Quantum redactiones paginae "Reginaldus de Castellione" differant

Jump to navigation Jump to search
m
 
== Vita ==
Reginaldum e [[Francia]] ortum, ab oppido quodam nomine "Castellio" (seu vulgo ''Châtillon'') appellato, satis constat. [[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Carolus Du Cange]] ''[[Châtillon-sur-Loire]]'' originem fuisse breviter putavit,<ref>"Renaud de Chastillon sur Loire": [[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Du Cange]] (1869) p. 191</ref> sed [[chronica (Ernoul)|chronica]] sub nomine Ernoul servata, saec. XIII ineunte composita, Reginaldum "fratrem comitis de Gien" esse adseverat: unde ipse Du Cange mox aliter statuit.<ref>"Renaud de Chastillon sur Loing": [[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Du Cange]] (1869) p. 404</ref> Gustavus Schlumberger Reginaldum filium esse natu alterum [[Galfridus III de Donciaco|Galfridi de Donciaco]] et patruum [[Herveus III de Donciaco|Hervei III]] censuit,<ref>Schlumberger (1898) pp. 2-3</ref> recentius autem Ioannes Richard filium alterum [[Hervei II de Donciaco|Hervei II de Donciaco]] et fratrem eiusdem Galfridi.<ref>Richard (1989)</ref> Fuerit secundum ambos dominus oppidi ''[[Châtillon-Coligny|Châtillon-sur-LoingCastellionis ad Lupam]]''<ref>Hadrianus Vallesius, ''Noticia Galliarum ordine litterarum digesta'', [[Lutetia|Parisiis]], 1675, apud Fredericum Leonard, p. 131. {{Ling|Latine}}</ref> (haud longe ab alio distanti); parentes dominium (non comitatum) de [[Gien]] tenuebant.
 
Cruce signatus in [[Secunda expeditio sacra|secunda expeditione sacra]] anno [[1148]] in [[Palaestina|Terram Sanctam]] advenit. Ibi remanebat et pro rege [[Balduinus III (rex Hierosolymitanus)|Balduino III]] militabat, seu sub titulo "militis quasi gregarii" sive "alti hominis et boni equitis",<ref>"Militi quasi gregario": [[Willelmus Tyrensis]], ''[[Historia rerum in partibus transmarinis gestarum]]'' 17.26. "''Haus hom et bons chevaliers''": [[Chronica (Ernoul)|Chronica Ernoul]]</ref> in manipulo ad principatum [[Antiochia]]e muniendum misso ob mortem anno 1149 in [[Proelium iuxta Nepam commissum|proelio iuxta Nepam]] obitam principis [[Raimundus Pictaviensis|Raimundi Pictaviensis]], principissae [[Constantia Antiochiae|Constantiae]] mariti. Vidua (aliis petentibus reiectis) anno 1153 Reginaldo nubere statuit, permissione regis Balduini, qui eo tempore [[Ascalon]]em [[Obsidio Ascalonis (1153)|obsidebat]], nacta. Reginaldus statim (ante mensem Maium 1153)<ref>Schlumberger (1898) p. 23</ref> maritus et princeps Antiochiae factus est. Mox e Constantia filiam [[Agnes de Castellione|Agnetem]] genuit. Patriarcham Latinum [[Amalricus (patriarcha Antiochenus)|Amalricum]], qui contra hoc matrimonium privatim loquebatur, supplicio damnavit: "nudo capite et melle delibuto, per diem aestivum in sole ferventissimo compulit sedere, nemine contra solis importunitatem praebente remedium vel gratia pietatis muscas abigente." Qui, petente rege Balduino, tandem liberatus in regnum Hierosolymitanum effugit ibique per aliquot annos mansit.<ref>[[Willelmus Tyrensis]], ''[[Historia rerum in partibus transmarinis gestarum]]'' 18.1</ref>
7 051

recensiones

Tabula navigationis