Quantum redactiones paginae "Basilius Radoslavov" differant

Jump to navigation Jump to search
 
== Cursus honorum ==
Anno 1879 cum aliis faftionemfactionem liberalem Bulgariae condidit et saepe legatus ad parlamentum Bulgaricum electus est. Annis [[1884]] - [[1886]] administer iustitiae in consilio ministrorum [[Petrus Karavelov|Petri Karavelov]] erat, dum [[Alexander I (princeps Bulgariae)|Alexander I]] princeps expulsus est. [[Ferdinandus I (rex Bulgariae)|Ferdinando I]] principe Radoslavov a die [[28 Augusti]] [[1886]] ad usque [[10 Iulii]] [[1887]] primo [[Primi ministri Bulgariae|praeses ministrorum]] Bulgariae erat. A die [[17 Iulii]] [[1913]] [[Primi ministri Bulgariae|praeses ministrorum]] Bulgariae iterum et a mense Decembris etiam administer rerum exterarum fuit. Ut princeps et postea rex Ferdinandus fautor fuit foederis cum [[Imperium Germanicum|Imperio Germanico]] et eo suadente [[Bulgaria]] anno [[1915]] [[Bellum Orbis Terrarum I]] socius Germaniae et [[Imperium Austro-Hungaricum|Imperii Austro-Hungarici]] accessit. Quamquam die [[7 Maii]] [[Pax Bucarestensis (1918)|Pax Bucarestensis]] cum [[Romania]] signata et terra Bulgariae ea paulo aucta est, populus belli taedio postulavit, ut Radoslavov se recederet. Die [[21 Iunii]] [[1918]] dimissus est. Bello tandem perdito et Ferdinando deposito Radoslavov in exilium in Germaniam fugit, ubi ad usque mortem vixit. In patria anno [[1922]] ad mortem damnatus erat.
 
== Nexus externi ==
64 224

recensiones

Tabula navigationis