Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant
No edit summary |
|||
Linea 1: | Linea 1: | ||
[[Fasciculus:Elagabalus Aureus Sol Invictus.png|right|thumb|[[Aureus]] Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti [[Quadrigae|quadrigis]] solemniter vehitur.]] |
[[Fasciculus:Elagabalus Aureus Sol Invictus.png|right|thumb|[[Aureus]] Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti [[Quadrigae|quadrigis]] solemniter vehitur.]] |
||
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>[[Plinius Maior]] XXXVII,125.</ref> (graece |
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>[[Plinius Maior]] XXXVII,125.</ref> (graece βαίτυλος) est lapis sacer in quo praesentiam divinam inesse putabant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. |
||
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]] a Romanis ex Asia Minore in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. |
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]] a Romanis ex Asia Minore in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. |
||
In veteribus [[Linguae Semiticae|linguis Semiticis]] idem verbum sub forma ''bethel'' invenimus, per popularem etymologiam tamquam ''bît îli'', id est domus dei, interpretata. Ita in [[Biblia]] Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, ''bethel'' eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit<ref>[[Genesis]] 28: |
In veteribus [[Linguae Semiticae|linguis Semiticis]] idem verbum sub forma ''bethel'' invenimus, per popularem etymologiam tamquam ''bît îli'', id est domus dei, interpretata. Ita in [[Biblia]] Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, ''bethel'' eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit<ref>[[Genesis]] 28:11-22.</ref>. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse<ref>Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.</ref>. Alii ''bît ili'' veram etymologiam esse arbitrantur. |
||
[[Fasciculus:Baetylus (sacred stone).jpg|right|thumb|Idem baetulus in templo suo |
[[Fasciculus:Baetylus (sacred stone).jpg|right|thumb|Idem baetulus in templo suo in aeneo nummo Emesae percusso.]] |
||
== Notae == |
== Notae == |
Emendatio ex 09:28, 20 Septembris 2012
In religionibus antiquis baetulus[1] (graece βαίτυλος) est lapis sacer in quo praesentiam divinam inesse putabant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur.
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.
In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Biblia Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[2]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse[3]. Alii bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.
Notae
- ↑ Plinius Maior XXXVII,125.
- ↑ Genesis 28:11-22.
- ↑ Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.