Quantum redactiones paginae "Monasterium maius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
citatio apud Mariae Cheney opus Rogerio. Wigorn.ep. devotum repertum
mNo edit summary
Linea 21: Linea 21:
[[Categoria:Abbatiae Benedictinorum]]
[[Categoria:Abbatiae Benedictinorum]]
[[Categoria:Abbatiae Franciae]]
[[Categoria:Abbatiae Franciae]]
[[Categoria:Turones]]
[[Categoria:Constituta saeculo 4]]


[[de:Kloster Marmoutier (Tours)]]
[[de:Kloster Marmoutier (Tours)]]

Emendatio ex 13:54, 9 Octobris 2012

Porta Maioris Monasterii

Maius Monasterium (Francogallice Marmoutier) vico olim Sanctae Radegundis nunc Turonum urbe Franciae situm locus ob coenobii vestigia quae ibi reperiuntur insignis est.

Sanctus Martinus hic in cellula duo milia passuum ab urbe distante oratorium fecisse dicitur. Sulpicius Severus (Vita Sancti Martini, 10,4) locum 'secretum et remotum' hoc modo depingit: 'Ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat; una tantum eademque arta admodum via adiri poterat'.

Eremi solitudo paulo post episcopatus initium (anno 371 sive 372) condita mox in coenobium transformatum est. Monachi modo Aegyptiaco austeritatis vitae adstricti sunt; iuniores soli scribendi arte utebantur.

Post Martini decessum (8 Novembris anno 397) incertum est num coenobium in exsistentia permanserit. Quinto tamen saeculo exeunte ecclesia Sanctorum Petri et Pauli iam (forsan a Martini tempore) exsistente 'aedificata est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem Monasterium' a Volusiano episcopo (Gregorius Turonensis, Historia Francorum, X,31, VII).

Anno 853 Normanni coenobium dilapidaverunt monachosque complures trucidaverunt. monasterium anno 860 restitutum est est. Inter abbates preclaros Vivianus Robertusque fortis dictus nominandi sunt.

Anno 938 rege consentiente Odo Blesensis comes Berthaque uxor a Maiolio abbati Cluniacensi ut monachos expediret impetraverunt.

Anno 1070 abbas Bartholomaeus ecclesiae novae, quae a Urbano II anno 1096 inaugurata est, fundamenta iecit.

Circa hoc tempus abbatia praepollens ecclesiis praediisque compluribus in Anglia sitis dotata est.

Anno 1179 Rogerius, Wigorniensis episcopus, Henrici Secundi regis Anglorum Andecavorumque ducis consanguineus Thomas autem a Becket familiaris, ibi sepultus est.

Mox postea, Vibertus, abbas Gembliacensis futurus, anno hoc loco transacto, tractatum in monasterii honorem conscripsit. 'Magistri et sacri tractatores eloquii' ibi reperti sunt.