Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>Plinius Maior XXXVII,125.</ref> est lapis sacer in quo praesentiam divinam inesse putabant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quos [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : itaque ab hominibus colebantur.
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>Plinius Maior XXXVII,125.</ref> est lapis sacer in quo praesentiam divinam inesse putabant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : itaque ab hominibus colebantur.


Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]] a Romanis ex Asia Minore in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]] a Romanis ex Asia Minore in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.

Emendatio ex 12:17, 19 Septembris 2012

In religionibus antiquis baetulus[1] est lapis sacer in quo praesentiam divinam inesse putabant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : itaque ab hominibus colebantur.

Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.

In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Biblia Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[2]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum ab veteribusincolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas traduxisse[3]. Alli bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.

Notae

  1. Plinius Maior XXXVII,125.
  2. Genesis 28:10-19.
  3. Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.