Quantum redactiones paginae "Ioannes Gregorius Cataldus Paisiello" differant

E Vicipaedia
No edit summary
(eadem)

Emendatio ex 15:17, 24 Februarii 2012

Ioannes Paisiello

Ioannes Gregorius Cataldus Paisiello (natus Tarenti die 9 Maii 1740 - obiit Neapoli die 5 Iunii 1816) fuit praeclarus compositor Italicus.

Vita

Tarenti Paisiello apud Iesuitas studuit, sed propter vocis pulchritudinem iam anno 1754 Neapolim in scholam musicae Sancti Onophrii missus est, ubi praeceptor eius olim illustris compositor Franciscus Durante fuit.

Neapoli Paisiello, quamquam iuvenis erat, cito in praeclarum compositorum numerum cum Nicolao Piccinni, Dominico Cimarosa et Petro Guglielmi relatus est.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!