Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m automaton addit: mk:Крал Артур
Linea 69: Linea 69:
[[lt:Karalius Artūras]]
[[lt:Karalius Artūras]]
[[lv:Karalis Arturs]]
[[lv:Karalis Arturs]]
[[mk:Крал Артур]]
[[ms:Raja Arthur]]
[[ms:Raja Arthur]]
[[nl:Koning Arthur]]
[[nl:Koning Arthur]]

Emendatio ex 19:03, 1 Iunii 2012

Arthurus cum equitibus suis ad mensam rotundam in castro suo Camelot sedet.

Arthurus[1] (seu Arthur,[2] sive Arturus,[3] sive Arturius[4]) est rex celeberrimus mythologiae Britannicae. Rex Arthurus exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne.

Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium apud montem Badonicum commissum est, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[5] scilicet "Res Britanniae".

Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.

Mythologia Arthuriana

Arthurum regem, Petrus Vischer sculpsit

Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum.

Vide etiam

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum regem spectant.

Bibliographia

  • Arthurian Literature in the Middle Ages ed. Roger S. Loomis. Oxoniae: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1

Formula:Link FA Formula:Link FA Formula:Link FA