Quantum redactiones paginae "Cathedra" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8: Linea 8:


== Cathedra Sancti Augustini (Cantuariae) ==
== Cathedra Sancti Augustini (Cantuariae) ==
[[Fasciculus:Chair5a.jpg|thumb|left| Cathedra Sancti Augustini in [[Ecclesia cathedralis Cantuarensis|Ecclesia cathedrali Cantuarensi]].]]
Cathedra Sancti Augusti inter antiquissimas cathedras numeratur, quae adhuc sunt in usu. Nomen trahit a primo [[archiepiscopus|archiepiscopo]] [[Cantuaria]]e, Sancto [[Augustinus Cantuariensis|Augustino Cantuarensi]], qui anno [[604]] mortuus est. Cathedra ex [[marmor]]e facta (aut ab insula Purbeck aut ab urbe Bethesdae, Gwynedd oriundo) a spatio temporis inter saeculum sextum et duodecimum repetit. [[Ecclesia cathedralis Cantuarensis]], ubi cathedra collocata est, sellam olim partem sepulcralis [[Thomas Becket]] monumenti, quod interim destructum est, fuisse affirmat.<ref>[http://www.canterbury-cathedral.org/ Situs cathedralis Cantuarensis]</ref>. A temporibus antiquis adhibita est ad archiepiscopum Cantuarensem tertium inthronizandum: Primum in [[presbyterium|presbyterio]] in cathedra collocatur ut [[espiscopus]] [[dioecesis|dioecesanus]], deinde in [[Capitulum (architectura)|capitulo]] ut [[abbas]] titularis, tertium in cathedra Sancti Augusti ut [[Archiepiscopus Cantuarensis|Primas totius Angliae]]. Cathedra non nisi ad hanc celebrationem impenditur. Altera cathedra exstat, qua archiepiscopus aliis in causis utitur.


== Ex cathedra ==
== Ex cathedra ==

Emendatio ex 19:44, 29 Septembris 2012

Cathedra papae ut episcopi Romani in apside Basilicae Lateranensis

Cathedra (Graece: καθῆσθαι = sedere; inde cathedra = sedes, sedes docendi) ab Antiquitate potentiam magistratuum significat. In religione Christiana episcopi tenent opus magisteriale ab apostolis traditum inter eorum functiones principales, quod opus a cathedra significatur. Inde etiam signum Successionis Apostolicae est. In ecclesiis cathedra episcopalis locum eminemtem prope altare obtinet, quare talis ecclesia cathedralis vocatur. Eadem cathedra et institutum sedis episcopalis publicum sive administrationem dioecesanam significat.

Cathedra Petri (Romae / Basilica Sancti Petri)

Si plus cognoscere vis, vide etiam Cathedra Petri (artificium).
Cathedra Petri

Cathedra Petri in abside principali Basilicae Sancti Petri (Romae) collocata est exemplum cathedrae notissimum. Thronum magnitudine plus quam verum repraesentat, qui annis 1657-1666 a Ioanne Laurentio Bernini Alexandro VII auctore (rexit 16551667) creatus est. Tegimentum aeneum sellam ligneam includit, quae secundum traditionem cathedra Petri fuisse dicitur. Veri simile est sellam saeculo nono pro coronatione Caroli Calvi confectam et post festum coronationis papae vel Basilicae Vaticanae donatam est. Cathedra Petri liturgica, i.e. cathedra episcopi Romani, in Basilica Lateranensi invenitur.

Cathedra Sancti Augustini (Cantuariae)

Cathedra Sancti Augustini in Ecclesia cathedrali Cantuarensi.

Cathedra Sancti Augusti inter antiquissimas cathedras numeratur, quae adhuc sunt in usu. Nomen trahit a primo archiepiscopo Cantuariae, Sancto Augustino Cantuarensi, qui anno 604 mortuus est. Cathedra ex marmore facta (aut ab insula Purbeck aut ab urbe Bethesdae, Gwynedd oriundo) a spatio temporis inter saeculum sextum et duodecimum repetit. Ecclesia cathedralis Cantuarensis, ubi cathedra collocata est, sellam olim partem sepulcralis Thomas Becket monumenti, quod interim destructum est, fuisse affirmat.[1]. A temporibus antiquis adhibita est ad archiepiscopum Cantuarensem tertium inthronizandum: Primum in presbyterio in cathedra collocatur ut espiscopus dioecesanus, deinde in capitulo ut abbas titularis, tertium in cathedra Sancti Augusti ut Primas totius Angliae. Cathedra non nisi ad hanc celebrationem impenditur. Altera cathedra exstat, qua archiepiscopus aliis in causis utitur.

Ex cathedra

Positio

Ecclesia Catholica Romana

Ecclesiae Orthodoxae

Vide etiam