Quantum redactiones paginae "Pleocyemata" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
m r2.7.1) (automaton addit: lv:Pleocimāti
Linea 48: Linea 48:
[[fr:Pleocyemata]]
[[fr:Pleocyemata]]
[[it:Pleocyemata]]
[[it:Pleocyemata]]
[[nl:Pleocyemata]]
[[ja:エビ亜目]]
[[ja:エビ亜目]]
[[no:Pleocyemata]]
[[lv:Pleocimāti]]
[[nl:Pleocyemata]]
[[nn:Pleocyemata]]
[[nn:Pleocyemata]]
[[no:Pleocyemata]]
[[pt:Pleocyemata]]
[[pt:Pleocyemata]]
[[ru:Плеоциматы]]
[[ru:Плеоциматы]]

Emendatio ex 16:21, 17 Martii 2012

Mulier Potamon fluviatile ovigerum, pleone aperto ad monstranda ova in pleopodis tenta

Subphylum : Crustacea 
Classis : Malacostraca 
Ordo : Decapoda 
Subordo : Pleocyemata 
Burkenroad, 1963
   
Palaeontologia
Aevum devonianum–Recens

Pleocyemata sunt subordo crustaceorum decapodorum, a Martino Burkenroad anno 1963 erectus,[1] cuius classificatio greges monophyleticos Dendrobranchiata et Pleocyemata pro subordinibus Natantiis et Reptantiis substituit. Pleocyemata sunt omnia singula Reptantia (nomen quod iam gradu inferiore adhibetur, pro brachyuris, nephropidis, astacoideis, parastacoidis, et aliis), Stenopodidea (quae vulgo dicuntur caridea-pugiles vel caridea conti tonsorii), et Caridea (quae sunt omnia caridea vera). Inter Pleocyemata sunt infraordines sequentes:

Haec taxa per nonnullas proprietates congregantur, quarum gravissima est quod ova fertilizata a muliere incubantur, et ad pleopoda (appendices natandi) adhaerent donec se ex ovis excludant. Haec proprietas gregi nomen dat.

Antiquissima fossile est Palaeopalaemon, ex Aevo Devoniano inventum.[2]

Notae

  1. Burkenroad, M. D. (1963). "The evolution of the Eucarida (Crustacea, Eumalacostraca), in relation to the fossil record". Tulane Studies in Geology 2 (1): 1–17 .
  2. Robert P. D. Crean (November 14, 2004). "Order Decapoda: Fossil record and evolution". University of Bristol 

Nexus externi

Vide "Pleocyemata" apud Vicispecies.

Haec stipula ad crustaceum spectat. Amplifica, si potes!