Quantum redactiones paginae "Caudica" differant
m r2.7.3) (automaton addit: hr:Kanu |
m automaton addit: ar:قارب الكانو |
||
Linea 53: | Linea 53: | ||
[[Categoria:Naves]] |
[[Categoria:Naves]] |
||
[[ar:قارب الكانو]] |
|||
[[be:Каноэ]] |
[[be:Каноэ]] |
||
[[bg:Кану]] |
[[bg:Кану]] |
Emendatio ex 14:09, 11 Octobris 2012
Caudica[1] sive cumbula[2] vel scapha[3] est linter quidam parvus, plerumque remis acta, etsi nonnumquam velo vel motro citata. Caudicae generatim acutae puppi proraque sunt. Etiam tegi possunt.
Viribus humanis citatur, et remis saepe duobus remiges usi sunt, remorum enim numerus a magnitudine caudicae dependet. Remiges sellis carinae iunctis sedentes vel ad carinam ipsam adnitentes ad cursum aspiciunt. Motus quoque contrarius ad cursum effici potest, si remis in columbariis fixis remigantur. Remi una vel duabus aciebus sunt.
Historia
Veterrima caudica usquam reperta in Hollandiae oppido Assen est. Secundum datationem carbonis C14, haec caudica inter 8.200 et 7.600 a.C.n. confixa est. Haec hoc in loco in Musaeo Drents nunc exhibetur.
Figura et comparatio
Partes caudicae
Apparatus additicii (non in diagrammate ostensi):
- Iugum - Transtrum ad caudicam gerendam factum.
- Saci fluitando - ne caudica undis demergatur.
- Tegmen - ne caudica aquis impleatur.
Genera caudicarum
Homines ubique varias caudicas conficiunt: et simplices uno ex caudice factas (Anglice dugout), et magnas multiplicesque. Hodie quoque caudicae speciales ludis certando confectae sunt.
Figurae adsuetae
Caudicae antiquae semper ex idoneis materiis naturalibus confectae sunt. Caudicae variis in regionibus factae haec sunt:
Caudica (simplex) |
Ex caudice uno facta; alibi adminicula quoque iuncta habere potest. In ora occidentali Americae Septentrionalis Indi Americani caudicis simplicibus in Oceano Pacifico ad balaenas venandas usi sunt. | |
---|---|---|
Caudica cortice betullae tecta |
In orientalibus regionibus placidis Americae Septentrionalis, caudicae ligneo replo confectae atque cortice betullae tectae sunt; bitumine ad aquas obsistendas lita est. | |
Caudica navigationis |
Haec caudicis e cortice betullae confectis similes fuerunt sed maiores atque ad onera hominesque vehendos (usque ad viginti homines et 1.400 kg) confectae sunt. | |
Caudica lignea |
Caudica e ligno et velo in Cenomannica saeculo 19 confecta, cum velum facilius quam cortex betullae inveniri posset. |
Vide etiam
Notae
- ↑ Alfred the Great: The Truth Teller, Maker of England, 848-899 By Beatrice Adelaide Lees Stevenson 'Asser, p.322 The mediaeval latin "caudica" meant a boat formed from a single hollow tree-trunk, like an Indian "dugout."'
- ↑ Oxford Latin Dictionary: "Cumbula: a small boat; Plin. Ep.8.20.7"
- ↑ An Online Dictionary of Modern Latin Terms .boat canoe scapha, cymbula; - vi scapham impello; go -ing scapha gestor (Lev.)
.boat canoe, dug-out / Einbaum: linter monxyla [Plin. N.H.]; alveus -- Kanu: caudica [Gell.]; lembus caudiceus [Auson.] (Helf.)