Quantum redactiones paginae "Systema numericum decimale" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
RedBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2) (automaton addit: sn:Muravanegumi
Linea 61: Linea 61:
[[sk:Desiatková číselná sústava]]
[[sk:Desiatková číselná sústava]]
[[sl:Desetiški številski sistem]]
[[sl:Desetiški številski sistem]]
[[sn:Muravanegumi]]
[[sr:Декадни систем]]
[[sr:Декадни систем]]
[[sv:Decimala talsystemet]]
[[sv:Decimala talsystemet]]

Emendatio ex 17:01, 28 Iunii 2012

Systema numericum decimale est systema numericum cum radice decem. Decem est radix a recentibus cultibus humanis usitatissima.[1][2][3] Notatio huius systematis notatio decimalis nominatur. Illud nomen saepe significat notationem positionalem cum radice decem ut systema numericum Hindicum-Arabicum, sed notationes nonpositionales significare quoque potest ut notationes Romani vel Sinae quae in radice decem fundata quoque sunt.

Notatio decimalis

Notatio decimalis est scriptio numerorum systemate numerico cum radice decem, per exemplos numeri Romani, numeri Brahmi, numeri Sinae, et numeri Hindici-Arabici qui a locutoribus multarum linguarum Europaearum usitatissimi sunt. Systema numerorum Romanorum symbola pro potentiis decimalibus (1, 10, 100, 1000) et symbola secundaria pro dimidio harum potentiarum (5, 50, 500) utitur. Systema numerorum Brahmi symbola pro numeris 1–9, symbola pro deciens his numeris (10–90), et symboli pro centum et mille utitur. Systema numerorum Sinarum symbola pro numeris 1–9, et quattuordecim symbola alia pro potentiis altioribus decimalibus utitur quae in usu recenti sunt ad 1044.

Cum autem homines qui numeros Hindicos-Arabicos utuntur de notatione decimali dicunt, saepe numeris integris numerare non solum significant sed etiam fractionem systemate positionali scribere. Systemata positionalia decimalia zero continent, et symbola, quae digiti nominantur, pro numeris a zero usque ad novem (0,1,2,3,4,5,6,7,8,9) utuntur ut quemcumque numerum repraesentaret sive magnum sive parvum. Notatio separatorem decimalem saepe continet qui inceptum partis fractionalis significat, et symbola ut signum plus + (pro numeris positivis) et signum minus − (pro numeris negativis) adiuncta ad numerum continet.

Notae

  1. Louis Charles Karpinski (1925). The History of Arithmetic. Rand McNally & Company 
  2. Georges Ifrah (1994). Histoire universelle des chiffres. Robert Laffont. ISBN 2221078373 
  3. Georges Ifrah (2000). The Universal History of Numbers: From prehistory to the invention of the computer. John Wiley and Sons Inc.. ISBN 0471393401