Quantum redactiones paginae "Cechia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
fons, qui iam non est, tollendus; stylus paulo elegantior reddendus; res gestae paulo accuratius describendae
→‎Toponymia: - lingua elegantior reddenda, nonnulla indicia atque vincula addenda
Linea 87: Linea 87:


== Toponymia ==
== Toponymia ==
Nomen ''Res Publica Bohemica'' modo ad partem occidentalem civitatis hodiernae recte attineret, tamen ''Res Publica Bohemica'' est nomen quo multae magni momenti societates et ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur, quod non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatur. In usu autem nomina ''Cechia'' et ''Czechia'' quoque sunt.
Nomen ''Res Publica Bohemica'' modo ad partem occidentalem civitatis hodiernae recte attineret, tamen ''Res Publica Bohemica'' est nomen quo multae magni momenti societates et rei publicae ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatum. Nomina vero, quae sunt''Cechia'' et ''Czechia'', quoque in usu sunt.
[[Fasciculus:Satellite image of Czech Republic in September 2003.jpg|thumb|left|300px|Bohemia et Moravia ex universo (Sept. 2003)]]
[[Fasciculus:Satellite image of Czech Republic in September 2003.jpg|thumb|left|300px|Bohemia et Moravia ex universo (Sept. 2003)]]


Aetate quae [[Medium Aevum|media]] dicitur, [[Carolus IV|Carolo IV]], [[Imperium Romanum Sacrum|S.R.I.]] imperatore, Regnum [[Bohemia]]e et Marchionatus [[Moravia]]e et Principatus [[Silesia]]e et [[Lusatia Inferior]] et [[Lusatia Superior]] et [[Palatinatus Superior]] (Nova Bohemia dictus) et [[Egra]] et [[Luxemburgum|Luxemburgia]] unius foederis partes factae sunt, quod foedus "Corona Regni Bohemiae" usque ad initium [[saeculum 20|saeculi vicensimi]] appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras gravissima erat; Moravia, Silesia etc. tamen civitates liberae erant, non Bohemiae partes. Medio aevo, Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris—Bohemia, Moravia, Silesia (cuius pars maior nunc ad [[Polonia]]m pertinet)—constabat. Bohemia a [[Slavi]]s regionis ''Čechy'' vocabatur (adhucque vocatur); rarissime synonymum ''Česko'' usurpabatur. Humanistae autem Bohemici Slavici terram suam nomine vernaculariore nuncupare volentes nomen Czechia excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes inter se diversis modis scribitur—qua re non solum vox ''Czechia'', sed etiam ''Cechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia'' inveniri queunt.
Aetate quae [[Medium Aevum|media]] dicitur, [[Carolus IV|Carolo IV]], [[Imperium Romanum Sacrum|S.R.I.]] imperatore, Regnum [[Bohemia]]e et Marchionatus [[Moravia]]e et Principatus [[Silesia]]e et [[Lusatia Inferior]] et [[Lusatia Superior]] et [[Palatinatus Superior]] (Nova Bohemia dictus) et [[Egra]] et [[Luxemburgum|Luxemburgia]] unius foederis partes factae sunt, quod foedus "Corona Regni Bohemiae" usque ad initium [[saeculum 20|saeculi vicensimi]] appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras maximi momenti erat; [[Moravia]], [[Silesia]] etc. tamen civitates liberae erant, non ipsius Bohemiae, sed Coronae Regni Bohemiae partes ipsi Coronae [[feudum|feudali]] sive clientelae vinculo subiunctae. Medio aevo, Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris — [[Bohemia]], [[Moravia]], [[Silesia]] (cuius pars maior nunc ad [[Polonia]]m pertinet)—constabat. [[Bohemia]] a [[Slavi]]s illius regionis ''Čechy'' usque ad hanc nostram aetatem vocatur; rarissime vero synonymum ''Česko'' usurpabatur. Humanistae autem Bohemici e stirpe [[Slavi]]ca prognati cum terram suam nomine vernaculo nuncupare vellent, nomen ''Czechia'' excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes diversis inter se modis scribitur — qua re non solum vox ''Czechia'', quae antiquissima habetur, sed etiam ''Cechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia'' inveniri queunt.


Postquam [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] Slavi Bohemici Moravicique gentem unam constituerunt, terras suas (et Slovaciam) anno [[1918]] in [[Cechoslovacia]]m coagmentaverunt, Theodiscos anno [[1945]] expulerunt et speciatim postquam Slovacia et Cechia anno [[1993]] duae [[civitas|civitates]] liberae factae sunt, nomen ''Česko'' ad vitam redibat, nunc autem non Bohemiam solam, sed etiam Moraviam et Silesiae partem, ergo totam civitatem hodiernam significans. Eodem tempore, haec civitas [[Anglice]] ''Czech Republic'' sive ''Czechia'', [[Francogallice]] ''République tchèque'' sive ''Tchéquie'', [[Hispanice]] ''República Checa'' sive ''Chequia'', [[Lingua Italiana|Italiane]] ''Repubblica Ceca'' sive ''Cechia'', [[Theodisce]] ''Tschechien'' sive ''Tschechische Republik'', [[Russice]] ''Чехия'' /Čechija/ sive ''Чешская Республика'' /Češskaja Respublika/ vocatur.
Postquam [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] [[Slavi]] Bohemici Moravicique gentem unam constituerunt, terras suas (et Slovaciam) anno [[1918]] in [[Cechoslovacia]]m coagmentaverunt, Theodiscos anno [[1945]] expulerunt et praesertim postquam [[Slovacia]] et Cechia anno [[1993]] duae [[civitas|civitates]] liberae factae sunt, nomen ''Česko'' ex oblivione revocari coeptum est, nunc igitur non [[Bohemia]]m solam, sed etiam [[Moravia]]m et [[Silesia]]e partem, ergo totam civitatem hodiernam significat. Eodem tempore, haec civitas [[Anglice]] ''Czech Republic'' sive ''Czechia'', [[Francogallice]] ''République tchèque'' sive ''Tchéquie'', [[Hispanice]] ''República Checa'' sive ''Chequia'', [[Lingua Italiana|Italiane]] ''Repubblica Ceca'' sive ''Cechia'', [[Theodisce]] ''Tschechien'' sive ''Tschechische Republik'', [[Russice]] ''Чехия'' /Čechija/ sive ''Чешская Республика'' /Češskaja Respublika/ appellatur.


Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod ''Bohemi'' in re publica ''Bohemica'' lingua ''Bohemica''); hoc autem pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota re publica Bohemica, ubi vero tantum de Bohemia fiant. Hodiernae autem terrae nomen [[geographia|geographicum]] ''Bohemia et Moravia'' maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum [[1945]] viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia, [[Franciscus Kafka]] Cechus non erat, tamen in Bohemia non ut peregrinus vivebat; Bohemus erat Theodisce loquens. Eodem modo, [[Gregorius Mendel]] Cechus non fuit; Moravus autem fuit.
Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod ''Bohemi'' in re publica ''Bohemica'' lingua ''Bohemica'' loquantur); at hoc pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota re publica Bohemica, ubi vero tantum de [[Bohemia]] fiant. Hodiernae autem terrae nomen [[geographia|geographicum]] ''Bohemia et Moravia'' maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum [[1945]] viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia, [[Franciscus Kafka]] Cechus non erat, tamen in [[Bohemia]] non ut peregrinus vivebat; etenim Bohemus erat Theodisce loquens. Simili modo [[Gregorius Mendel]] non Cechus, sed Moravus habetur. At vero [[Iohannes Amos Comenius]], paedagogus praeclarus, his de se ipse verbis usus est, quae rationi superius adumbratae quadam ex parte contraria videntur: ''Moravus ego natione, lingua Bohemus''<ref>, Johannes Amos Comenius: Opera didactica omnia (Schola ludus). Amstelodami 1657 [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/comenius/comenius1/p3/jpg/s468.html] </ref>.


== Historia ==
== Historia ==

Emendatio ex 12:24, 9 Decembris 2012

Res publica Cecha
Vexillum Magnum insigne
Vexillum
(ab anno 1920 vexillum Cechoslovaciae)
Magnum rei publicae insigne
(ab anno 1993)
Parvum insigne Vexillum praesidis
Parvum rei publicae insigne
(ab anno 1993)
Vexillum praesidis rei publicae
(ab anno 1993)
Sententia civitatis: Veritas vincit (Bohemice: Pravda vítězí)
Situs civitatis in Europa
Situs Cechiae
Lingua Bohemica
Caput Praga
Constitutio rei publicae Libera res publica
Praeses rei publicae Venceslaus Klaus
Primarius rei publicae Petrus Nečas
Res publica orta die 1 Ianuarii 1993
Amplitudo terrae 78 886 km2 (114.)
- % aquae 2,0 %
Numerus incolarum 10 230 060 (2001, 78.)
- spissitas incolarum 130 pro km2
Nummi Corona Cecha (CZK, Kč)
Zona temporalis UTC+1 (aestate +2)
Hymnus gentilis Kde domov můj? (Ubi patria mea?)
Notaculum vehiculorum CZ
Abbreviatio interretialis .cz
Praefixum telephonicum +420

Cechia,[1] sive Czechia[2] sive Čechia sive Tzechia (Bohemice: Česko), nomine politico Res Publica Cecha[3] sive Res publica Czecha[4] (Bohemice: Česká republika) sive Res publica Bohemorum,[5] vel apud nonnullos etiam Res Publica Bohemica,[6] sive minus recte Bohemia, est civitas in media Europa sita a septentrionibus atque oriente Poloniae, ab occasu solis ac septentrionibus Germaniae, a meridie Austriae, ab oriente sole Slovaciae finitima. Civitas uno nomine rato ac firmo nuncupari nequit, quippe quae ex tribus terris historicis, quae sunt Bohemia, Moravia, Silesia Cecha, constet atque ab anno 1918 usque ad annum 1992 pars Cechoslovaciae fuerit. Urbs Praga, quae huius civitatis caput est atque urbs maxima, ob pulchritudinem suam apud exteras gentes adeo innotuit ut quotannis plurimos advenas alliceret.

Cechia haec civitatum foedera subscripsit:

Proelio Amantiae anno 1526 commisso, terrae Coronae regni Bohemiae partim, ut in Moravia vel Silesia, acceperunt, partim vero, ut in Bohemia, regem ex stirpe Habsburgensium libere creaverunt. Quo facto iam inde ab illo anno persona regis cum Austria et Hungaria coniunctae una cum aliis civitatibus quasi fundamentum fuerunt eorum, quae post aliquot saecula orta sunt, Imperii Austriaci et Austro-Hungarici. Collapso in fine Belli Orbis Terrarum I imperio, libera res publica Cechoslovaca anno 1918 creata est quae populos Cechorum Slovacorumque iungeret; quae quidem inter Bellum Orbis Terrarum II a Nazistica Germania occupata in eiusdem belli fine denuo restituta est. At anno 1948, subitanea rerum conversio Cechoslovaciam cum factionis Sovieticae civitatibus iunxit. Anno 1968, dum de re publica necnon oeconomica regenda dissensio crescit, conatus regimen communisticum reformandi, qui Ver Pragense appellantur, Pacti Varsoviensis exercituum invasione oppressi sunt. Postquam anno 1989 regimen communisticum corruit, Kalendis Ianuariis anni 1993 civitas in duas civitates separatas, Cechiam et Slovaciam pacifice est divisa.

Res publica Cecha est libera res res publica, ubi complures sunt factiones, democratica et parlamentaria, cuius dux gubernationis est primus minister et cuius dux civitatis est praeses.

Toponymia

Nomen Res Publica Bohemica modo ad partem occidentalem civitatis hodiernae recte attineret, tamen Res Publica Bohemica est nomen quo multae magni momenti societates et rei publicae ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatum. Nomina vero, quae suntCechia et Czechia, quoque in usu sunt.

Bohemia et Moravia ex universo (Sept. 2003)

Aetate quae media dicitur, Carolo IV, S.R.I. imperatore, Regnum Bohemiae et Marchionatus Moraviae et Principatus Silesiae et Lusatia Inferior et Lusatia Superior et Palatinatus Superior (Nova Bohemia dictus) et Egra et Luxemburgia unius foederis partes factae sunt, quod foedus "Corona Regni Bohemiae" usque ad initium saeculi vicensimi appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras maximi momenti erat; Moravia, Silesia etc. tamen civitates liberae erant, non ipsius Bohemiae, sed Coronae Regni Bohemiae partes ipsi Coronae feudali sive clientelae vinculo subiunctae. Medio aevo, Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris — Bohemia, Moravia, Silesia (cuius pars maior nunc ad Poloniam pertinet)—constabat. Bohemia a Slavis illius regionis Čechy usque ad hanc nostram aetatem vocatur; rarissime vero synonymum Česko usurpabatur. Humanistae autem Bohemici e stirpe Slavica prognati cum terram suam nomine vernaculo nuncupare vellent, nomen Czechia excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes diversis inter se modis scribitur — qua re non solum vox Czechia, quae antiquissima habetur, sed etiam Cechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia inveniri queunt.

Postquam saeculo undevicensimo Slavi Bohemici Moravicique gentem unam constituerunt, terras suas (et Slovaciam) anno 1918 in Cechoslovaciam coagmentaverunt, Theodiscos anno 1945 expulerunt et praesertim postquam Slovacia et Cechia anno 1993 duae civitates liberae factae sunt, nomen Česko ex oblivione revocari coeptum est, nunc igitur non Bohemiam solam, sed etiam Moraviam et Silesiae partem, ergo totam civitatem hodiernam significat. Eodem tempore, haec civitas Anglice Czech Republic sive Czechia, Francogallice République tchèque sive Tchéquie, Hispanice República Checa sive Chequia, Italiane Repubblica Ceca sive Cechia, Theodisce Tschechien sive Tschechische Republik, Russice Чехия /Čechija/ sive Чешская Республика /Češskaja Respublika/ appellatur.

Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod Bohemi in re publica Bohemica lingua Bohemica loquantur); at hoc pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota re publica Bohemica, ubi vero tantum de Bohemia fiant. Hodiernae autem terrae nomen geographicum Bohemia et Moravia maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum 1945 viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia, Franciscus Kafka Cechus non erat, tamen in Bohemia non ut peregrinus vivebat; etenim Bohemus erat Theodisce loquens. Simili modo Gregorius Mendel non Cechus, sed Moravus habetur. At vero Iohannes Amos Comenius, paedagogus praeclarus, his de se ipse verbis usus est, quae rationi superius adumbratae quadam ex parte contraria videntur: Moravus ego natione, lingua Bohemus[7].

Historia

Thomas Garrigue Masaryk, primus praeses Cechoslovaciae.

Bohemia et Moravia exeunti saeculo nono ortae sunt, cum a Premyslidis unificatae sunt. Regnum Bohemiae ponderis loci potentia erat, sed religiosi conflictus velut saeculi quinto decimo Bella Hussitica et saeculi septimi decimi Bellum tricennale vastifici fuerunt. Posterioribus in temporibus in Habsburgensium dicione fuit et Imperii Austro-Hungarici pars facta est.

Hac civitate collapsa post Bellum Orbis Terrarum I, Cechi et eorum vicini Slovaci se iunxerunt et liberam Cechoslovacam rem publicam anno 1918 constituerunt. Res publica Theodiscos sicut 22.95% incolarum Cechoslovaciae pro allophylis putabat, qui ergo Cechoslovaciam ad dissolutionem?adduxeret: Germania eos Pacto Monacensi anno 1938 annectere consecuta et Slovacia quoque se separavit. Relicta Cecha civitas a Germania anno 1939 capta est.

Post Bellum Orbis Terrarum II, Cechoslovacia sub ponderis sphaera Sovietica cecidit. Anno 1968, e Pacti Varsoviensis copiarum parte invasio ad finem conamina ducum civitatis liberalizandarum? factionis normarum et creandi "Socialismi cum humana facie" per Ver Pragense adduxit. Anno 1989, Cechoslovacia libertatem cum nova pacifica revolutione, "Rebus Novis Holosericis", recuperat. Kalendis Ianuariis anni 1993, civitas Cechoslovaca pacifice se scidit, et Cechia et Slovacia genitae sunt.

Respublica Cecha Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali anno 1999 et Unioni Europaeae anno 2004 se iunxit.

Geographia

Montana in Greylichs[8](Bohemice: Králický Sněžník).

Cecha topia valde varia sunt. Bohemia, oriente, sinu conformatur qui Albe et Multavia (Bohemice: Labe et Vltava, respective?) epotatur,? et praesertim humilibus montibus circumdatur, inter quos Sudetorum (Bohemice: Sudety) Montes Gigantei (Bohemice: Krkonoše), ubi altissimus locus in civitate, Sněžka (Polonice: Śnieżka 'Mons Niveus') 1602 metrorum altus, situs est. Moravia, orientalis civitatis regio, etiam montana est, et Maro fluvio[9] potatur, sed ibi etiam Viadri (Bohemice: Odra) fons est. Cechiae aquae in tria dissimilia maria influunt: in Mare Germanicum ex Bohemia, Mare Balticum ex Silesia, et Pontum Euxinum ex Moravia, quamquam Cechia litus non habet. Cechia Hamburgensium navalium zonam conducit, quae ei secundum Foedus Versaliis sancitum donata est ut civitatis bonorum motus in mare permitteretur. Territorium in Germaniae manus anno 2028 redibit.

Šance Agger, pars Beskidarum Moravo-Silesiacarum

Silvae fere tertiam terrae partem tegunt et Medii-Europaei generis sunt, cum quercetis in inferioribus terris et fagineis silvis in superioribus et etiam cum pinophytis, inter quas abies, Pinus sylvestris, et picea.

Clima est continentale. Media Pragae temperatura e 0º Ianuario in 20 °C Iulio variat. Minimae -10º in Bohemicis montibus attingere possunt. Pluviositas inter 500 mm pro anno in Bohemicis planitiebus usque ad 1000 mm in septentrionalibus montibus oscillat; maxima Iulio et minima Februario accidit.

Terrae

Cechia omnis divisa est in terras tres:

Anno 1920 regiones parvae, quibus nomina České Velenice, Regio Witrensis (Bohemice: Vitorazsko), Regio Valticensis (Bohemice: Valticko) et Triangulum Tyense (Dyjský trojúhelník) sunt, quondam partes Austriae Inferioris et Austriae Superioris, ad Bohemiam et Moraviam adiunctae sunt.

Fluvii

Montes

Civilitas et gubernatio

Res publica Cecha est multifactionalis et repraesentativa democratia parlamentaria. Primus minister dux gubernationis, dum praeses dux civitatis est, a coniuncta Parlamenti sessione uno quinquenni praesidatui electus, sed munus suscipere bis consecutive nequit. Praesidi sunt potestates diserte angustae, inter quas leges a Parlamento iussas reformare, Tribunalis Constitutionalis iudices nominare qui Senatui probandi sunt et Parlamentum sub quibusdam specialibus inusitatisque condicionibus dissolvere potest. Etiam primum ministrum et alios consilii socios designat, quos ei primus minister proponit. Primus minister, vicissim, gubernationem ducit et amplos exsecutivas potestates habet, inter quas statuendorum de externis internisque rebus agendorum et eligendorum gubernationis ministrorum ius.

Parlamentum Rei Publicae Cechae (Bohemice: Parlament České republiky) est corpus bicamerale, a Camera Deputatorum (Bohemice: Poslanecká sněmovna), a ducentis sociis formata, et a Senatu, ab octoginta uno sociis formato, integratum. Camerae Deputatorum socii per quattuor annos secundum repraesentationis proportionalis methodon cum minimo limite 5% ut factio ibi repraesentari possit eliguntur. Quattuordecim circumscriptiones comitiales sunt, administrativis circulis identicae.? Senatores secundum scrutinii uninominalis maioritarii modum unius sedis pro circumscriptione, cum duabus suffragiorum vicibus uni sexenio eliguntur. Biennia singula, tertia Senatus pars eligitur. Circumscriptiones fere eiusdem magnitudinis et adeo duae suffragiorum vices sunt.

Euroregio

  • euroregio Albis
  • euroregio Carpathi Alba
  • euroregio Egrensis
  • euroregio Glacensis
  • euroregio Nissa
  • euroregio Silesia
  • euroregio Silva Bohemica
  • euroregio Silva Nortica

Divisio administrativa

Iam medio aevo Bohemia in regiones dividebatur, quae circuli (Bohemice: kraje) appellabantur. Ex anno 2000, Respublica Cecha in circulos tredecim et in capitalem urbem Pragam divisa est. Singuli circuli singulos Circuli Conventus (Bohemice: krajské zastupitelstvo) et singulos praefectos sive praeside (Bohemice: hejtman) habent. Pragae, eorum potestates a conventu urbano et urbis praefecto exercentur.

Antiqui septendecim sex districtus (Bohemice: okresy), inclusis? tribus "urbibus statutoriis" (Praga excepta, cui est specialis status) maximam ponderis partem anno 1999 administrativa in reformatione perdidit; velut territoriales divisiones et variorum civitariae administrationis ramorum sedes manent.

Tabula Bohemiae cum circulis anni 1744.
Tabula Reipublicae Cechae cum circulis.
(notaculum autocineti) Circulus Caput Incolae (2004 aest.) Incolae (2008 aest.)
A Praga, capitalis urbs (Bohemice: Hlavní město Praha) 1 170 571 1 223 368
S Circulus Mediobohemicus (Bohemice: Středočeský kraj) graphea Pragae sita 1 144 071 1 214 356
C Circulus Meridibohemicus (Bohemice: Jihočeský kraj) Budovicium (Bohemice: České Budějovice) 625 712 634 408
P Circulus Pilsnensis (Bohemice: Plzeňský kraj) Pilsna (Bohemice: Plzeň) 549 618 565 029
K Circulus Carolinus (Bohemice: Karlovarský kraj) Thermae Carolinae (Bohemice: Karlovy Vary) 304 588 308 450
U Circulus Ustiensis (Bohemice: Ústecký kraj) Ustia apud Albim [10] (Bohemice: Ústí nad Labem) 822 133 835 260
L Circulus Reichenbergensis (Bohemice: Liberecký kraj) Libercum (Bohemice: Liberec] 427 563 435 755
H Circulus Reginaehradecensis (Bohemice: Královéhradecký kraj) Reginogradecium (Bohemice: Hradec Králové) 547 296 553 503
E Circulus Pardibensis (Bohemice: Pardubický kraj) Pardibus [11] (Bohemice: Pardubice) 505 285 513 949
M Circulus Olomucensis (Bohemice: Olomoucký kraj) Olomucium (Bohemice: Olomouc) 635 126 641 897
T Circulus Moravo-Silesiacus (Bohemice: Moravskoslezský kraj) Ostravia (Bohemice: Ostrava) 1 257 554 1 250 066
B Circulus Meridimoravicus (Bohemice: Jihomoravský kraj) Bruna (Bohemice: Brno) 1 123 201 1 143 389
Z Circulus Zlinensis (Bohemice: Zlínský kraj) Zlín (Bohemice: Zlín) 590 706 591 026
J Circulus Montanus (Bohemice: Vysočina) Iglavia (Bohemice: Jihlava) 517 153 514 470
Tabula cum districtibus.
Circulus
(Bohemice: Kraj)
Districtus
(Bohemice: Okres)
Area
(km2)
Incolae
(2002)
Numerus
communium
Circulus Carolinus
(Bohemice: Karlovarský kraj)

Districts of Karlovy Vary

Egra
(Bohemice: Cheb)
933 89 107 39
Thermae Carolinae
(Bohemice: Karlovy Vary)
1628 121 886 55
Valkenaw
(Bohemice: Sokolov)
753 93 227 38
Circulus Mediobohemicus
(Bohemice: Středočeský kraj)

Districts of Central Bohemia

Beneschovium [12]
(Bohemice: Benešov)
1524 93 220 115
Verona
(Bohemice: Beroun)
662 76 101 85
Cladna
(Bohemice: Kladno)
692 150 181 100
Colonia iuxta Albim
(Bohemice: Kolín)
846 95 523 100
Montes Cuthni [13]
(Bohemice: Kutná Hora)
917 73 337 88
Melnica
(Bohemice: Mělník)
712 94 868 70
Neo Boleslavia
(Bohemice: Mladá Boleslav)
1058 114 042 123
Nova urbs [14]
(Bohemice: Nymburk)
876 84 784 87
Praga Orientalis
(Bohemice: Praha-východ)
584 98 453 91
Praga Occidentalis
(Bohemice: Praha-západ)
586 86 777 80
Pribram
(Bohemice: Příbram)
1628 107 260 120
Racona [15]
(Bohemice: Rakovník)
930 54 128 84
Circulus Reginaehradecensis
(Bohemice: Královéhradecký kraj)

Districts of Hradec Kralove

Reginogradecium
(Bohemice: Hradec Králové)
875 159 622 101
Gitzinum
(Bohemice: Jičín)
887 77 368 111
Nachod
(Bohemice: Náchod)
851 112 448 78
Richnow
(Bohemice: Rychnov nad Kněžnou)
998 79 003 83
Trutina
(Bohemice: Trutnov)
1147 119 996 75
Circulus Reichenbergensis
(Bohemice: Liberecký kraj)

Districts of Liberec

Lipa [16]
(Bohemice: Česká Lípa)
1137 106 411 59
Gablona
(Bohemice: Jablonec nad Nisou)
402 88 232 34
Reichenberga
(Bohemice: Liberec)
925 158 988 57
Semilae
(Bohemice: Semily)
699 74 660 65
Circulus Moravo-Silesiacus
(Bohemice: Moravskoslezský kraj)

Districts of Moravia-Silesia

Vrudental
(Bohemice: Bruntál)
1658 104 480 67
Parienna [17]
(Bohemice: Frýdek-Místek)
1273 226 592 72
Carvina
(Bohemice: Karviná)
347 277 244 17
Tyczin
(Bohemice: Nový Jičín)
918 159 473 53
Oppavia
(Bohemice: Opava)
1144 180 769 77
Ostravia
(Bohemice: Ostrava)
214 314 102 13
Circulus Olomucensis
(Bohemice: Olomoucký kraj)

Districts of Olomouc

Vriwald
(Bohemice: Jeseník)
719 42 251 24
Olomucium
(Bohemice: Olomouc)
1451 224 156 92
Prerovia
(Bohemice: Přerov)
884 138 895 104
Prostanna [18]
(Bohemice: Prostějov)
770 109 524 96
Pulchromontium
(Bohemice: Šumperk)
1316 125 924 78
Circulus Pardibensis
(Bohemice: Pardubický kraj)

Districts of Pardubice

Chrudima [19]
(Bohemice: Chrudim)
1030 104 748 113
Pardibus
(Bohemice: Pardubice)
889 160 251 115
Svitavia
(Bohemice: Svitavy)
1335 101 832 113
Vzci
(Bohemice: Ústí nad Orlicí)
1265 138 753 111
Circulus Pilsnensis
(Bohemice: Plzeňský kraj)

Districts of Plzen

Tusta
(Bohemice: Domažlice)
1140 58 895 86
Clatovia
(Bohemice: Klatovy)
1939 87 680 95
Pilsna
(Bohemice: Plzeň)
125 163 791 15
Pilsna Meridionalis
(Bohemice: Plzeň-jih)
1080 68 495 90
Pilsna Septentrionalis
(Bohemice: Plzeň-sever)
1323 73 610 98
Rokyczana [20]
(Bohemice: Rokycany)
575 45 574 68
Tachovia [21]
(Bohemice: Tachov)
1379 51 329 51
Praga urbs capitalis
(Bohemice: Hlavní město Praha)

Administrative districts of Prague

Praga
(Bohemice: Praha)
496 1 181 610 1
Circulus Meridibohemicus
(Bohemice: Jihočeský kraj)

Districts of South Bohemia

Budovicium
(Bohemice: České Budějovice)
1625 178 523 107
Crumlovia [22]
(Bohemice: Český Krumlov)
1615 59 817 46
Henrici Hradecium [23]
(Bohemice: Jindřichův Hradec)
1944 92 846 106
Arena
(Bohemice: Písek)
1138 70 419 76
Prachatice
(Bohemice: Prachatice)
1375 51 410 65
Straconicium
(Bohemice: Strakonice)
1032 69 496 112
Taborum [24]
(Bohemice: Tábor)
1327 102 586 111
Circulus Meridimoravicus
(Bohemice: Jihomoravský kraj)

Districts of South Moravia

Blaneca
(Bohemice: Blansko)
943 107 454 130
Brecizlavia
(Bohemice: Břeclav)
1173 123 265 69
Bruna
(Bohemice: Brno)
230 729 509 1
Bruna-rus
(Bohemice: Brno-venkov)
1108 161 269 137
Hodonin
(Bohemice: Hodonín)
1086 158 602 81
Vyškov
(Bohemice: Vyškov)
889 114 061 81
Znoyma [25]
(Bohemice: Znojmo)
1637 114 061 148
Circulus Ustiensis
(Bohemice: Ústecký kraj)

Districts of Usti nad Labem

Helcipolis [26]
(Bohemice: Chomutov)
935 124 744 44
Dasena [27]
(Bohemice: Děčín)
909 133 631 52
Litomericium [28]
(Bohemice: Litoměřice)
1032 114 497 105
Luna
(Bohemice: Louny)
1118 85 830 70
Pons
(Bohemice: Most)
467 116 786 26
Teplicia [29]
(Bohemice: Teplice)
469 126 635 34
Ustia apud Albim
(Bohemice: Ústí nad Labem)
405 117 589 23
Circulus Montanus
(Bohemice: Vysočina)

Districts of Vysocina

Broda Germanica [30]
(Bohemice: Havlíčkův Brod)
1265 94 778 120
Iglavia
(Bohemice: Jihlava)
1180 108 404 121
Pilgramium
(Bohemice: Pelhřimov)
1290 72 219 120
Trebitium [31]
(Bohemice: Třebíč)
1518 116 415 173
Sdyar
(Bohemice: Žďár nad Sázavou)
1672 118 216 195
Circulus Zlinensis
(Bohemice: Zlínský kraj)

Districts of Zlin

Cromesir
(Bohemice: Kroměříž)
799 107 852 80
Hradistia [32]
(Bohemice: Uherské Hradiště)
991 143 763 78
Setteincz
(Bohemice: Vsetín)
1143 145 875 59
Zlín
(Bohemice: Zlín)
1030 192 994 87

Demographia

Incolarum numerus et compositio

Numeri incolarum in Cechia[33]
Anno Totum Mutatio Anno Totum Mutatio
1857 7 016 531 1930 10 674 386 +6,6%
1869 7 617 230 +8,6% 1950 8 896 133 -16,7%
1880 8 222 013 +7,9% 1961 9 571 531 +7,6%
1890 8 665 421 +5,4% 1970 9 807 697 +2,5%
1900 9 372 214 +8,2% 1980 10 291 927 +4,9%
1910 10 078 637 +7,5% 1991 10 302 215 +0,1%
1921 10 009 587 -0,7% 2001 10 230 060 -0,7%
Bohemia (viriditer), Moravia (caerulee) et Silesia Cecha (flave) cum finibus circulorum hodiernorum Cechiae.

Secundum anni 2001 censum, maxima pars incolarum Cechiae sunt Cechi (94.24%, quorum 3.7% Moravi et 0.1% Silesiaci appellari volunt, dum Moravia circa 30% et Silesia circa 10% incolarum Cechiae continent). Numerosissimi allophyli sunt: Slovaci (1.89%), Poloni (0.51%), Theodisci (0.38%), Ucraini (0.22%), Vietnamici (0.17%), Hungari (0.14%), Russi (0.12%), Acingani (0.11%), Bulgari (0.04%); Graeci (0.03%). Secundum aliquas aestimationes, in praesenti amplius 200 000 Acinganorum Cechiam incolunt.

Fere 436 116 advenarum civitatem Octobri anni 2009 habitantium, secundum Ministerium Rerum Internarum Cechum inter quos praecipui cives Ucrainae (132 481), Slovaciae (75 210), Vietnamiae (61 102), Russiae (29 976), Poloniae (19 790), Germaniae (14 156), Moldaviae (10 315), Bulgariae (6 346), Mongoliae (5 924), Civitatum Foederatarum Americae (5 803), Rei Publicae Popularis Sinarum (5 314), Britanniarum (4 461), Rutheniae Albae (4 441), Serbiae (4 098), Romaniae (4 021), Kazachstaniae (3 896), Austriae (3 114), Italiae (2 580), Nederlandiae (2 553), Franciae (2 356), Croatiae (2 351), Bosniae et Herzegovinae (2 240), Armeniae (2 021), Uzbekiae (1 969), Rei publicae Macedonicae (1 787) et Iaponiae (1 581) sunt.

Iudaei Bohemici et Moravici, 118 000 secundum anni 1930 censum, a Nazistis per Holocaustum propremodum annihilati sunt. Circa 4000 Iudaeorum in Cechia anno 2005 erant. Ioannes Fischer, Cechus primus minister, originis religionisque Iudaeus est.

Theodiscorum qui in Bohemia, Moravia, et Silesia ab saeculo 12 vivebant duo tresve milliones post annum 1945 expulsi sunt.

Index fertilitatis humile 1.5 filiorum pro femina est. Immigratio incolarum numerum fere 1% anno 2007 auxit. Circiter 77 000 novorum advenarum in Cechia pro anno resident. Vietnamici immigrantes in Cechia per Communisticam perihodon residere coeperunt, ubi a Cecha gubernatione velut operarii peregrini invitati sunt. Hodie, 70 000 Vietnamicorum in Cechia aestimantur. Collato cum Ucrainis, Vietnamici in Cechiam ad perpetuo vivendum veniunt.

Exeunti saeculo vicensimo et ineunti vicensimo uno, Sicagum tertia urbs cum maximo Cechorum numero post Pragam et Vindobonam erat. Secundum anni 2006 Statunitensem censum, 1 637 218 incolarum Civitatum Foederatarum cum tota aut partiali Cecha origine.

Praecipuae urbes


Praga
Praga
Praga
Bruna
Bruna
Bruna
  urbs incolae ciculus        urbs incolae circulus

1   Praga 1 285 995 Praga Urbs Capitalis 11   Havířov 83 180 Circulus Moravo-Silesiacus
2   Bruna 405 337 Circulus Meridimoravicus 12   Zlín 77 288 Circulus Zlinensis
3   Ostravia 314 666 Circulus Moravo-Silesiacus 13   Cladna 71 654 Circulus Mediobohemicus
4   Pilsna 173 932 Circulus Pilsnensis 14   Pons 67 216 Circulus Ustiensis
5   Reichenberga 105 240 Circulus Reichenbergensis 15   Carvina 63 193 Circulus Moravo-Silesiacus
6   Olomucium 102 112 Circulus Olomucensis 16   Parienna 59 821 Circulus Moravo-Silesiacus
7   Ustia apud Albim 98 862 Circulus Ustiensis 17   Oppavia 59 793 Circulus Moravo-Silesiacus
8   Reginogradecium 95 890 Circulus Reginaehradecensis 18   Thermae Carolinae 53 691 Circulus Carolinus
9   Budovicium 95 709 Circulus Meridibohemicus 19   Teplicia 53 193 Circulus Ustiensis
10   Pardibus 90 765 Circulus Pardibensis 20   Dasena 52 589 Circulus Ustiensis

Oppida alia sunt exempli gratia Broda Bohemica (Český Brod), Halže et Sicca (Sušice) in Bohemia, Civitas Nova (Uničov) et Hunnobroda (Uherský Brod) in Moravia et Carnovia (Krnov) in Silesia.

Religio

Cechia, iuxta cum Estonia, inter religiosos homines minimorum numerorum unum tota in Europa habet. Secundum anni 2001 censum, 59% incolarum agnosticum, atheum aut incredens, 26.8% Catholicum Romanum et 2.5% Protestans. Secundum recentissimam Eurobarometri demoscopiam anno 2005, 19% Cechorum civium "se Deum esse credere" respondit (secunda minima ratio inter Unionem Europaeam post Estoniam cum 16%), dum 50% "se quendam spiritum aut vim vitalem esse" credere respondit et 30% "se nullum spiritum aut vim vitalem credere" dixit.

Ethnoregio

Oeconomia

Societas Škoda Auto maximarum societatum autocineticarum una in Europa media est. Anno 2007, 630 032 autocineta totum per orbem terrarum venta sunt, monumentum huic societati.

Cechia evolutam magni reditus oeconomiam cum PDG pro capite 82% Unionis Europaeae mediae possidet. Una inter constantissimas et secundissimas civitates postcommunisticas, Cechia incrementum circa 6% pro anno ultimis in tribus annis vidit. Recens incrementum exportationibus in Unionem Europaeam, praesertim a Germania et externa collocatione pecuniaria, ductum est, dum domesticum quaesitum resuscitat.

Maxima oeconomiae pars privatiata? est, inclusis? argentariis telecommunicationibusque. Praesens medio-dexteristica gubernatio in animo privatiationem? extendere habet, inclusis? energetica industria et Pragensi aeroportu. Nuperrime veno 7% actiarum? in societate productoria energiae ČEZ cum veno bracinae? Budějovický Budvar etiam indisputato? assentitur.

Civitas omnino Foedus Schengenense perfecit et ergo, limitanea? inspectionis tuguria abolevit, integre suos limites cum suis vicinis, Germania,Austria, Polonia, et Slovacia, die 21 Decembris anni 2007 aperiens. Cechia Syndicatus Mercaturae Mundanae socia facta est.

Ultima Cecha gubernatio, a sociali-democraticis ducta, desiderium adoptandi euronis anno 2010 expressit, sed praesens medio-dexterae gubernatio hoc propositum anno 2007 suspendit. Exacta dies non indicta est, sed Ministerium Fiscale adoptionem anno 2020 realisticam? descripsit, si fiscalis reformulatio rata fit. Nihilominus, recentissima adumbratio de proposito adoptandi euronis ullam notitiam dare omittit. Quamquam civitas oeconomice melius posita est quam Unionis Europaeae civitates ad euronem adoptandum, mutatio non ante annum 2013 politicam ob involutatem de re exspectatur.

Kalendis Ianuariis anni 2009, Miroslaus Topolánek vetus Cechus Primus Minister Kalendis Novembribus anni 2009 Cecham gubernationem fixam diem adoptandi euronis praedicaturam esse enuntiavit, quia civitas "in praesenti omnia criteria ad adoptandum euronem implebat," sed eius consequens demissio hanc summam diem incertam reddidit. Attamen aliquot difficultates sunt. Corruptionis index maximorum unum inter alias evolutas Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum civitates manet et dispensatio oeconomica cum lacunis aerarii manet, neglecto magno oeconomiae incremento recentibus in annis. Attamen, anni 2007 lacunae 1.58% PDG fuere et lacunae anno 2008 exspectatae 1.2% PDG erant secundum regulas computatorias Unionis Europaeae, multo melius quam originales proiectiones.

Programma Internationalis Studentium Assessionis (PISA), a Consociatione Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum, in praesenti Cechum educativum systema loco quindecim inter mundi optima collocat, maius Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum mediā.

Infrastructura

Nova tramina commeantia, CityElefant vocata et a societate Škoda Works prope magnas urbes operatur.
Cechum autoviarum systema.

Aeroportus Internationalis Ruzynensis praecipuus aeroportus in civitate est. Anno 2007, 12.4 milliones viatorum tractavit qui eum unum navorum aeroportuum in Europa Centrali fecerunt. Summatim, Cechia quadraginta sex aeroportus cum bituminatis aditibus habet, quorum sex aereas diaconias inter gentes suppeditant.

České dráhy praecipuae societas ferriviaria in Cechia, cum 180 millionibus viatorum quotannis portatorum, est. Cuius oneraria pars, ČD Cargo, quinta maxima ferriviaria oneraria societas in Unione Europaea est.

Secundum Officium Statisticum Cechum, 65.4% electridis in vaporis, combinationis et combustionis (praecipue carbonariae) ergasteriis; 30% in ergasteriis nuclearibus; et 4.6% e fontibus qui renovari possunt, inclusa? hydroelectride,? producitur. Russia, via oleiductuum per Ucrainam et, minore ex parte, Norvegia, via oleiductuum per Germaniam, Cechiae liquidum naturaleque gasium praebent.

Cechia suam obnoxietatem? a valde contaminante paucae qualitatis lignito velut energiae fonte reducit. Hodierna vis nuclearis circiter 30% totarum energeticarum necessitatum praestat, cuius participatio usque ad 40% augeri proponitur. Gasium naturale a Russica societate Gazprom, fere tres partes domesticae consumptionis, procuratur et a Novergicis societatibus, quae maximam relictae quartae partis partem constituunt. Russicum gasium via Ucrainae per oleiductum Amicitiae (Bohemice: Ropovod Družba) importatur, Novergicum gasium trans Germaniam transfertur. Gasii consumptio (circiter 100 TWh inter annos 2003 et 2005) fere bis maior electridis consumptione est. Moravia Meridionalis petrolei et gasii congestus habet.

Interrete

Cechia maximum Wi-Fi subnotatorum numerum in Unione Europaea habet. Ineunti anno 2008, circiter octingenti plerumque loci provisoria servitiorum interretialium asyrmatorum (Anglice; WISP) erant, cum circiter 350 000 subnotatorum anno 2007. Interrete per gestabile est populo gratum. Diaconiae in GPRS, EDGE, UMTS, aut CDMA2000 fundatae ab omnibus tribus telephoniae cellularis societatibus (T-Mobile, Vodafone, Telefónica O2) et U:fon offeruntur. Český Telecom, gubernationalis proprietas, eurytaeniae (Anglice: broadband) penetrationem retardavit. Ineunti anno 2004, disgregatio gyri localis}? (Anglice: local-loop unbundling) exorditur et alternativae societates telecommunicativae ADSL et quoque SDSL offerre coeperunt. Haec et posterior societatis Český Telecom privatizatio pretia deminuere fecere.

Kalendis Iuliis anni 2006, societas Český Telecom a globalizata societate (Hispanicae proprietatis) Grupo Telefónica adquisita est quae novum nomen Telefónica O2 Czech Republic adoptavit. Ex Ianuario anni 2006, ADSL2+ multis in variantibus, omnibus cum datorum limite et cum aut sine velocitatibus usque ad decem megabit pro secundo offertur. Interrete caplare auram popularem cum suis maioribus deonerationis velocitatibus inter duo et centum megabit pro secundo adipiscitur. Maximum provisorium servitiorum interretialium, UPC, (quod nuper aliud provisorium interretiale et televisionis caplaris Karneval anno 2007 adquisivit), suas diaconias in Pragae, Brunae et Ostraviae urbibus praebet.

Periegesis

E Saeptorum Ferreorum collapsu anno 1989 Praga una visitatissimarum urbium in Europa facta est.

Cecha oeconomia substantialem? reditum e periegese consequitur. Anno 2001, totus reditus e periegese 118.19 miliardorum coronarum Cecharum attigit, quod 5.5% producti domestici grossi et 9.3% totius reditus exportationum constituit. Industria amplius 110 000 hominum, magis quam 1% incolarum, detinet. Anno 2008, nihilominus, in periegetarum numero decrementum Pragae, possibiliter propter fortem coronam Cecham civitatem nimis caram salutatoribus facientem, collatam cum diaconiarum promptarum quantitate.

Civitatis fama ob itineraria et periegetas immoderata pretia aliquorum taxiraedariorum et sectorum zonariorum problemata referentia etiam affecta est. Ex anno 2005, Paulus Bém, Pragensis praefectus, ad ameliorandam hanc famam duro ictu infligendo contra parvum delictum laboravit, et, his problematibus exceptis, Praga relative? est secura urbs; pleraeque areae securae deambulando etiam praecipiti iam die sunt. Etiam Cechia tota parvum scelerum indicem habet.

Aliquot periegeticae activitatis? media sunt. Pragensis historica urbs praecipua periegetica attractio est, dum urbs etiam communissimum punctum aditus periegetis alias civitatis partes visitaturis est. Pleraeque aliae urbes in civitate significativum periegetarum numerum attrahunt, sed urbes thermarum, velut Thermae Carolinae, Thermae Mariae, et Thermae Francisci (Bohemice: Karlovy Vary, Mariánské Lázně et Františkovy Lázně, respective?), loci destinati populares praesertim diebus festis sunt. Alii populares periegetici loci plurima castella et burgi sunt, inter quae in Carlosteino[34], Crumloviae et in regio inter Lednice et Valtice (Bohemice: Karlštejn, Český Krumlov, et Lednicko-valtický areál, respective?) sita. Procul urbibus, regiones velut Paradisus Bohemicus, Silva Bohemica, et Montes Gigantei (Bohemice: Český ráj, Šumava et Krkonoše, respective?) salutatores subdiales activitates? quaerentes attrahunt.

Civitas quoque celebris est propter suam caritatem neuropasticae et neuropastorum cum numerosis neuropasticis festivalibus per civitatem. Pilonici modi cervesia occidentali Bohemica urbe Pilsnae orta est et longius in Bohemia meridionali urbs Budovicium huic cervesiae nomen imposuit, denique notae velut Theodisce Budweiser Bier Bürgerbräu, scilicet Budweiser.

Cultura

Gastronomia

Suilla assa cum globulis et brassica condita (Bohemice: Vepřo-knedlo-zelo).
Budweiser Budvar Theodisce sive cervisia Budoviciensis Latine, Cecha cervesia, maximi ponderis pars in gentis cultura est.

Cecha gastronomia propter fortem emphasin in cibis carnis nobilitatur. Suilla communissima est; bubula et gallinacea quoque populares sunt. Anser, anas, cuniculus, et caro ferina apponuntur. Piscis rarus est, cum aliquando exceptione recentium tructae et cyprini, qui Christi Natali ministrantur.

Praeter slivovitzum, quasi vinum ex prunis factum (Bohemice: slivovice), et Cecham cervesiam vinumque, Cechi quoque duos unicos Cechos spiritus producunt: Fernet Stock et Becherovka. Kofola non alcoholica gentilis colae levis potio cum Coca-Cola et Pepsi de plebis favore contendens est.

Artes athleticae

Ludus athleticus in multorum Cechorum vita munus gerit, qui plerumque fidi dilectorum turmarum aut hominum singulorum asseculae sunt. Duo praecipui disportus in Republicá Cechá pediludium et alsulegia glacialis sunt, ambo tam mediorum quam assecularum attentionem ad se convertentes. Teniludium quoque est magnus ludus in Cechiá. Inter multos alios ludo cum ligis structurisque professionalibus sunt canistriludium, follis volaticus, manufollium, ludus gymnicus campestris, et unialsulegia.

Ludus athleticus est fons magnarum patriotismi undarum, ex more aliquot diebus aut hebdomadibus ante eventum ascendentis et aliquot diebus postea cadens. Eventus a Cechis fautoribus maximi ponderis putatus sunt: Campionatus Mundanus Alsulegiae Glacialis, Certamen Olympicum Alsulegiae Glacialis, Campionatus Europaeus Pediludii UEFA, Cantharus Mundanus FIFA et qualificationis certamina talibus eventibus. In genere, quodvis gentium certamen turmae gentilis Cechae alsulegiae glacialis sive pediludii attentionem ad convertit, imprimis certando contra traditionalem aemulam: Germaniam et Nederlandiam in pediludio; Russiam, Sveciam, et Canadam in alsulegia glaciali; et Slovaciam in ambobus.

Scientiae

Diagramma leges Mendelianas illustrans.

Cechia locupletem scientificam traditionem habet. Ex hodiernarum lentium adhaesivarum inventione et generum sanguineorum separatione in displosivae plasticae Semtex productionem, mundus egregibus Bohemis et Moravis scientificis suae scientificae notionis plurimum debet, inter quos:

Aliorum scientistarum quoque aliquatenus cum Bohemia et Moravia conexi sunt, inter quos astronomi Iohannes Keplerus et Tycho Brahe, psychiatricae scholae psychanalyticae conditor Sigismundus Freud, physici Ernestus Mach, Albertus Einstein et logicus Curtius Gödel.

Musica

Burgi Okoř parietinae per Ocorensia Festivalia anno 2004.

Musica in Cechia radices tam in cultissimá operá symphoniáque quam in Bohemiae et Moraviae musicá traditionali? habet. Pollinatio reciproca et diversitas ponderis aspectus Cechae musicae sunt. Compositores saepe musica antiqua adfecti sunt; musica jazz et poae (Anglice: bluegrass) populares factae sunt; musica popularis partim in Anglice cantilenis vulgaribus Bohemice cantis (praesertim inter annos 1960 et 1989) consistit. Inter inclitos Cechos compositores sunt Leo Janáček, Antoninus Dvořák, Bohuslaus Martinů, Fridericus Smetana. Clari classici compositores velut Ludovicus van Beethoven et Wolfgangus Amadeus Mozart arte conexi Bohemiae per Imperii Habsburgensis aevum sunt.

Litterae

Litterae Cechae litterae a Cechis aut aliis Cechae civitatis incolis scriptae sunt, praesertim Bohemice quamquam Cechi praecipue olim quoque aliis linguis velut Slavonica antiqua, Latina aut Theodisca utebantur. Hodierni auctores e Bohemo–Moravico territorio qui aliis linguis (v.g. Theodisce) scribere quomodocumque interdum seorsum habentur, hoc modo Franciscus Kafka, verbi gratia, qui Theodisce scripsit (etsi Bohemice fluens erat), Austriacarum Germanicarumve litterarum pars saepe habetur.

Litterae Cechae in aliquot praecipua temporalia? perihoda? divisa est quae sunt: Medium Aevum; aetas Hussitica; novae Catholicizationis? et baroci anni; Illuminatio et resuscitatio Cecha saeculo undevicensimo; aetatates interbellicae prima acies; communismi et Veris Pragensis anni; et postcommunisticae Cechiae litterae. Cechae litterae culturaeque praecipuo munere saltem duabus in occasionibus funguntur, ubi Cecha societas sub oppressione vivebat et nulla politica activitas possibilis erat. Ambabus in occasionibus, ineunti saeculo undevicensimo et postea denuo decennio 197, Cechi suo culturali litterarioque conatu usi sunt ut politica libertas crearetur, statuenda confidenti et politice conscia gente.

Theatrum

Reipublicae Cechae theatrum locupletem traditionem cum radicibus in Medio Aevo habet. Saeculo undevicensimo, theatrum praecipuo munere in gentili resuscitatorio motu fungitur et postea, saeculo vicensimo, hodiernae Europaeae thearalis? artis pars factum est.

Classificationes civitatis

Vide etiam

Porta Unionis
Europaeae

Notae

  1. Phytotoxicologiae Cechicae tentamen, exhibens plantas venenatas Cechiae
  2. Gaudium universae Czechiae
  3. SYNODUS EPISCOPORUM BOLLETTINO
  4. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  5. Jan Hus, "Magistri Iohannis Hus questiones," ed. Georgius Kejř (Jiří Kejř) (Turnhout, Brepols, 2004), 200 s. Corpus christianorum. Continuatio Mediaeualis. 205. Magistri Iohannis Hus Opera Omnia sub Auspiciis Academiae Scientiarum Rei Publicae Bohemorum vulgata. XIXA.—et passim in libris in aedibus Academiae scientiarum Rei publicae Bohemorum editis.
  6. Lexicum nominum geographicorum latinorum.
  7. , Johannes Amos Comenius: Opera didactica omnia (Schola ludus). Amstelodami 1657 [1]
  8. Město Králíky / Historie města
  9. pagina: 011 opera 2 - corpus belloriano
  10. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  11. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  12. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  13. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  14. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  15. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  16. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  17. [2]
  18. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  19. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  20. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  21. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  22. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  23. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  24. [3]
  25. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  26. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  27. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  28. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  29. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  30. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  31. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)
  32. [4]
  33. Officium Statisticum Cechum
  34. Dictionnaire universel françois et latin, contenant la signification.

Nexus externi

Formula:Link FA Formula:Link FA