Quantum redactiones paginae "Mayae" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
addidi et mutavi~~~~
Linea 14: Linea 14:
=== Fastigium ===
=== Fastigium ===


Populus Maia peperit quandam scripturam syllabicam atque logographicam, cuius signa peritissimi nostri temporis (inter quos exstat David Stuart) tantum in parte explicare poterunt. [[Calendarium|Annum trecentorum sexaginta quinque dierum]] composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta fabricaverunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Intrumenta, quibus usi sunt, fuerunt lapidea tantum et lignea. Maiae numquam imperium condiderunt, sed unusquisque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae maienses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas est cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.
Populus Maia peperit quandam scripturam syllabicam atque logographicam, cuius signa peritissimi nostri temporis (inter quos exstat David Stuart vir americanus) tantum in parte explicare poterunt. [[Calendarium|Annum trecentorum sexaginta quinque dierum]] composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta fabricaverunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Intrumenta, quibus usi sunt, fuerunt lapidea tantum et lignea. Maiae numquam imperium condiderunt, sed unusquisque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae maienses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas est cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.


=== Decadentia ===
=== Decadentia ===

Emendatio ex 11:36, 5 Augusti 2012

Vide etiam paginam discretivam: Maia (discretiva)

Pristina regio Maiarum

Maia[1] non solum dicitur populus indigenus Americae Mediae paeninsulam incolens mexicanam cui nomen Iucatan, sed eadem cognatione iunguntur aliis populis in Mexico, Beliza, Guatimalia et Honduria.

Historia

Historia populi Maiae in tres partes dividitur: origines (anno 2000 a.Ch.n. ad annum 250 p.Ch.n), fastigium (anno 250 ad annum 950 p.Ch.n.) et decadentiam (anno 950 ad annum 1500).

Origines

Tertio millenio a.Ch.n. convenerunt gentes, ex quibus populus Maia oriundus est. Hae gentes per tribus cogebantur. Agros colebant; fictili studebant arti; molis utebantur, et, ut videtur, milium colebant. Inde ab anno 300 a.Ch.n., iam primas instituerunt scripturas; pyramides cum suspensuris exstruerunt; longioribus temporis compositionibus utebantur; stelas erigebant in rerum memoriam. Signa futuri fastigii temporis iam exhibebant.

Fastigium

Populus Maia peperit quandam scripturam syllabicam atque logographicam, cuius signa peritissimi nostri temporis (inter quos exstat David Stuart vir americanus) tantum in parte explicare poterunt. Annum trecentorum sexaginta quinque dierum composuerunt; summa cum peritia aedes, pyramides templaque funesta fabricaverunt. Verumtamen, licet astra diligentissime observarent, oppida optime ornarent, civium gradus religiose custodirent, non noverunt rotam, non usi sunt animantibus, quae vehicula traherent, non conflaverunt metalla. Intrumenta, quibus usi sunt, fuerunt lapidea tantum et lignea. Maiae numquam imperium condiderunt, sed unusquisque regio principem suum nobilitatemque propriam habuit; et quamquam omnes linguae maienses cognatae sunt, non omnes eadem locuti sunt lingua. Haec forte inter causas est cur scriptura eorum difficillima sit explicatu.

Decadentia

Circa annum 950, ob causas in praesentia omnino ignotas, cultus et humanitas populi Maiae subito corruit. Alius populus, qui dicitur Tolteca, quaedam vitae praecepta populi Maiae conatus est servare. Sex autem post saeculis, nautae Hispanici, constituendarum coloniarum causa, petierunt regionem Maiarum.

Praesens rerum status

Populus, qui dicit se esse Maiae progeniem, in praesentia agriculturae studet. Plerique eorum sequuntur religionem catholicam, sed antiquos observant ritus. Praeter Hispanicam, utuntur lingua indigena eiusdem generis atque Maiae et Huastecae.

Vide etiam

Notae

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)