Quantum redactiones paginae "Mahometus (nomen)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton addit: mhr:Макмат (лӱм)
m automaton mutat: es:Muhammades:Muhammad (nombre)
Linea 59: Linea 59:
[[en:Muhammad (name)]]
[[en:Muhammad (name)]]
[[eo:Mohamedo (nomo)]]
[[eo:Mohamedo (nomo)]]
[[es:Muhammad]]
[[es:Muhammad (nombre)]]
[[fa:محمد (نام)]]
[[fa:محمد (نام)]]
[[fi:Muhammad (nimi)]]
[[fi:Muhammad (nimi)]]

Emendatio ex 08:58, 5 Augusti 2012

Mahometus seu Mahumetus, Machometus, Mahometes (-is, masc.),[1][2] vel Maometus[3] et multar aliae huius nominis variationes Lingua Latina sunt in usu pro nomine Arabico محمد muḥammad, quod plerumque praenomen adhibetur. Homo notissimus huius nominis est propheta islamicus Mahometus. Variantibus inclusis Mahometus nomen in orbe terrarum maxime diffusum habetur.

Significatio

Mahometus Lingua Arabica orta laudatus sive benedictus significat. Nomen a radice ‏حمد‎ (ḥamida = laudare, bendicere) deductum est aeque ac alia nomina Arabica sicut Ahmad, Hamid vel Mahmud. Nomen saepe etiam "Mediator inter deum hominesque" vertitut.

Aliae linguae

Transcriptio e Lingua Persica est Mohammad (IPA: mohæm.mæd). Forma nominis in Lingua Turcica est Mehmed sive Mehmet et Muhammet (etiam Muhammed). Prius multis in linguis Europaeis forma Mohamet in usu erat, cuius t-finale linguae Turcicae debetur, cui linguae est obduratio sonorum finalium. Haec forma nominis etiam his diebus in Lingua Francogallica pervulgata est, forma tritissima Italica Maometto aeque ac forma Hispanica Mahoma vel Lusitana Maomé etiam ab hac forma originem repetunt. In regionibus olim Unionis Sovieticae forma Magomet est praenomen frequens Musulmanorum. Variatio africana est praenomen Momodou, in Gambia usitatum.


Homines noti huius nominis

  • Mahometus (ca. 570-632), conditor religionis Islamicae

Moderatores gentium sive civitatum

  • Algeria:
    • Mahometus Boudiaf (1919-1992), a mense Februario 1992 usque ad mortem (mense Iunio) Algeri praeses

Alii homines

Notae