Quantum redactiones paginae "Sovieti" differant

Jump to navigation Jump to search
28 octeti amoti ,  15 years ago
m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
{{latinitas}}
'''Sovieti''' seu '''Soveti''' ([[Lingua Russica|Russice]]: Советы, ''SovietySovety''; in Sg.: Совет, ''Sovet'') saeculo [[saeculum 20|XX]] erant instituta auctoritatis publicae, quorum membra a suffragio electabantur, in [[Russia]] et [[Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum|Unione Sovietica]], etiam in certis aliis terris.
 
Verbum "совет" in lingua Russica collegium, consultationem seu commendationem denotat et in Latinum traductur "concilium", "consilium" (e.g., "Совет Европы" – "Concilium Europae", "дать совет" – "consilium afferre"). Saeculo [[saeculum 20|XX]] hoc verbum etiam notionem concilii electorum repraesentium populi accepit, in qua notione assumptum est sine traductione a linguis nonnullis et factum est basis nominis adiectivi "советский" – "soveticus/sovieticus".
 
==Sovieti in Russia et Unione Sovietica==
Primi ''Sovieti'' conditi sunt in Russia tempore Russicae revolutionis annis [[1905]] – [[1907]] pro coordinatione cessationis laboris et evanuerunt post oppressionem revolutionis illius. [[Vladimirus Lenin]], ''[[Factio Communistica Unionis Sovieticae|Bolsevicorum]]'' dux, aestimavit Sovietos sicut forma politica nova [[organizatio]]nis hominum operariorum in certatione illorum pro revolutione proletarica dictaturaque proletariati, basis rei publicae socialisticae.
 
Anno [[1917]], tempore [[Revolutio Februarii|Revolutionis Februarii]] formati sunt Sovieti legatorum operariorum, rusticorum et militarium. Lenin formulavit conclusionem de necessitate creationis in Russia rei publicae Sovietorum sicut forma publica dictaturae proletariati et proposuit vocatum: "Tota ditio Sovietis!" (Russice: "Вся власть Советам!", ''"Vsja vlast’ Sovetam!"''), i.e. "Tota ditio (dominatio) Sovietis detur". [[Bolsevici]] gradatim facti sunt maior pars legatorum in Sovietis.
 
Post [[Revolutio Octobris|Revolutionem Octobris]] ([[7 Novembris]], [[25 Octobris]] [[Calendarium Iulianum|Calendarii Iuliani]], anno 1917), a decreto Secundi Omnirussici Conventus Sovietorum legatorum operariorum et militarium, tota dominatio a [[Factio Communistica Unionis Sovieticae|Factione Communistica (Bolsevicorum)]] ductorum Sovietorum legatorum operariorum, militarium et rusticorum (ditio Sovietica) proclamata in Russia est.

Tabula navigationis