Quantum redactiones paginae "Xerxes I (rex Persarum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1: Linea 1:
{{Vicificanda}}
{{Vicificanda}}
[[Darius I]] bellum novum adversus Graecos parabat. Cum decessit, '''Xerxes I''' (recte Persice '''Khshayārsh'''), filius et successor Darii, patris incoepta persecutus est. Bellum et mari et terra per quinquennium instruxit, et tantas collegit copias, quantas neque antea, neque postea quisquam habuit. Eius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam sequebantur duo millia onerariarum. Terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt. Diversissimae gentes, et innumeri populi sub signis Persarum militabant : Indi, Arabes, Chaldaei, Lydi, Aethiopes. Haec multitudo varia linguis, vestibus et armis, colluvio barbarorum erat, non justus exercitus. Ceterum tanto agmini dux deerat.
[[Darius I]] bellum novum adversus Graecos parabat. Cum decessit, '''Xerxes''' ([[lingua Persica antiqua]] ''Xšayaršā''; [[Graece]] {{Polytonic|Ξέρξης}}), '''primus''' huius nominis, filius et successor Darii, patris incoepta persecutus est. Bellum et mari et terra per quinquennium instruxit, et tantas collegit copias, quantas neque antea, neque postea quisquam habuit. Eius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam sequebantur duo millia onerariarum. Terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt. Diversissimae gentes, et innumeri populi sub signis Persarum militabant : Indi, Arabes, Chaldaei, Lydi, Aethiopes. Haec multitudo varia linguis, vestibus et armis, colluvio barbarorum erat, non justus exercitus. Ceterum tanto agmini dux deerat.


Neque enim dux haberi poterat Xerxes, rex nullius virtutis aut prudentiae. In consilis stolide ferox, in periculis timidus erat ; et primus in fuga, postremus in proelio semper visus est. Vana superbia inflatus, non solum hominibus, sed etiam ipsi rerum naturae, velut dominus, imperare voluit. [[Mons Athos|Montem Athon]] effosum ingenti labore mari aperuit, et pervium fecit suis navibus. Trajecturus copias ex [[Asia]] in [[Europa]]m, injecerat super Hellespontum pontem ratibus impositum. Pons vero tempestate quassatus fuit, et fluctibus dissolutus. Rex amens ira, trecentos flagellorum ictus mari infligi jussit, et compedes dari.
Neque enim dux haberi poterat Xerxes, rex nullius virtutis aut prudentiae. In consilis stolide ferox, in periculis timidus erat ; et primus in fuga, postremus in proelio semper visus est. Vana superbia inflatus, non solum hominibus, sed etiam ipsi rerum naturae, velut dominus, imperare voluit. [[Mons Athos|Montem Athon]] effosum ingenti labore mari aperuit, et pervium fecit suis navibus. Trajecturus copias ex [[Asia]] in [[Europa]]m, injecerat super Hellespontum pontem ratibus impositum. Pons vero tempestate quassatus fuit, et fluctibus dissolutus. Rex amens ira, trecentos flagellorum ictus mari infligi jussit, et compedes dari.


In libro [[Biblia|Biblico]] [[Esther]]is Xerxes nominatur Hebraice "Ahashverosh", quod Latine in translatione Vulgata sonat "Ahasuerus".
In libro [[Biblia|Biblico]] [[Esther]]is Xerxes nominatur Hebraice "Ahashverosh", quod Latine in translatione Vulgata sonat '''Ahasuerus'''.


== Pinacotheca ==
== Pinacotheca ==

Emendatio ex 12:19, 8 Septembris 2012

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Darius I bellum novum adversus Graecos parabat. Cum decessit, Xerxes (lingua Persica antiqua Xšayaršā; Graece Ξέρξης), primus huius nominis, filius et successor Darii, patris incoepta persecutus est. Bellum et mari et terra per quinquennium instruxit, et tantas collegit copias, quantas neque antea, neque postea quisquam habuit. Eius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam sequebantur duo millia onerariarum. Terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum, equitum quadringentorum millium fuerunt. Diversissimae gentes, et innumeri populi sub signis Persarum militabant : Indi, Arabes, Chaldaei, Lydi, Aethiopes. Haec multitudo varia linguis, vestibus et armis, colluvio barbarorum erat, non justus exercitus. Ceterum tanto agmini dux deerat.

Neque enim dux haberi poterat Xerxes, rex nullius virtutis aut prudentiae. In consilis stolide ferox, in periculis timidus erat ; et primus in fuga, postremus in proelio semper visus est. Vana superbia inflatus, non solum hominibus, sed etiam ipsi rerum naturae, velut dominus, imperare voluit. Montem Athon effosum ingenti labore mari aperuit, et pervium fecit suis navibus. Trajecturus copias ex Asia in Europam, injecerat super Hellespontum pontem ratibus impositum. Pons vero tempestate quassatus fuit, et fluctibus dissolutus. Rex amens ira, trecentos flagellorum ictus mari infligi jussit, et compedes dari.

In libro Biblico Estheris Xerxes nominatur Hebraice "Ahashverosh", quod Latine in translatione Vulgata sonat Ahasuerus.

Pinacotheca

Vide etiam

Fontes

Haec pagina textum incorporat ex Henrici Lantoine Epitome Historiae Graecae (1892).


Antecessor:
Darius I Magnus
Rex Persarum
486-465
Successor:
Artaxerxes I Longimanus