]]
[[Fasciculus:Mona Lisa, by Leonardo da Vinci, from C2RMF retouched.jpg|left|thumb|'' [[Iucunda|Mona Lisa]]''.]]
[[Fasciculus:Décrochage automatique-Léonard.jpg|right|thumb|Res a Leonardo inventa]]
[[Fasciculus:Décrochage automatique-Léonard.jpg|right|thumb|Res a Leonardo inventa.]]


<!--===Anatomia===
<!--===Anatomia===

Emendatio ex 15:07, 24 Decembris 2012

Formula:Data hominis

Leonardus Vincius, sive Leonardus de Vinci, Leonardus Vinci (Italiane Leonardo di Ser Piero da Vinci; 14521519) fuit eminens artifex, sculptor, architectus, musicus, anatomus, machinator, botanicus, geologus, geographus, inventor ac scriptor Italus.

Praeter omnia fuit sua aetate praeclarus pictor, quamquam hodie imagines modo 15 certe dubio a Leonardo pictas habemus, ceteris multis tempori ruinaeque perditis. Ingenium eius per imagines exstantes nihilominus videtur in usu sapientiae de rebus anatomicis, opticis, botanicis et aliis ad subiecta describenda. Peritus structurae musculorum et lucis proprietatum affectus motusque animi scite capiens in corpora et facies callide depinxit. Una cum adumbrationibus in Leonardi libellis, quae non modo imagines naturae monstrant sed quoque multa de studiis naturalibus eius manu scripta tractant, thesauro sunt artificibus in saeculis posterioribus naturam intellegere et simulare petentibus.

Recentius agnoscimus Leonardum inventorem. In libellis descripsit inter alia helicopterum, autocurrum armatum et alia armatoria, machinam calculatoriam, instrumenta musica, umbellam descensoriam, pontes varios, moles, canales, et atlias hydraulicas. Multa quae Leonardus proposuit illo tempore non aedificari potuerunt, nam metallurgia ad initium saeculi XVI nimis infantilis fuit. Technologia admodum progressa, multae eius machinationes ad exitum perductae sunt, exempli gratia anemoplanum? secundum Leonardi descriptione anno 2005 constructum.

Leonardus Vincius est quasi signo aevo artium renatarum. Imagines eius celebrantur in camisiis, libris et mythistoriis, etiam in eurone Italico.

Leonardus Vincius est etiam defensor iurum animalium cum "De crudeltà del uomo" (De crudelitate hominum)

Vita

Natus et pueritia

Despectus anno 1473 pictus in vallem Arni fluminis, ubi Leonardus adolescebat; eius prima nota pictura.

Ignotus est locus Leonardi natus, nam notitia natalis horam modo hominesque adstantes enumerat.[1] Fertur immo eum natum esse in collibus Anchiani Castri Vinci in provincia Florentina, ubi familia paterna fundum habuit.[2] Filius fuit spurius divitis notarii Petri Vincii et cuiusdam feminae rusticae Catharinae. Petrus ancillam habuisse putatur asianam nomine Caterinam (sic.), quam nonnulli matrem Leonardi fuisse credunt. Petrus quater maritus est; ei fuerunt cum tertia uxore 2 filii, cum quarta 9, quorum ultimus natus est Leonardo 46 annos vivente.

Primos 5 annos cum matre Anchiani habitabat Leonardus, anno 1457 exeunte iam habebat apud patrem, avunvuculum, avumque. Illic familiariter nec constanter educatus est sub tutela avunculi et presbyteri Leonardum baptizantis.[3] Status matris inferioris causa, Leonardo solitum cursum notarii sicut pater sequi non licuit, quod exspectatione absente ei aliquo modo libertatem praebuit ad cursum suum eligendum.

Florentiae

Baptizatio Christi a Leonardo una cum Verrocchio inter 1472-1475 picta.

Georgius Vasari, biographus artificium saeculorum XIII, XIV, et XV, Leonardum cum patre officio functuro Florentiam anno 1462 iisse illicoque amicum presbyteri Petri Andrean Verrocchium cognoscere scripsit.[4] Marcus Rosci autem Leonardi adventum Florentiam posuit in anno 1466.[5] Hodie putatur Leonardum nimis iuvenem fuisse et anno 1462 et anno 1466, ut tirocinium apud Verrocchium acciperet.

Quidquid id est in anno 1470 Leonardus iam aliquid temporis artem in artificis Verrocchii officina discebat, ubi multis studebat sicut metallurgiae, chemiae, sculpturae, mechanicae, materiaturae, et ceteris. Pingere quoque scilicet discebat. Prima tabula nobis servata certe a Leonardo creata, despectus in vallem fluminis Arni, ubi Leonardus adolescebat, die 5 Augusti 1473 picta est.[6]

Hoc studium aquae cadentis et praeter obstacula fluentis circa annos 1508-1509 monstrat subtilem Leonardi minutiarum naturae singulorumque observationem, cuius ingenium etiam in anno 1475 videmus in flucticulis et undulis aquae circum Iesu pedes in imagine Baptizatione Christi.

Cum suo magistro Leonardus opera nonnulla perfecit, sicut Baptizationem Christi ad sinistram depictam. Vasari nobis dicit Verrocchium tantopere miratum esse ingenii Leonardi in angelos in imagine pingendos, ut penicillum dimiserit, numquam plus picturum promittens.[4] Hic est certum Vasari aliquo modo res in grandiores adauxisse, nihilominus magistrum, sicut fere omnes, discipuli ingenium etiam Florentiae agnoscere bene scimus.

Ponitur Leonardum ipsum fuisse typum duobus in Verrocchii operibus. Primum fuisset statua aena Davidis, a gente Medicaea mandata. Alterum pictura Tobiae et Archangeli in qua fuisset Leonardus Michael.[7]

Iam anno 1572 Leonardus ut magister in collegium Sancti Lucae, collegium artificium medicorumque, acceptus est. Quam rem scimus ab collegii elencho solutionum.

Die 8 Aprilis 1476, Leonardi, Bartholomaei di Pasquino, et nobilis Leonardi Tornabuoni nomina ad iudicem propter sodomiam contra quemdam iuvenem Iacobum Saltarelli lata sunt, sed iam die 7 Iunii eos omni crimine liberati sunt "cum conditione ut retumburentur."

Mediolanum

Anno 1482, Leonardus in Mediolanum iit, ubi a Ludovico Sfortia propter de rebus militaribus sua intelligendi vim aestimatus erat. Mediolani inter annum 1495 et 1498 in ecclesia Santa Maria delle Grazie (Sanctae Mariae Gratiarum) notissima picturam muralem Ultimam cenam pinxit.

Cum Ludovicus XII rex Franciae anno 1499 Mediolanum caperet et Dux Ludovicus Sfortia ducatu motus sit, Leonardus e Mediolano fugere debuit, et Florentiam rediit.

Inter annos 1503 et 1506, cum Leonardus apud aliquas principum Italicum curias vagatus sit, praeclarissimam tabulam pictam Iucundam pinxit. In Codice Leicester, quem inter annos 1506 et 1510 scripsit, Leonardus, qui ab anno 1508 iterum Mediolani vivebat, primam correctam phaenomeni luminis cinererum explicationem dedit.

Ultimi anni

Vita defunctus est die 2 Maii 1519 Ambaciae, in oppido praefecturae Andrae et Ligeris Franciae, ubi, in Francia a postremo patrono suo rege Francisco I anno 1516 invitato, vivebat.

Opera

Mona Lisa.
Res a Leonardo inventa.


Notae

  1. Florentiis, Archivio di Stato di Firenze, Notarile P 389 c, 105 t
  2. Magnano, cit. pag. 138.
  3. Magnano, cit. pag. 10.
  4. 4.0 4.1 Vasari, Vite
  5. Rosci, cit. pag. 13
  6. Arasse
  7. della Chiesa

Bibliographia

Vide etiam

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Leonardum Vincium spectant.


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA Formula:Link GA