Quantum redactiones paginae "De agri cultura" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 21: Linea 21:


== Nexus Externus ==
== Nexus Externus ==
{{vicifons|De agri cultura}}
*[http://www.thelatinlibrary.com/cato/cato.agri.html Textus libri pervius in tela]
*[http://www.thelatinlibrary.com/cato/cato.agri.html Textus libri pervius in tela]



Emendatio ex 15:57, 15 Februarii 2007

De agri cultura liber est de agri colendi arte, scriptus a Catone maiori anno circiter CL a. Chr., praeceptorum abundans, ut agricolae recte vitam agant ruri; structura simplici, verba habet quae ad vitam rusticam pertinent. Liber ortus est ex peritia ipsius Catonis qui adulescens agricola fuit antequam factus est vir peritus rei publicae, imperator et orator clarus. Ibi Cato tradit quid agendum sit bono agricolae, qui pater familias appellatur: strenuus colonus ad cultum incumbit praesentim vitis et olivae; in sua potestate opus servorum et villici habet; quid accidat in fundo quaerit; diligens sacra observat et deos patronos colit, omnia necessaria ad colendum parat; discernit compositiones ut serventur alimenta et rerum medicinae naturalis peritus est. Cato se opponit Graecorum moribus qui ferunt virtutes longe novas et inaptas ad Romanos et defendit mores maiorum: bonus et industrius agricola etiam miles strenuus est et semper rei publicae prodest.

Continentur

  • Praefatio
  • Quomodo agrum emi pararique oporteat 1-9
    • Patris familias officia; villae rusticae aedificatio; vilici officia; agrum quibus locis conseras; de fundo suburbano
  • Instrumenta, cella olearia, cella vinaria 10-22
    • Villam aedificandam si locabis; calcem partiario locandam; materies quid anni tempestiva sit; torcularium si aedificare voles; trapetum quo modo concinnare oporteat; trapeti pretium
  • Calendarium operis 23-53
    • Ad vindemiam quae opus sunt ut parentur; vinum graecum quomodo fiat; uva cocta ut servetur; sementim ut facias; stercus ut dividas; ad oleam cogendam quae pares; vineae arboresque ut curetur; de sementi facienda; quae segetem stercorent; opus hiemalis; de fornace calcaria; ubi tempestates malae erunt quid fieri possit; per ver quae fiant; vitis insitio; sulcos quomodo facias; olea quo tempore putetur; seminarium quomodo fiat; harundo quomodo seratur; pomarium seminarium; de vinea vetere; propagatio oleae pomorumque; de fenisicia
  • Calendarium copiarum 54-63
    • Bubus pabulum; familiae cibaria quanta dentur; vinum familiae quantum detur; pulmentarium familiae quantum detur; vestimenta familiae; quomodo ager colatur; quot plostra habere oporteat; funem quam longam esse oporteat
  • De olea colligenda 64-68
    • Oleum viride quomodo fiat; custodis et capulatoris officia; vasa olearia et vinaria extollere
  • Instructiones 69-130
  • Sacra, leges, pactiones, varia 131-150
    • Dapem pro bubus quomodo facias; propagatio pomorum ceterarumque arborum; porcam praecidaneam quomodo fieri oportet; tunicae et ceterae res ubi emantur; trapetorum mensurae; politionem quo pacto dari oporteat; boves feriis coniungere licet; lucum conlucare Romano more, agrum lustrare sic oportet; vilici officia quae sunt; vilicae officia; lex oleae legendae; lex oleae faciundae; lex oleae pendentis; lex vini pendentis; lex vino in doliis; lex pabulo hiemali; fructus ovium qua lege veneat
  • Notanda 151-162
    • Cupressum quo modo seras; de scopis virgeis; de vino faecato; vinum emptoribus quomodo admetiaris; per hiemem aquam de agro depellere; de brassica quot medicamenta habeat; alvum deicere hoc modo oportet; intertrigini remedium; luxum ut excantes; asparagus quo modo seratur; salsura pernarum

Nexus Externus

Bibliographia

Textus

  • Dalby, Andrew (1998), Cato: On Farming, Totnes: Prospect Books, ISBN 0907325807 [Latine et anglice]
  • Goujard, R. (1975), Caton: De l'agriculture, Paris: Les Belles Lettres [Latine et gallice]

Libri alii

  • Watkins, Calvert (1995), How to Kill a Dragon: aspects of Indo-European poetics, New York: Oxford University Press, ISBN 0195144139 [de sacris]
  • K. D. White, "Roman agricultural writers I: Varro and his predecessors" in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt ed. H. Temporini. Part 1 vol. 4 (Berlin: De Gruyter, 1973) pp. 439-497