Quantum redactiones paginae "Olympia (certamina)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton addit: as:অলিম্পিক
athleta -arum ; partem capio -ere, partis captor =participtor, captum captor velut doctum doctor pedis lavium=pedilavium
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Olympic_flag.svg|thumb|Vexillum Olympicum.]]
[[Fasciculus:Olympic_flag.svg|thumb|Vexillum Olympicum.]]


'''Olympia''' sunt internationales [[ludus|ludi]] [[Olympia aestiva|aestivi]] et [[Olympia hiemalia|hiemales]], in quibus multa milia [[ars athletica|athletorum]] [[Ludi athletici multigeneres|variorum certaminum]] [[Genus athleticum|generibus]] contendunt. Olympia hodierna alternis [[annus|annis]] fiunt, cum aestiva et hiberna Olympia in vicem altera alteris succedunt. Itaque aestiva et hiemalia Olympia [[quattuor|quarto]] quoque anno utraque fiunt. [[Olympia antiqua]] [[Olympia (Graecia)|Olympiae]] in [[Graecia]] [[saeculum 8 a.C.n.|saeculo octavo a.C.n.]] orsa usque ad [[saeculum 5|saeculum quintum p.C.n.]] continuata sunt. Anno [[1894]], [[Petrus de Coubertin]] Baro [[Consilium Olympicum internationale]] (COI) condidit, quod mox consociatio moderatrix Motus Olympici facta est, cuius conformatio actionesque [[Charta Olympica]] definiuntur. Motus Olympicus ex [[Index foederationum athleticarum internationalium|foederationibus athleticis internationalibus]] et [[Consilium Olympicum nationale|consiliis Olympicis nationalibus]] consistit. Insuper homines sunt, qui [[urbs|urbem]] hospitam ludo cuique faciendo deligant.
'''Olympia''' sunt internationales [[ludus|ludi]] [[Olympia aestiva|aestivi]] et [[Olympia hiemalia|hiemales]], in quibus multa milia [[ars athletica|athletarum]] [[Ludi athletici multigeneres|variorum certaminum]] [[Genus athleticum|generibus]] contendunt. Olympia hodierna alternis [[annus|annis]] fiunt, cum aestiva et hiberna Olympia in vicem altera alteris succedunt. Itaque aestiva et hiemalia Olympia [[quattuor|quarto]] quoque anno utraque fiunt. [[Olympia antiqua]] [[Olympia (Graecia)|Olympiae]] in [[Graecia]] [[saeculum 8 a.C.n.|saeculo octavo a.C.n.]] orta usque ad [[saeculum 5|saeculum quintum p.C.n.]] continuata sunt. Anno [[1894]], [[Petrus de Coubertin]] Baro [[Consilium Olympicum internationale]] (COI) condidit, quod mox consociatio moderatrix Motus Olympici facta est, cuius conformatio actionesque [[Charta Olympica]] definiuntur. Motus Olympicus ex [[Index foederationum athleticarum internationalium|foederationibus athleticis internationalibus]] et [[Consilium Olympicum nationale|consiliis Olympicis nationalibus]] consistit. Insuper homines sunt, qui [[urbs|urbem]] hospitam ludo cuique faciendo deligant.


Saeculis [[Saeculum 20|vicensimo]] et [[saeculum 21|vicensimo uno]], ludi Olympici mutati sunt aliquibus renovationibus, quae ludis certaminum copiam et varietatem addiderunt, sicut
Saeculis [[Saeculum 20|vicensimo]] et [[saeculum 21|vicensimo uno]], ludi Olympici mutati sunt aliquibus renovationibus, quae ludis certaminum copiam et varietatem addiderunt, sicut
Linea 8: Linea 8:
* [[Olympia iuventutis]] anno [[2010]] orsa ad athletas vicesimo anno minores pertinentia.
* [[Olympia iuventutis]] anno [[2010]] orsa ad athletas vicesimo anno minores pertinentia.
[[Fasciculus:Baron Pierre de Coubertin.jpg|thumb|Petrus de Coubertin.]]
[[Fasciculus:Baron Pierre de Coubertin.jpg|thumb|Petrus de Coubertin.]]
Aliae quoque his temporibus mutatae sunt rerum condiciones, simul et [[oeconomia|oeconomicae]] et [[civilitas|politicae]] et [[technologia|technologicae]], ad quas COI sua consilia adcommodare debuit. Itaque non solum voluptariis athletis, ut voluerat Coubertin, sed etiam professionalibus licet ludis interesse. [[Media communicationis socialis|Publicae communicationis instrumentis]] plus plusque proficientibus et praevalentibus factum est, ut etiam ludi Olympici [[commercium|commerciandi]] spem inicerent [[mercator]]ibus horumque consociationibus. Ludi annorum [[1916]] et [[1940]] et [[1944]] revocati sunt prae [[bellum orbis terrarum|bellis orbis terrarum]]. Etiam magnae repudiationes sive [[boicotizatio]]nes [[Bellum frigidum|bello frigido]] adlatae numerum athletarum participatorum diminuerunt anno [[1980]] ([[Moscua]]e) et [[1984]] ([[Angelopolis|Angelopoli]]).
Aliae quoque his temporibus mutatae sunt rerum condiciones, simul et [[oeconomia|oeconomicae]] et [[civilitas|politicae]] et [[technologia|technologicae]], ad quas COI sua consilia adcommodare debuit. Itaque non solum voluptariis athletis, ut voluerat Coubertin, sed etiam professionalibus licet ludis interesse. [[Media communicationis socialis|Publicae communicationis instrumentis]] plus plusque proficientibus et praevalentibus factum est, ut etiam ludi Olympici [[commercium|commerciandi]] spem inicerent [[mercator]]ibus horumque consociationibus. Ludi annorum [[1916]] et [[1940]] et [[1944]] revocati sunt prae [[bellum orbis terrarum|bellis orbis terrarum]]. Etiam magnae repudiationes sive [[boicotizatio]]nes [[Bellum frigidum|bello frigido]] adlatae numerum athletarum participtorum diminuerunt anno [[1980]] ([[Moscua]]e) et [[1984]] ([[Angelopolis|Angelopoli]]).


==Antiquitas==
==Antiquitas==

Emendatio ex 00:14, 26 Augusti 2012

Vexillum Olympicum.

Olympia sunt internationales ludi aestivi et hiemales, in quibus multa milia athletarum variorum certaminum generibus contendunt. Olympia hodierna alternis annis fiunt, cum aestiva et hiberna Olympia in vicem altera alteris succedunt. Itaque aestiva et hiemalia Olympia quarto quoque anno utraque fiunt. Olympia antiqua Olympiae in Graecia saeculo octavo a.C.n. orta usque ad saeculum quintum p.C.n. continuata sunt. Anno 1894, Petrus de Coubertin Baro Consilium Olympicum internationale (COI) condidit, quod mox consociatio moderatrix Motus Olympici facta est, cuius conformatio actionesque Charta Olympica definiuntur. Motus Olympicus ex foederationibus athleticis internationalibus et consiliis Olympicis nationalibus consistit. Insuper homines sunt, qui urbem hospitam ludo cuique faciendo deligant.

Saeculis vicensimo et vicensimo uno, ludi Olympici mutati sunt aliquibus renovationibus, quae ludis certaminum copiam et varietatem addiderunt, sicut

Petrus de Coubertin.

Aliae quoque his temporibus mutatae sunt rerum condiciones, simul et oeconomicae et politicae et technologicae, ad quas COI sua consilia adcommodare debuit. Itaque non solum voluptariis athletis, ut voluerat Coubertin, sed etiam professionalibus licet ludis interesse. Publicae communicationis instrumentis plus plusque proficientibus et praevalentibus factum est, ut etiam ludi Olympici commerciandi spem inicerent mercatoribus horumque consociationibus. Ludi annorum 1916 et 1940 et 1944 revocati sunt prae bellis orbis terrarum. Etiam magnae repudiationes sive boicotizationes bello frigido adlatae numerum athletarum participtorum diminuerunt anno 1980 (Moscuae) et 1984 (Angelopoli).

Antiquitas

Si plus cognoscere vis, vide etiam Olympia antiqua.
Stadium Olympiae.

Graeci ab ultima antiquitate ludos sollemnes ad honorem deorum heroumque instituerant. Quaterni erant hi ludi: Pythii, Isthmii, Nemei, Olympici. Olympiorum ludicrum ab omnibus Graeciae populis et civitatibus concelebratum est. Hoc in ludicro, praemia cursoribus, athletis, equorum, et quadrigarum cursibus fuerunt proposita; nec deerant musicae et poeticae certamina inter discipulos Musarum. Victores, in publico Graeciae conventu laureati, redierunt triumphantes in patriam, quorum nomina in marmoribus publicis incisa erant, et carminibus laudata. Vivit adhuc memoria victorum quos celeberrime cecinit Pindarus, poeta Thebanus, princeps lyricorum Graecorum. Ab anno 776 a.C.n. usque ad annum 393 p.C.n. quoque quinto anno in sacro luco Olympiae regionis Elidis celebrabantur.

Origines Olympiorum novorum

Rebus novis Francicis nuper gestis "Olympia Rei Publicae" (Olympiade de la République) anno 1796 coepta sunt et annuatim usque ad 1798 peracta in Campo Martio Lutetiano. Systema mensurarum metricum, nuper iussu gubernii republicani adhibitum, in ludos athleticos ibi primum anno 1798 introductum est.

Hymnus Olympicus, a Spiro Samaras compositus, anno 1896 editus.

In Graecia ludi sub nomine Olympiorum anno 1859 celebrati sunt, suadente poeta Panagiota Sutso sed adiuvante praesertim philanthropo Euangele Zappa, mercator e stirpe Graeco ortus divitissimus, qui pecuniam ad restructionem Stadii Panathenaici antiqui iuxta Athenas praebuit. Olympia rursus annis 1870 et 1875 Athenis peracta sunt. Eisdem fere annis Olympia in Anglia celebrabantur, anno 1850 (et annuatim usque hodie) ad oppidum Much Wenlock Salopiensis comitatus, etiam inter annos 1862 et 1867 Liverpolii. Semel anno 1866 Olympia Nationalia iuxta Londinium ad Palatium Crystallinum gesta sunt, suadente imprimis Gulielmus Penny Brookes qui iam ludos Salopienses incipere curaverat Consociationemque Olympicam Nationalem condiderat.

Quae Zappas in Graecia, Brookes in Anglia coeperunt, Petrus de Coubertin perficere conatus est, qui, a Zappa inspiratus et a Brookes adiuvatus anno 1894 Consilium Olympicum internationale constituit, cuius primus praeses fuit Demetrio Bicela Graecus. Coubertin ipse a secretis meruit, sed ab anno 1896 usque ad 1925 praeses. Consilii sodales Olympia non nationalia sed internationalia praeparabant, quae primum anno 1896 Athenis in Stadio Panathenaico celebrata sunt; quod stadium, olim a Zappa restauratum, nunc rursus munificentia Georgii Averoff renovatum est.

Die 6 Aprilis 1896, ludi instaurati sunt; inter 40 000 et 70 000 homines in stadio spectabant. Princeps Constantinus patrem regem Georgium adloquitur, qui respondens ludos inauguravit.[1] Usque ad tempus nostrum, rex, regina, praeses, aut alius summus magistratus civitatis ludos inaugurat, ut fecit Elisabetha, regina Britannica, 27 Iulii 2012. Hymnus Olympicus, cuius musicam Spirus Samaras, verba Costis Palamas scripserunt, hoc die primus cantatus est. Primum certamen fuit cursus centum metrorum.

Olympia nova

Elogium ludorum est Citius, altius, fortius.

Index novorum Olympiorum

  Olympia Aestiva Olympia Hiemalia
Annus Ludus Urbs Civitas Ludus Urbs Civitas
1896 I Athenae Graecia
1900 II Lutetia Francia
1904 III Urbs Sancti Ludovici Missuriae Civitates Foederatae Americae
1906 [2] Athenae Graecia
1908 IV Londinium Britanniarum Regnum
1912 V Holmia Suecia
1916 VI Berolinum[3] Germania
1920 VII Antverpia Belgia
1924 VIII Lutetia II Francia II I Campus Munitus Francia
1928 IX Amstelodamum Nederlandia II Acaunus Helvetia
1932 X Angelopolis Civitates Foederatae Americae II III Lacus Placidus civitatis Novi Eboraci Civitates Foederatae Americae
1936 XI Berolinum Germania IV Garmisch-Partenkirchen Germania
1940 XII Helsingia[4] Finnia (V) Garmisch-Partenkirchen[4] Germania
1944 XIII Londinium[4] Britanniarum Regnum (V) Cortina Ampecanorum[4] Italia
1948 XIV Londinium II Britanniarum Regnum II V Acaunus II Helvetia II
1952 XV Helsingia Finnia VI Asloa Norvegia
1956 XVI Melburnia[5] Australia VII Cortina Ampecanorum Italia
1960 XVII Roma Italia VIII Squaw Valley Californiae Civitates Foederatae Americae II
1964 XVIII Tokium Iaponia IX Pons Aeni Austria
1968 XIX Mexicopolis[6] Mexicum X Gratianopolis Francia II
1972 XX Monacum[7] Germania II XI Sapporia Iaponia
1976 XXI Mons Regius[8] Canada XII Pons Aeni II[9] Austria II
1980 XXII Moscua[10] Russia XIII Lacus Placidus II[11] Civitates Foederatae Americae III
1984 XXIII Angelopolis II[12] Civitates Foederatae Americae III XIV Seraium[13] Iugoslavia
1988 XXIV Seulum Respublica Coreana XV Calgaria[14] Canada I
1992 XXV Barcino Hispania XVI Albertville[15] Francia III
1994 XVII Lillehammer Norvegia
1996 XXVI Atlanta Civitates Foederatae Americae IV
1998 XVIII Naganum Iaponia II
2000 XXVII Sydneium Australia II
2002 XIX Urbs Lacus Salsi Civitates Foederatae Americae IV
2004 XXVIII Athenae II Graecia II
2006 XX Taurinum Italia II
2008 XXIX Pechinum[16] Respublica Populi Sinarum
2010 XXI Vancuverium Canadia II
2012 XXX Londinium III Britanniarum Regnum III
2014 XXII Sochium Russia
2016 XXXI Urbs Fluminensis Brasilia
2018 XXIII Pyeongchang Respublica Coreana

Vide etiam

Notae

  1. Descriptio apud Young (1996), p. 143-145.
  2. Ludio extra seriem celebrati
  3. Ludi ob Bellum Orbis Terrarum I annullati
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Ludi ob Bellum Orbis Terrarum II annullati
  5. Ludi equestres Holmiae in Suecia peracti sunt
  6. Ludi Paralympici Telavivi Israelis peracti sunt.
  7. Ludi Paralympici Heidelbergae peracti sunt
  8. Ludi Paralympici Toronti peracti sunt
  9. Ludi Paralympici apud Örnsköldsvik Sueciae peracti sunt
  10. Ludi Paralympici Arnhemii Nederlandiae peracti sunt
  11. Ludi Paralympici apud Geilo Norvegiae peracti sunt
  12. Ludi Paralympici partim ad Stoke Mandeville Angliae, partim in urbe Novo Eboraco peracti sunt
  13. Ludi Paralympici ad Pontem Aeni Austriae peracti sunt
  14. Ludi Paralympici ad Pontem Aeni Austriae peracti sunt
  15. Ludi Paralympici partem Albertvillae, partim ad Tignes peracti sunt
  16. Ludi equestres Hongcongi peracti sunt

Bibliographia

  • Boniface, Pascal. 2012. JO Politiques. Lutetiae: Gawsewitch. ISBN 9782350133461.
  • Dromgoole, Erin A. 2005. "For the honors of the cinderpath": the Women's Olympic Games and the struggle for control of women's competitive sport, 1890-1929. Thesis, Universitas Tuftensis, M.A. (historiae). OCLC 190835308.
  • Goff, Barbara, et Michael Simpson. 2011. Thinking the Olympics: The Classical Tradition and the Modern Games. Londini: Bristol Classical Press. ISBN 9780715639306.
  • Gold, John R., et Margaret Gold, edd. 2011. Olympic Cities: City Agendas, Planning and the World's Games, 1896-2016. Londinii: Routledge. ISBN 9780415486576.
  • Kitroeff, Alexander. 2004. Wrestling with the Ancients: Modern Greek Identity and the Olympics. Novi Eboraci: Greekworks.com. ISBN 0974766003.
  • Leder, Jane, et Siobhan Drummond et Elizabeth Rathburn, edd. 1996. Grace and Glory: A Century of Women in the Olympics. Vasingtoniae: Multi-Media Partners, Ltd. ISBN 1572431164.
  • Miller, David. 2003. Athens to Athens: The Official History of the Olympic Games and the IOC, 1894-2004. Edinburgi: Mainstream. ISBN 1840185872.
  • Miller, David. 2008. The Official History of the Olympic Games and the IOC, 1894-2008: Athens to Beijing. Edinburgh: Mainstream. ISBN 9781845961596.
  • Ruggiero, Bartolomeo. 2012. Racconti olimpionici: da Monaco 1972 a Pechino 2008: dieci olimpiadi attraverso le testimonianze di chi le ha vinte. Florentiae: M. Pagliai. ISBN 9788856401813.
  • Schaus, Gerald P., et Steven R. Wenn, edd. 2007. Onward to the Olympics: Historical Perspectives on the Olympic Games. Waterloo: Wilfred Laurier University Press. ISBN 978-0-88920-505-5.
  • Sugier, Annie. 2012. Femmes voilées aux jeux Olympiques. Waterloo: Jourdain. ISBN 9782874661969.
  • Young, David C. 1984. The Olympic Myth of Greek Amateur Athletics. Sicagi: Ares Publishers. ISBN 0-89005-523-8.
  • Young, David C. 1996. The Modern Olympics: A Struggle for Revival. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-5374-5.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Olympia spectant.
Signum
Olympia Aestiva
(Stadia)

1896 · 1900 · 1904 · 1906 · 1908 · 1912 · (1916) · 1920 · 1924 · 1928 · 1932 · 1936 · (1940) · (1944) · 1948 · 1952 · 1956 · 1960 · 1964 · 1968 · 1972 · 1976 · 1980 · 1984 · 1988 · 1992 · 1996 · 2000 · 2004 · 2008 · 2012 · 2016 · 2020

Olympia Hiemalia
(Stadia)

1924 · 1928 · 1932 · 1936 · (1940) · (1944) · 1948 · 1952 · 1956 · 1960 · 1964 · 1968 · 1972 · 1976 · 1980 · 1984 · 1988 · 1992 · 1994 · 1998 · 2002 · 2006 · 2010 · 2014 · 2018 · 2022


Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA