Quantum redactiones paginae "Nadia Comăneci" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton mutat: sv:Nadia Comăneci
m r2.7.1) (automaton addit: uk:Надя Коменеч
Linea 69: Linea 69:
[[tl:Nadia Comăneci]]
[[tl:Nadia Comăneci]]
[[tr:Nadia Comăneci]]
[[tr:Nadia Comăneci]]
[[uk:Надя Коменеч]]
[[ur:نادیہ کومانچی]]
[[ur:نادیہ کومانچی]]
[[zh:纳迪娅·科马内奇]]
[[zh:纳迪娅·科马内奇]]

Emendatio ex 09:17, 7 Iulii 2012

Nadia Comăneci (ad dextram partem imaginis) cum Condoleezza Rice

Nadia Helena Comăneci (nata 12 Novembris 1961 apud Onești in Romania) est gymnastica Dacoromana, victrix quinque nomismatum Olympicorum, et prima quae nota perfecta 10 decorata est in certamine gymnico. Inter athletas maximi momenti saeculi XX exstat et inter optimas gymnasticas omnium aevorum.

Nadia est filia Georgii et Stephaniae-Alexandrinae Comăneci, qui eam nominaverunt secundum nomen heroinae pelliculae Russicae "Надежда" (Nadežda 'spes').

Primo certavit in patria Romania anno 1970 cum turma oppidi sui. Mox gymnasiarchus Bela Karolyi factus est eius exercitator palaestricus, cum uxore sua Marta, qui denique Civitatibus Foederatis transfugerunt et multos athletas Americanos exercuerunt. Adhuc annum XIV agens, quatries victrix evasit in Ludis totius Europae in urbe Skien anno MCMLXXV. In ludis Olympicis Canadensibus (annum post) ter, in sequentibs ludis Olympicis autem Russicis bis victrix fuit. Ultimum certamen gymnasticum anno MCMLXXXIV conseruit. Gymnastico cuidam Americano anno MCMCLVI nupsit, post hoc in Civitatibus Foederatis Americae vixit.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link GA