Quantum redactiones paginae "Tibia (instrumentum musicum)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Latinitatem emendare conatus sum (sed fortasse omnia non intellexi).
m nova formula illarum 1000 paginarum
Linea 29: Linea 29:
[[Categoria:Musica]]
[[Categoria:Musica]]
[[Categoria:Instrumenta musica]]
[[Categoria:Instrumenta musica]]
[[Categoria:1000 paginae]]
{{1000 paginae}}


[[af:Fluit]]
[[af:Fluit]]

Emendatio ex 18:24, 19 Iulii 2012

Vide etiam paginam discretivam: Tibia

Iuvenis satyrus cum tibia e Museo Lupariensi Lutetiae

Tibia est instrumentum musicum, aërophonum quod inter inflatilia lignea numeratur. Tibia constat ex tubo ligneo aut metallico (interdum etiam osseo, eburneo, vitreo, porcellano, plastico, resinaceo, arundineo, cett.), foraminibus ac ore. Sonus fit, cum inflatus tibicinis vel tibicinae acrem contingit marginem oris, quo facto aër in caverna vibrat. Foraminibus digitis ordinatim pressis vibratio sonora aëris temperatur ita ut altitudo soni ad voluntatem variet.

Historia

Veterrimae tibiae ex osse factae sunt. Forsitan homines antiquissimi tibia usi sint ad spiritus hostesve expellendos aut in venatione ad animalia imitanda. Tribus milibus annorum abhinc tibia apud Seres nota erat. Haec tibia e ligno facta erat. Nongentis annis abhinc prima tibia in Europa occidentali inventa erat. Erat parva tibia in vexillatione musicae in exercitu adhibita. Haec tibia fistula nominatur. Hotteterre clarus molitor tibiae saeculo MDCC tibiam emendavit ita ut ex tribus partibus constaret.

Usus

Tibiae adhibitae sunt in:

  • Orchestra, in qua est primum aere instrumentum

Tibiae psaltes

Emmanuel Pahud, Johannes Petrus Rampal, Patricius Gallois, Severinus Gazzelloni, Andrea Griminelli

Genera

Tibiae in tria genera dividi possunt: