Quantum redactiones paginae "Papia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton addit: kk:Павия
Nuada (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 10: Linea 10:
|Regio=Langobardia
|Regio=Langobardia
|Provincia=Papia (provincia)
|Provincia=Papia (provincia)
|ConfoederatioRegionalis=[[Ager Papinensis]]
|Imago = Italy Pavia Ponte vecchio.JPG
|Imago = Italy Pavia Ponte vecchio.JPG
|InscriptioImaginis= Vetus [[pons]] Papiae
|InscriptioImaginis= Vetus [[pons]] Papiae

Emendatio ex 10:14, 2 Septembris 2012

Vide etiam paginam discretivam: Ticinus (discretiva)

Formula:Municipium Italiae Papia (-ae, f.), olim Ticinum (-i, n.) (Italiane Pavia) Urbs Italiae et municipium circiter 70 914 incolarum, caput Provinciae Papiensis, in Langobardia regione est. Incolae Papienses seu Ticinenses[1] appellantur.

Papia regni Langobardorum caput fuit ab anno 572, qui dederunt nomen Papiae urbi, quae Romani Ticinum condiderunt.

Insignia

Ecclesia Catholica Romana

Papia sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Papiensis est et praesens episopus est Ioannes Giudici.

Ibi sepulti sunt, in Ecclesia Sancti Petri in Caelo Aureo, Sanctus Augustinus Hipponensis et Boethius.

Historia

Romani fundaverunt urbem Ticinum, quam Langobardi anno 572 ceperunt. Papia fuit caput Langobardorum regni. Anno 773, petivit Papa Hadrianus I auxilium Caroli Magni contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt; Carolus Desiderium, regem Langobardorum, profligavit et Papiam caput eius regni post diuturnam obsidionem cepit.

Papiae sunt coronati reges Italiae. Ecclesiae antiquae Sancti Michaelis Maioris et Sancti Petri in Caelo Aureo exstructae sunt sub Langobardis.

Papia fuit focus studiorum ab anno 825, specialiter in scientiis iuridicis (schola a Lanfranco condita est anno 1089). Universitas studiorum Papiae condita est anno 1361. Ibi, in bibliotheca, sunt cineres Christophori Columbi, alumnus eiusdem universitatis.

Papia fuit statio in via Francigena, quae Aevo Medio peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Papia, nomine Pamphica, fuit statio quadragesima prima.

Anno 1360, incorporata? est Ducatui Mediolanensi.

Die 24 Februarii 1525, Carolus Quintus imperator Franciscum Primum rex Francorum ibi vicit.

Saeculis 18 et 19 ineuntibus, Papia fuit sub Hispaniorum, Francorum, Austriacorumque dominatione. Anno 1859, incorporata est Regno Sardiniae, futuro Regno Italiae.

Praeclari cives

Papiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:

Notae


Vide etiam

Nexus externi

  • Situs Publicus (Italiane)
Vicimedia Communia plura habent quae ad Papiam spectant.

Pinacotheca

Capita provinciarum metropoleonque Italiae

Abellinum • Aesernia • Agrigentum • Alexandria Statiellorum • Ancona • Andria • Aquila • Ariminum • Aristianis • Arretium • Asculum Picenum • Aternum • Augusta Taurinorum • Baretium • Barium • Barolum • Bauzanum • Bellunum • Beneventum • Bergomum • Bononia • Brixia • Brundisium • Bugella • Caesena • Campus Bassus • Caralis • Carbonia • Carraria • Caserta • Catacium • Catana • Comum • Consentia • Cremona • Croton • Cuneum • Drepanum • Ecclesiae • Ferraria • Firmum Picenum • Florentia • Forum Livii • Fovea • Frusino • Genua • Goritia • Grossetum • Hasta Pompeia • Henna • Imperia • Interamna Nahars • Interamna Praetutia • Labro • Lanusei • Latina • Laus Nova • Leucum • Luca • Lupiae • Macerata • Mantua • Massa • Mathera • Mediolanum • Messana • Modicia • Mutina • Neapolis • Nissa • Novaria • Nugor • Olbia • Panormus • Papia • Parma • Patavium • Perusia • Pisae • Pisaurum • Pistorium • Placentia • Portus Ilii • Portus Naonis • Potentia • Pratum • Ragusia • Ravenna • Reate • Regium • Regium Lepidi • Rodigium • Roma • Salernum • Sassaris • Savo • Sena Iulia • Spedia • Sullurium • Sundrium • Syracusae • Tarentum • Tarvisium • Teate • Templum • Tergeste • Tridentum • Turenum • Urbinum • Utinum • Venetiae • Verbania • Vercellae • Verona • Vibo Valentia • Vicetia • Villaxidrum • Viterbium

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!