Quantum redactiones paginae "Theudericus II (rex Burgundiae)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: bg:Теодорих II
m r2.7.1) (automaton addit: sl:Teuderik II.
Linea 33: Linea 33:
[[ru:Теодорих II (король Бургундии)]]
[[ru:Теодорих II (король Бургундии)]]
[[sh:Teuderik II]]
[[sh:Teuderik II]]
[[sl:Teuderik II.]]
[[sv:Theoderik II]]
[[sv:Theoderik II]]

Emendatio ex 00:42, 1 Maii 2012

Vide etiam paginam fere homonymam: Theodoricus (discretiva)

Regnum Francorum anno 587 divisum

Theudericus II (Francogallice: Thierry II; natus 587, mortuus Mettis 613) erat rex Francorum ab anno 596 ad usque mortem. Fuit primo rex Burgundiae et tum Austrasiae.

Fuit filius secundus Childeberti II regis, qui Austrasiam et Burgundiam partes regni regebat. Iam anno 589 ut vicarius regni Cabillonum missus est, frater Theudebertus II Suessonas. Patre eorum anno 596 mortuo, mater Childeberti Brunihilda pro ambobus nonnullos annos regnavit.

Anno 600, fratres Chlotarium II, qui Neustriam administravit, pugna vicerunt; anno 602 Vascones pulsi sunt. Sed anno 604, Theudebertus II bello fratris renovato cum Chlotario II non interfuit, quod factum fratres abalienavit. Cum Theudebertus Avaros regno arcebat, Theudericus bellum contra fratrem parabat. Avaros anno 611 ad incursiones in regnum Theudeberti invitavit fratrem bello vicit et eum cum filiolo necavit. Sed paucis mensibus post anno 613, subito mortem obiit. Successor fuit filius parvus Sigibertus II, in cuius nomine Brunihilda proavia regnavit.