Quantum redactiones paginae "Ordo professorum" differant
de universitate lutetiae |
m automaton addit: et:Teaduskond |
||
Linea 39: | Linea 39: | ||
[[eo:Fakultato]] |
[[eo:Fakultato]] |
||
[[es:Facultad universitaria]] |
[[es:Facultad universitaria]] |
||
[[et:Teaduskond]] |
|||
[[fa:دانشکده]] |
[[fa:دانشکده]] |
||
[[fi:Tiedekunta]] |
[[fi:Tiedekunta]] |
Emendatio ex 11:37, 25 Maii 2012
Facultas est terminus qui late significat professorum communitatem in universitatibus, scholis, aut academiis. Natura huius communitatis exacta multum pendet in instituti moribus.
Europa et alibi
In Europa et multis mundi nationibus, facultas dicitur specialis divisio professorum, qui artes quasdam, sicut artes liberales aut artes medicas, seorsus in universitatibus academiisque docent. Usus huius nominis, ex universitate Lutetiae saeculo XII ortus, provenit quod professores re vera facultatem specialem universitati dant quasdam artes docendi.
Hoc sensu exempli gratia facultates universitatis Lutetiae veteres erant:
- facultas artium
- facultas theologiae
- facultas iurisprudentiae
- facultas medicinae
Hodie autem habent quoque
- facultas geographiae
- facultas mathematica
- facultas oeconomiae
et aliae.
America Septentrionalis
In America Septentrionali mos est appellare facultatem omnes professores cuiusdam universitatis, quia professores cunctim universitati facultatem docendi dant; ergo universitati cuidam dicitur esse:
- facultas
- scholastici
- auxiliares
- grapheocrates