Quantum redactiones paginae "Beowulf" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m +lit-stipula
m automaton addit: war:Beowulf
Linea 78: Linea 78:
[[tr:Beowulf]]
[[tr:Beowulf]]
[[uk:Беовульф]]
[[uk:Беовульф]]
[[war:Beowulf]]
[[zh:貝奧武夫]]
[[zh:貝奧武夫]]

Emendatio ex 12:53, 8 Octobris 2012

Prima poematis pagina.

Beowulf est heroicum 3183 versuum carmen epicum, inter annos 700 et 1000 Saxonice ab auctore ignoto compositum. Carmen in uno libro manu scripto servatur, olim Bibliothecae Cottonianae, hodie in Bibliotheca Britannica comprehensa, siglo BL Cotton Vitellius A.xv cognito. Verbum Beowulf est nomen herois poematis, qui monstra Grendelem et matrem eius occidit.

Nomen

Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien, qui vir doctissimus operam poemati dedit explicando, credidit nomen significare 'lupum apium',' quod ad 'venatorem apium' et quidem 'ursum' spectare voluit ob ursorum mellis amorem. Linguis enim Germanicis, velut Anglica, verba concatenari possunt, cum Latine loquentibus casus ad relationes inter verba monstrandas usurpandi sint. Itaque beo et wulf sunt apis et lupus nullo casuum nexu inter verba adhibito.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Beowulfum spectant.
  • Beowulfus, versio Latina a Grímur Jónsson Thorkelin anno 1815 confecta.

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!