Quantum redactiones paginae "Reginaldus de Castellione" differant

Jump to navigation Jump to search
filii
m
(filii)
[[Fasciculus:ReynaldofChatillon&PatriarchofAntioch.jpg|thumb|upright=1.5|[[Amalricus (patriarcha Antiochensis)|Amalrici]] patriarchae supplicium iussu Reginaldi de Castellione impositum. ''[[Estoire de Eracles|Histoire de la guerre sainte]]'': [[Bibliotheca Nationalis Francica]] MS [[BNF Français 2628|Français 2628]] f. 218v]]
'''Reginaldus''' seu '''Rainaldus de Castellione''' (natus anno circiter 1125; die [[4 Iulii]] [[1187]] interfectus), origine incerto, Cruce signatus et [[Secunda expeditio sacra|secundae expeditionis sacrae]] particeps, nobilis regionum transmarinarum factus est. Princeps [[Antiochia]]e ab anno [[1153]] usque ad [[1160]] fuit, postea annos quindecim captivus, deinde [[Regio ultra Iordanem|regionis ultra Iordanem]] dominus in [[regnum Hierosolymitanum|regno Hierosolymitano]]. Iuxta regem [[Guido de Leziniaco|Guidonem de Leziniaco]] in [[proelium ad cornua Hattin commissum|proelio ad cornua Hattin]] anno [[1187]] pugnavit; ibi a [[Saladinus|Saladino]] captus statim decollatus est.
 
Bis uxores duxit, primum [[Constantia Antiochiae|Constantiam Antiochiae]], [[Boamundus II (princeps Antiochiae)|Boamundi II]] filiam, e qua genuit:
* [[Agnes de Castellione|Agnes]] (nata 1154), quae anno 1172 [[Bela III (rex Hungariae)|Belae III]] [[Hungaria]]e regi nupsit
* Ioanna, quae (si fons recte interpretatur) anno fere 1160 nata eri et anno circiter 1186 [[Bonifacius (rex Thessalonicae)|Bonifacio Montisferratensi]] nupserit, sed sine filiis ante annum 1204 mortua erit
E captivitate liberatus secundum in matrimonium [[Stephania de Miliaco|Stephaniam]] duxit, [[Philippus de Miliaco|Philippi de Miliaco]] filiam, e qua genuit:
* Reginaldus (natus post annum 1175; mortuus iuvenis)
* [[Alix de Castellione|Alix]], quae die circiter [[22 Februarii]] [[1204]] [[Azo VI (marchio Estensis)|Azoni Estensi]] nupsit
 
== Fontes ==
 
== Bibliographia ==
* Bernard Hamilton, "Reynald of Chatillon" in Alan V. Murray, ''The Crusades: an encyclopedia'' (4 voll. Santa Barbara Californiae: ABC-CLIO, 2006) pp. 1027-1028
* Bernard Hamilton, "The Elephant of Christ: Reynald of Châtillon" in ''Studies in Church History'' vol. 15 (1978) pp. 97–108
* Bernard Hamilton, ''The Leper King and his Heirs: Baldwin IV and the Crusader Kingdom of Jerusalem''. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000. ISBN 9780521641876 {{Google Books|IySQoHdviNkC|Paginae selectae}}

Tabula navigationis