Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
fill in history
relationships of modern language
Linea 3: Linea 3:
'''Lingua Graeca''' ([[Lingua Graeca antiqua|apud antiquos]] {{Polytonic|Ἑλληνικὴ γλῶττα}}, [[Lingua Neograeca|Neograece]]: ελληνική γλώσσα) est [[Linguae Indoeuropaeae|lingua Indoeuropaea]], quae ramum huius familiae proprium format. [[Lingua Graeca antiqua]], quae adhuc in scholis docetur, et [[Lingua Graeca moderna]], qua [[Graeci]] huius temporis utuntur, sunt gradi eiusdem linguae Graecae.
'''Lingua Graeca''' ([[Lingua Graeca antiqua|apud antiquos]] {{Polytonic|Ἑλληνικὴ γλῶττα}}, [[Lingua Neograeca|Neograece]]: ελληνική γλώσσα) est [[Linguae Indoeuropaeae|lingua Indoeuropaea]], quae ramum huius familiae proprium format. [[Lingua Graeca antiqua]], quae adhuc in scholis docetur, et [[Lingua Graeca moderna]], qua [[Graeci]] huius temporis utuntur, sunt gradi eiusdem linguae Graecae.


Lingua Graeca iam ex plus 3400 annis scribitur. [[Cultura|Cultui]] humano civilique [[Europa]]e [[Graeci]] antiqui lapidem primarium posuerunt. [[Litterae]], [[philosophia]], [[scientia]] lingua Graeca natae sunt, [[Litterae Graecae|opera litterarum]] praecipua, inter quae [[Ilias]] et [[Odyssea]], tragoediae [[Aeschylus|Aeschyli]], [[Sophocles|Sophoclis]] et [[Euripides|Euripidis]], scripta [[Plato]]nis [[Aristoteles|Aristotelisque]] vel [[Novum Testamentum]] Graece scripta sunt. [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Byzantino]] florente, litterae Graecae iam coluntur. [[Litterae Neograecae|Scriptores Graeci aetatis modernae]] quoque, ut [[Constantinus Cabaphes]], [[Nicolaus Cazantzaces]], [[Odysseus Elytes]], historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.
Lingua Graeca iam ex annis plus quam 3400 scribitur. [[Cultura|Cultui]] humano civilique [[Europa]]e [[Graeci]] antiqui lapidem primarium posuerunt. [[Litterae]], [[philosophia]], [[scientia]] lingua Graeca natae sunt, [[Litterae Graecae|opera litterarum]] praecipua, inter quae [[Ilias]] et [[Odyssea]], tragoediae [[Aeschylus|Aeschyli]], [[Sophocles|Sophoclis]] et [[Euripides|Euripidis]], scripta [[Plato]]nis [[Aristoteles|Aristotelisque]] vel [[Novum Testamentum]] Graece scripta sunt. [[Imperium Romanum Orientale|Imperio Byzantino]] florente, litterae Graecae iam coluntur. [[Litterae Neograecae|Scriptores Graeci aetatis modernae]] quoque, ut [[Constantinus Cabaphes]], [[Nicolaus Cazantzaces]], [[Odysseus Elytes]], historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.


Linguae modernae multissima verba e lingua Graeca receperunt, ut "[[technologia]], [[philosophia]], [[musica]]."
Linguae modernae multissima verba e lingua Graeca receperunt, ut "[[technologia]]," "[[philosophia]]," "[[musica]]."


13,084,490 homines linguam graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10,700,000 incolae [[Graecia]]e.<ref>Secundum [http://www.ethnologue.org/show_language.asp?code=ell Ethnologue]</ref>
13,084,490 homines linguam graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10,700,000 incolae [[Graecia]]e.<ref>Secundum [http://www.ethnologue.org/show_language.asp?code=ell Ethnologue]</ref>
Linea 12: Linea 12:
Lingua Graeca ad [[Linguae Indoeuropaeae|familiam Indoeuropaeam]] pertinet. Num fuisset cognatio cum [[Lingua Macedonica antiqua]], pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt, qui [[Lingua Macedonica antiqua|linguam Macedonicam]] [[Dialectos|dialectum]] Graecam fuisse censeant.
Lingua Graeca ad [[Linguae Indoeuropaeae|familiam Indoeuropaeam]] pertinet. Num fuisset cognatio cum [[Lingua Macedonica antiqua]], pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt, qui [[Lingua Macedonica antiqua|linguam Macedonicam]] [[Dialectos|dialectum]] Graecam fuisse censeant.


Linguae proximae esse possint [[Lingua Armenica]] et [[Lingua Albanica]]. Ambo coniecturae [[Via quantitativa|viis quantitativis]] fulciuntur<ref> Hans J. Holm (2008): The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages. Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In: C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, R. Decker (Eds): Data Analysis, Machine Learning and Applications. Berolini: Springer, p. 629-636.</ref>. [[Lingua Sanscrita]] et [[Lingua Avestana]] quoque proximae sunt linguae Graecae.
Linguae proximae esse possint [[Lingua Armenica]] et [[Lingua Albanica]]. Ambo coniecturae [[Via quantitativa|viis quantitativis]] fulciuntur<ref> Hans J. Holm (2008): The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages. Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In: C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, R. Decker (Eds): Data Analysis, Machine Learning and Applications. Berolini: Springer, p. 629-636.</ref>. [[Lingua Sanscrita]] et [[Lingua Avestana]] quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent ''augmentum'' verborum temporum praeteritorum; in omnibus consonantes laryngeales in initio verbi (ante consonantem) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento ''-meno-'' faciunt.<ref>Fortson, p. 203, 462.</ref>

Lingua Neograeca pars est ''Sprachbund Balcanici,'' ut dicitur. ("[[Sprachbund]]" est verbum [[Lingua Theodisca|Theodiscum]] quod significat "coniunctio linguarum.") E Medio Aevo, Linguae modernae [[Lingua Neograeca|Graeca]], [[Lingua Albanica|Albanica]], [[Lingua Bulgarica|Bulgarica]], [[Lingua Serbica|Serbica]], [[Lingua Croatica|Croatica]], [[Lingua Bosnica|Bosnica]], [[Lingua Romanica|Romanica]] inter se adfecerunt, ut sonus, syntaxis, et morphologia similiores fiant.<ref>Fortson, p. 448; Horrocks, p. 227-9.</ref>


== Historia ==
== Historia ==

Emendatio ex 19:46, 8 Maii 2012

Unam legis e paginis de
disserentibus

Proto-Graeca (ca. 2000 a.C.n.)
Mycenaea (1600–1100 a.C.n.)
Graeca antiqua (800–300 a.C.n.)
Koine (300 a.C.n.–600 p.C.n.)
Graeca Media (600–1500)
Elegia Mimnermi poetae Graeci.

Lingua Graeca (apud antiquos Ἑλληνικὴ γλῶττα, Neograece: ελληνική γλώσσα) est lingua Indoeuropaea, quae ramum huius familiae proprium format. Lingua Graeca antiqua, quae adhuc in scholis docetur, et Lingua Graeca moderna, qua Graeci huius temporis utuntur, sunt gradi eiusdem linguae Graecae.

Lingua Graeca iam ex annis plus quam 3400 scribitur. Cultui humano civilique Europae Graeci antiqui lapidem primarium posuerunt. Litterae, philosophia, scientia lingua Graeca natae sunt, opera litterarum praecipua, inter quae Ilias et Odyssea, tragoediae Aeschyli, Sophoclis et Euripidis, scripta Platonis Aristotelisque vel Novum Testamentum Graece scripta sunt. Imperio Byzantino florente, litterae Graecae iam coluntur. Scriptores Graeci aetatis modernae quoque, ut Constantinus Cabaphes, Nicolaus Cazantzaces, Odysseus Elytes, historiam litterarum linguaeque Graecarum pergunt.

Linguae modernae multissima verba e lingua Graeca receperunt, ut "technologia," "philosophia," "musica."

13,084,490 homines linguam graecam habent patrium sermonem, quorum circa 10,700,000 incolae Graeciae.[1]

Cognatio linguarum

Lingua Graeca ad familiam Indoeuropaeam pertinet. Num fuisset cognatio cum Lingua Macedonica antiqua, pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt, qui linguam Macedonicam dialectum Graecam fuisse censeant.

Linguae proximae esse possint Lingua Armenica et Lingua Albanica. Ambo coniecturae viis quantitativis fulciuntur[2]. Lingua Sanscrita et Lingua Avestana quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent augmentum verborum temporum praeteritorum; in omnibus consonantes laryngeales in initio verbi (ante consonantem) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento -meno- faciunt.[3]

Lingua Neograeca pars est Sprachbund Balcanici, ut dicitur. ("Sprachbund" est verbum Theodiscum quod significat "coniunctio linguarum.") E Medio Aevo, Linguae modernae Graeca, Albanica, Bulgarica, Serbica, Croatica, Bosnica, Romanica inter se adfecerunt, ut sonus, syntaxis, et morphologia similiores fiant.[4]

Historia

"Schola Atheniensis" a Raphael picta: Renascentia litterarum scientiam linguae et culturae Graecarum in Europam occidentalem rettulit.
Lingua non omnis mortua: Sepultum Jacobi Morrison, cantoris gregis The Doors, Lutetiae, inscriptionem graecam antiquam habet: κατὰ τὸν δαίμονα ἑαυτοῦ, h.e. secundum spiritum suum.

Mutationes sonorum quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:[5]

  • consonantes bh, dh, gh, gwh fiunt ph (φ), th (θ), kh (χ), kwh (qui sonus post tempus Mycenaeae p aut t factus est)
  • s sonus fit h, nisi in fine verbi; inter vocales h tunc amittitur
  • accentus in ultimas tres syllabas verborum coercetur
  • consonantes n, r, s tantum in fine verbi permittuntur, alii autem amittuntur

Ordo verborum in enuntiatione liber est in lingua antiqua.

Nomina declinuntur secundum casus rectum, genetivum, dativum, accusativum, vocativum, et tria genera habent. Opus casus ablativi linguae proto-Indoeuropaeae casus genitivus facit, pro casu instrumentali casus dativus locum habet, casus locativus quoque fit casum dativum.

Verba temporalia, sicut in lingua Latina, personam, numerum, tempus, modum, vocem habent. Tempora sunt: praesens, imperfectum, futurum, aoristus, perfectum; sunt quoque tempus plus quam perfectum et tempus futurum perfectum, quam minime usitata. Modi finiti sunt: indicativus, imperativus, coniunctivus, optativus; modi non finiti sunt infinitivus et participium, quorum verba Graeca antiqua decem habent. Voces sunt activa et passiva, sicut in lingua Latina, et tertia vox "media," quae significat implicationem subiecti in actione verbi. Personae sunt tres: primus (ego), secundus (tu), tertius (hic). Numeri sunt tres, quod inter singularem et pluralem numeros habet Graeca antiqua numerum dualem, quem scribimus si subiectum est duo homines vel duae res.

Lingua Graeca "communis" dicta aetate Hellenistica crescit. Hoc tempore plures mutationes sonorum fiunt. Vocales ει, ι, η nunc eundem sonum habent, i; ε et αι e sonum faciunt; οι et υ sonum y (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc fricativae sunt: φ sonum f facit, θ sonum th anglice, χ sonum ch theodisce. Consonantes β, δ, γ fricativae sonorae fiunt (in API v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in lingua moderna manent.[6]

Numerus dualis et modus optativus exstinguuntur; tempus "praeteritum" aut perfectum aut, saepius, aoristum tenetur, alio tempore non iam accepto.

Lingua Neograeca pauciores casus habet, casu dativo mortuo, paucioria tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.

Abecedarium Graecum

Poculum "Nestoris" dictum, saeculo VIII Pithecousis factum, in quo est abecedarii inscriptio inter veterrimas
Si plus cognoscere vis, vide etiam Abecedarium Graecum et Abecedarium.

Abecedarium Graecum e Phoenicio ortum est octavo fere saeculo. Pluria abecedaria, quae inter se plus minusve distulerunt, urbes (poleis) Graecae usae sunt. Saeculo quarto ineunte, abecedarium "classicum" dictum Athenis adoptatum est, deinde aliis urbibus.

Notae

  1. Secundum Ethnologue
  2. Hans J. Holm (2008): The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages. Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007. In: C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, R. Decker (Eds): Data Analysis, Machine Learning and Applications. Berolini: Springer, p. 629-636.
  3. Fortson, p. 203, 462.
  4. Fortson, p. 448; Horrocks, p. 227-9.
  5. Horrocks, p. 9-10
  6. Fortson, p. 263

Bibliographia

  • Bakker, Egbert. 2010. A Companion to the Ancient Greek Language. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 9781405153263.
  • Bartoněk, Antonin. 2003. Handbuch des mykenischen Griechisch. Heidelberg: Winter. ISBN 3825314359.
  • Brixhe, Claude, ed. 1993. La Koiné grecque antique. Nancy: ADRA.
  • Cassio, Albio C. 2008. Storia delle lingue litterarie greche. Florence: Le Monnier università. ISBN 9788800204613.
  • Eideneier, Hans. 1999. Von Rhapsodie zu Rap, Tubingae. ISBN 3-8233-5202-4
  • Fortson, Benjamin W., IV. 2010. Indo-European Language and Culture, editio altera. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1.
  • García Domingo, E. 1979. Latinismos en la Koiné (en los documentos epigráficos desde el 212 a.J.C. hasta el 14 d.J.C.). Burgos: Universidad de Valladolid. ISBN 8470090739.
  • Horrocks, Geoffrey. 1997. Greek: A History of the Language and Its Speakers. Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0-582-30709-0.
  • Mitsákis, Kariophiles. 1973. Εισαγωγή στην νέα ελληνική λογοτεχνία. Thessaloniki.
  • Rodríguez Adrados, Francisco. 2002. Geschichte der griechischen Sprache. Von den Anfängen bis heute (Trans. Hansbert Bertsch), Tubingae/Basiliae. ISBN 3-8252-2317-5
  • de Romilly, Jacqueline. 2008. Petites leçons sur le grec ancien. Lutetiae: Stock. ISBN 9782234061811.
  • Sihler, Andrew L. 1995. New Comparative Grammar of Greek and Latin. Oxonii: Oxford University Press. ISBN 978-0-12-537336-3.
  • Spyropoulos, Vassilios, David Holton, Peter Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. 2012. Greek: A Comprehensive Grammar, editio altera. Londini, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415598019.
  • Thomson, George D. 1960. The Greek Language. Cantabridgiae: W. Heffer. OCLC 3269270.
  • Handbuch der Altertumswissenschaft 2

Nexus externi

Incubatrix Vicimediorum
Incubatrix Vicimediorum
Vicimedia Communia plura habent quae ad linguam Graecam spectant (Greek Language, Greek language).

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA