Quantum redactiones paginae "Pentecoste" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton mutat: mk:Духовден
Linea 61: Linea 61:
[[lv:Vasarsvētki]]
[[lv:Vasarsvētki]]
[[mhr:Тройчын (пайрем)]]
[[mhr:Тройчын (пайрем)]]
[[mk:Педесетница]]
[[mk:Духовден]]
[[ml:പെന്തിക്കൊസ്തി]]
[[ml:പെന്തിക്കൊസ്തി]]
[[mn:Пентекост]]
[[mn:Пентекост]]

Emendatio ex 08:00, 1 Maii 2012

Imago saeculi XV

Pentecoste (-es, fem.) [1] lingua Graeca ἡμέρα πεντεκοστή [hēmera], dies quinquagesimus est post pascham id est decimus dies post diem ascensionis, stylo antiquo dies paschalis dominica ut dies prima numeratur. Dies dominicalis pentecostes est feria mobilis et locatus est quoddam die in dierum spatio quod inter 10um Maii et 13um Iunii patet.

Etiam dies feria Iudaeica vulgo Šabuʿot appellata, Hebraice: שבועות, lingua Hebraica moderna [ʃa·vu·'ʔot]; sermone Hebraico Ashkenazi [ʃə·'vu·əs], "Hebdomadum feria", Latine a Christianis Pentecoste, πεντηκόστη, "dies quingagesimus", appellata est quia quinquagesimus post pascham est dies.

In pluribus terris religionis Christianae et dies solis et dies lunae pentecostes feriae sunt similiter ac feriae paschales quinquaginta diebus ante. In Italia autem Tiroli meridionali excepta nuper dies lunae pentecostes abolitus est ut ita rebus socialibus facilius pecunia suppeditetur similiter ac in Germania ubi protestantium dies feria poenitentiae et precum eam ob causam abolitus est. Populus Francorum autem adhuc eius feriae abolitioni quam rei publicae magistratus agebant resistit.

Verbis "Veni Creator Spiritus" hymnus sancti spiritus vel pentecostes incipit.

Nexus externus

  • Lectio papae Benedicti XVI de Pentecoste inter audientiam generalem, die 7 Maii 2008, habita (Italiane) et alia quaedam.

Nota

  1. PONS Standardwörterbuch Latein. 1992 (iterum 2006)