Quantum redactiones paginae "Norbertus Lammert" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: pt:Norbert Lammert
m automaton addit: es:Norbert Lammert
Linea 28: Linea 28:
[[el:Νόρμπερτ Λάμμερτ]]
[[el:Νόρμπερτ Λάμμερτ]]
[[en:Norbert Lammert]]
[[en:Norbert Lammert]]
[[es:Norbert Lammert]]
[[fr:Norbert Lammert]]
[[fr:Norbert Lammert]]
[[he:נורברט לאמרט]]
[[he:נורברט לאמרט]]

Emendatio ex 16:41, 30 Maii 2012

Norbertus Lammert anno 2006

Norbertus (Theod.: Norbert) Lammert (natus 16 Novembris 1948 Bochi) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.

Maiores, iuventus munusque

Pater eius pistor erat, unus e septem liberis fuit. Anno 1967 Bochi maturitatem adeptus est. Tum militiam fecit, tum ab anno 1969 rebus politicis, historiae recentiori sociologiae oeconomiaeque Bochi et in Universitate Oxoniensi studebat et anno 1972 diploma sociologiae accepit. Anno 1975 doctor promotus est. Tum in institutione adultorum laboravit et professor honorarius Universitatis Bochi est.

Familia

Lammert maritus est atque ex uxore quattuor liberos habet.

Cursus honorum

Anno 1964 sodalis Unionis Iuvenilis factus est et anno 1966 etiam factionis CDU. Ab anno 1975 decurio Bochi erat et ab anno 1978 (ad usque 2006) in praesidio CDU Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae et ad hunc diem inter praesides CDU est, ab anno 1980 legatus Dietae Foederalis Germaniae est. 21 Aprilis 1989 secretarius statalis in Administerio Foederali Eruditionis et Scientiae nominatus et 17 Novembris 1994 eundem magistratum in Administerio Foederali Oeconomiae, ab anno 1997 in Administerio Foederali Commeatus et Aedificiorum administrabat. Anno 1998 post electionem Dietae Foederalis a CDU factione perditam administerium reliquit. 17 Octobris 2002 praeses vicarius Dietae Foederalis, 17 Octobris 2005 praeses electus est. Hunc magistratum et post electionem anni 2009 administrat.

Nexus externi