Quantum redactiones paginae "Alexander Volta" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TjBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: tl:Alessandro Volta
Linea 25: Linea 25:
[[arz:اليساندرو فولتا]]
[[arz:اليساندرو فولتا]]
[[az:Alessandro Volta]]
[[az:Alessandro Volta]]
[[be:Алесандра Вольта]]
[[bg:Алесандро Волта]]
[[bg:Алесандро Волта]]
[[br:Alessandro Volta]]
[[br:Alessandro Volta]]

Emendatio ex 13:07, 8 Novembris 2012

Alexander Volta

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Alexander Volta (natus Novi Comi 18 Februarii 1745, mortuus ibidem die 5 Martii 1827) physicus fuit.

Ratio inter illustrem Comensem civem Alexandrum Voltam et potentissimos physicos Europaeos magni momenti videtur esse.

Volta per longum temporis intervallum investigationi et scientiae libellorum conscriptioni, postea institutioni in Universitate Ticinensi (Papiae) et electricorum instrumentorum cogitationi atque ipsi confectioni se tradidit. Etiam ante pilae inventionem, studia sua ei paraverunt magnam famam et facultatem peregrinandi ad doctrinas exponendas, disceptandas cognoscendasque. Excultus, modestus et prudens homo, potestati obnoxius et Catholicus persuasus, erat: scientiae virtutibus suis mandata accepit, sed summo studio et alacritate publicorum civiliumque casuum non particeps fuit.

Alexander Volta nullo magistro doctrinam adeptus est: omnia per se ipse didicit; sua prima opera, maxime ad res electricas pertinentia, eum duxerunt ad construendum Elektrophoron, electrostaticarum machinarum exemplar inductione. Cum cognovisset electrophysiologicas observationes factas ab Aloisio Galvano de mortuis ranis, Volta incohavit studia quae eum duxerunt ad reperendum effectum quod ex eo nomen cepit et ad pilae inventionem.

Volta effectus est res consistens in cooriendo differentiae potentialis inter duos conductores cum coniunguntur.

Pilae inventio in electrici roboris usu positum initium fecit. Volta aeriformis corporis amplificationem quoque perspexit, cum aquarum vaporis et aeris amplificationis thermicae legem semper eodem pressu reperiret, ante Gaium Lussacem et Daltonem.