Quantum redactiones paginae "Vulpes lagopus" differant
m r2.7.3) (automaton addit: vi:Cáo Bắc cực; mutationes minores |
m r2.7.2) (automaton mutat: eu:Azeri artiko |
||
Linea 78: | Linea 78: | ||
[[es:Alopex lagopus]] |
[[es:Alopex lagopus]] |
||
[[et:Polaarrebane]] |
[[et:Polaarrebane]] |
||
[[eu:Azeri |
[[eu:Azeri artiko]] |
||
[[fa:روباه قطبی]] |
[[fa:روباه قطبی]] |
||
[[fi:Naali]] |
[[fi:Naali]] |
Emendatio ex 18:40, 25 Iunii 2012
Vulpes lagopus est vulpis species indigena regionis Articae et hemisphaeri borealis. Hae vulpes solae generis vulpium sunt communes in arborea tundra biomea.
Proprietates
Vulpes lagopus est inter 50 et 75 centimetra longa sine cauda, quae ipsa est 20-40 centimetra longa. Aestate pellis est badia; hieme inalbat densetque. Aures huius vulpis parvae sunt et rotundae, ne calor corporalis ex eis effugiat. Pedes sunt adusque pelle adoperti ad adusta vitanda.
Pellis vulpis viventis in regionibus caldioribus est, potius quam alba, cana vel caesia. Haec res tamen tantum 1% Vulpum lagoporum afficit.
Habitatio
Vulpes lagopus in regionibus polaribus habitat, super circulo arctico et praecipue prope litora, in Canada, Groenlandia, Russia, Islandia, aquilonia Scandinavia. Arborum septentrione versatur. Plerasque insulas arcticas habitat, non autem totas insulas Alascae. Undevicenso saeculo exeunte, Vulpes lagopus diligentiis pellis in nonnullas insulas in quibus non vivebat Insularum Aleutiarum intromissa est.
Haec vulpes in glacie usque ad Polum septentrionalem adspecta est.
Fossilia testificata sunt comprensionem Vulpis lagopi maiorem olim fuisse quam est hodie. Vixit adeo in austris Europaeis, sicut in Francia, Germania, Britanniarum Regno, Polonia Helvetiaque.
Habitus
Vulpes lagopus hominesque
Quamquam longe aucupata pro sua pelle, Vulpes lagopus paucum metum hominum praebet. Nonnullae vulpes enim visae sunt castris accedentes ad cadavera phocarum auferenda.
Procreatio
Hora admissionis inter menses Martii Aprilisque tendit. Post gravitatem 51-57 dierum, crescunt circa undecim vulpeculae. Puerperium in caverna sicca et sine nive conficitur. Tum, mare custodiente venanteque, quinque aut sex hebdomades familia in caverna habet. Vulpeculae, caecae et 55 grammatum pondo, non exibint de caverna ante tres hebdomades.
Subspecies
Sunt quattuor subspecies Vulpis lagopi:[1]
- Vulpes lagopus beringensis
- Vulpes lagopus fuliginosus
- Vulpes lagopus lagopus
- Vulpes lagopus pribilofensis
Notae
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vulpes lagopus spectant (1, 2). |