Quantum redactiones paginae "Secta Sunnitica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m r2.7.2+) (automaton addit: my:ဆွန်နီမူဆလင်
m r2.7.1) (automaton mutat: tr:Sünnilik
Linea 95: Linea 95:
[[th:ซุนนีย์]]
[[th:ซุนนีย์]]
[[tl:Islam na Sunni]]
[[tl:Islam na Sunni]]
[[tr:Ehl-i Sünnet]]
[[tr:Sünnilik]]
[[tt:Сөнничелек]]
[[tt:Сөнничелек]]
[[uk:Сунізм]]
[[uk:Сунізм]]

Emendatio ex 14:54, 24 Martii 2012

Musulmani peregrini circumambulant adyta templi Meccensis

Secta Sunnitica (Arabice أهل السنة ahlu s-sunna, "populus moris") est praeter Siiticam altera atque maior fidei Islamicae, quam inter 85 et 93 % Musulmanorum terrae sequuntur.[1][2] Vocabulum Arabicum sunna (سنة) significat exemplum quod Machometus praebuit dictis et praeceptis suis.

Quanti momenti Siitis est successio imamorum, tanti Sunnitis erat successio calipharum. Quod autem non ad traditionem attinet et consuetudines, sed ad ipsas fidei doctrinas, minus inter ambas religionis varietates interesse videtur quam inter ecclesias Catholicas et reformatas.

A morte Machometi usque ad finem imperii Ottomanici, summam inter Sunnitas auctoritatem habebat calipha, quam nostris diebus exercent infiniti divinitatis Islamicae doctores (علماء ʿulamāʾ).

Distinguuntur quattuor scholae (مذهب maḏhab 'via', pl. مذاهب maḏāhib) iuris prudentiae Sunniticae:

  • Hanafitae, qui sequuntur doctrinam Abū Hanīfa, qui obiit anno 767.
  • Malicitae, quorum caput erat Mālik ibn Anas, anno 795 defunctus, praecipue in Africa crebri.
  • Safiitae, qui Machometum ibn Idris aš-Šāfiʿī, qui anno 820 mortuus est, ut ducem agnoscunt.
  • Hanbalitae, quos Aḥmad bin Ḥanbal docuit, qui anno 855 vitam naturae reddidit.
Tabula regionum Siiticarum et Sunniticarum

Notae

  1. pewforum.org
  2. "How Many Shia Are in the World?" (Anglice)

Nexus externi

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!