Quantum redactiones paginae "Bacchus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.6.5) (automaton addit: arz:باخوس
m automaton addit: ckb:باکس
Linea 30: Linea 30:


[[arz:باخوس]]
[[arz:باخوس]]
[[ckb:باکس]]
[[da:Bakkus]]
[[da:Bakkus]]
[[de:Bacchus]]
[[de:Bacchus]]

Emendatio ex 17:57, 3 Augusti 2012

Educatio Dionysi, saec. I p.C.n. picta, hodie in Museo Nationali Thermarum monstrata

Bacchus (-i, m.); Graecis potius Dionysus, Romanis et Liber pater (Graece Διόνυσος, Βάκχος) in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus. Filius fuit Iovis et Semelae.

Semele a Iunone decepta Iovem suasit ut se in maiestate monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus.

Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur.

Agnomina Dionysi

Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.

Festa

Festa Baccho dicata sunt Bacchanalia, die sextodecimo et septimodecimo Martii mensis acta.

Vide etiam

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bacchum spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Dionysum spectant (Dionysos, Bacchus).

Formula:Link FA