Quantum redactiones paginae "Reginaldus de Castellione" differant

Jump to navigation Jump to search
temp save
m
(temp save)
'''Reginaldus''' seu '''Rainaldus de Castellione''' (natus anno circiter 1125; die [[4 Iulii]] [[1187]] interfectus), origine incerto, Cruce signatus et [[Secunda expeditio sacra|secundae expeditionis sacrae]] particeps, nobilis regionum transmarinarum factus est. Princeps [[Antiochia]]e ab anno [[1153]] usque ad [[1160]] ob matrimonium [[Constantia Antiochiae|Constantiae]] fuit, postea annos quindecim captivus, deinde in [[regnum Hierosolymitanum|regno Hierosolymitano]] [[Regio ultra Iordanem|regionis ultra Iordanem]] dominus ob matrimonium [[Stephania de Miliaco|Stephaniae de Miliaco]]. Iuxta regem [[Guido de Leziniaco|Guidonem de Leziniaco]] in [[proelium ad cornua Hattin commissum|proelio ad cornua Hattin]] anno [[1187]] pugnavit; ibi a [[Saladinus|Saladino]] captus statim decollatus est.
 
== Vita ==
Bis uxores duxit, primum [[Constantia Antiochiae|Constantiam Antiochiae]], [[Boamundus II (princeps Antiochiae)|Boamundi II]] filiam, e qua genuit:
Reginaldum e [[Francia]] ortum, ab oppido quodam nomine "Castellio" (seu vulgo ''Châtillon'') appellato, satis constat. [[Carolus du Fresne, Dominus du Cange|Carolus Du Cange]] ''[[Châtillon-sur-Marne]]'' originem fuisse censuit.<ref>[[Carolus du Fresne, Dominus du Cange]], ''[[Les familles d'Outre-Mer]]'' (Lutetiae, 1863) p. 191</ref>
 
== Familia ==
BisReginaldus de Castellione bis uxores duxit, primum [[Constantia Antiochiae|Constantiam Antiochiae]], [[Boamundus II (princeps Antiochiae)|Boamundi II]] filiam, e qua genuit:
* [[Agnes de Castellione|Agnes]] (nata 1154), quae anno 1172 [[Bela III (rex Hungariae)|Belae III]] [[Hungaria]]e regi nupsit
* Ioanna, quae (si fons recte interpretatur) anno fere 1160 nata erit et anno circiter 1186 [[Bonifacius (rex Thessalonicae)|Bonifacio Montisferratensi]] nupserit, sed sine filiis ante annum 1204 mortua erit
 
== Bibliographia ==
; Opera antiquiora
* "[http://archive.org/stream/lesfamillesdoutr00ducauoft#page/190/mode/2up Renaud de Chastillon sur Loire]" in {{DC Familles}} pp. 191-194
 
; Opera recentiora
* Bernard Hamilton, "Reynald of Chatillon" in Alan V. Murray, ''The Crusades: an encyclopedia'' (4 voll. Santa Barbara Californiae: ABC-CLIO, 2006) pp. 1027-1028
* Bernard Hamilton, "The Elephant of Christ: Reynald of Châtillon" in ''Studies in Church History'' vol. 15 (1978) pp.&nbsp;97–108

Tabula navigationis