Quantum redactiones paginae "Hemisphaerium australe" differant
m r2.7.2+) (automaton addit: sl:Južna polobla |
m r2.7.3) (automaton mutat: eu:Hego Hemisferioa→eu:Hego hemisferio |
||
Linea 159: | Linea 159: | ||
[[es:Hemisferio sur]] |
[[es:Hemisferio sur]] |
||
[[et:Lõunapoolkera]] |
[[et:Lõunapoolkera]] |
||
[[eu:Hego |
[[eu:Hego hemisferio]] |
||
[[fa:نیمکره جنوبی]] |
[[fa:نیمکره جنوبی]] |
||
[[fi:Eteläinen pallonpuolisko]] |
[[fi:Eteläinen pallonpuolisko]] |
Emendatio ex 20:11, 16 Decembris 2012
Hemisphaerium Australe (Graeco hemi 'dimidium' + σφαιρα 'sphaera') est pars Telluris quae ad australem aequatoris versus, atque dimidium sphaerae caelestis quod ad australem aequatoris caelestis versus iacet.
Hemisphaerium Australe omnes vel partes quattuor continentium (Antarcticae, Australiae, plurimarum Americae Australis partium, australis Africae dimidii), quattuor oceanorum (Atlantici Australis, Indici, Pacifici Australis, Australis), et plurimum Oceaniae continet. Nonnullae insulae quoque ante litus continentis Asiae in Hemisphaerio Australi iacent. Ob inversionem rotationis Telluris quae ad Solem et eclipticam lineam pertinet, aestas Decembre ad Martium atque hiems Iunio ad Septembrem durat. Dies 22 aut 23 Septembris aequinox vernalis, 21 aut 22 Martii aequinox autumnalis est.
Index continentium et civitatum
Continentes et microcontinentes
- Antarctica
- Africa (fere tertia pars: ab australi urbis Libreville Gaboniae parte in occidente ad locum ad australem Somaliae in oriente situm)
- Asia (pars australissima, inter quam plurimum Indonesiae et Timoriae Orientalis)
- Australia (omnis continens intra Haemisphaerium Australe patet, sed septentrionalissima Insularum Raja Ampat Papuae Occidentalis pars intra Hemisphaerium Septentrionale patet)
- America Australis (plerumque, ad australem ostii Amazoni Fluminis in oriente et Quito in occidente)
- Zelandia (Nova Caledonia, terra Novae Zelandiae, et insulae consociatae omnino intra Hemisphaerium Australe patent)