Quantum redactiones paginae "Nezahualcoyotl" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m titulus
No edit summary
Linea 2: Linea 2:
[[Fasciculus:Nezahualcoyotl_Rey_Poeta.gif|thumb|Nezahualcoyotl, rex dicitur poeta, cum uno ex libris eius]]
[[Fasciculus:Nezahualcoyotl_Rey_Poeta.gif|thumb|Nezahualcoyotl, rex dicitur poeta, cum uno ex libris eius]]

'''Nezahualcoyotl''' anno 1402 p. Ch. n. gente Chicimeca, patre Ixtixochitle matre Matlacihuatle natus, vita vero functus anno 1472 p. Ch. n, fuit rex Texcoci, oppidi Mexicani quod apud Mexicopolin situm est. Praeter eius civilem prudentiam, quae summa fuisse dicitur, carmina, quae lingua Mexicana panxit, eximia laude celebrantur.
'''Nezahualcoyotl''' (''Acolmiztli Nezahualcoyotl'' nahuatle vocatur), poeta et politicus mexicanus, natus est Texcoci, partis nunc [[Mexicopolis|Mexicopoleos]], 28 aprilis 1402, et obiit anno 1472. Ixtlilxochitle rege Texcoci fuit prognatus et Matlacihuatle sorore Chimalpopocae, regis [[Temistitlana|Méxicopoleos-Temistitlanae]]. Fuit rex Chichimeca et dominus Texcoci.

== Vita ==
== Vita ==

Postea quam pater eum Texcocano sceptro auxit, Netzahualcoyotl pulsus est de regno a Tezozomoco, Atzcapotzalci rege, qui suam potestatem amplificandi causa Texcocum capere studebat. Quibus rebus factis, patre mortuo, Netzahualcoyotl fugae sese dedit, oppida plurima visurus, ex quibus cum disciplinam militarem et artem civilem, tum aliarum gentium auxilium ad Texcoci gubernaculum, quod hereditarium habebat, vindicandum sibi compararet.
Acolmiztlius factus est regi a patre suo, qui eum designavit ad successionem protegendam, Postea Acolmiztlius persecutus fuit a Tezozomoc, rege Atzcapotzalci, qui solium volebat Texcoci. Deinde Acolmiztlius spectavit mortem patri et fuga salutem petivit et nomen Acolmiztlium commutavit Nezahualcoyotle. Percurrit oppida scientiam quarens artium bellicarum et politicarum et auxilium ad gubernationem recipiendam. Terra matris invenit tutelam.

Foedere cum Aztecis et Tlacopanensibus instituto, bellum gessit in Tezozomocum, ex quo victor discessit et imperio denuo potitus est. Netzahualcoyotl brevi temporis spatio transacto magnam sibi rei publicae prudentiam comparavit, quam quidem cum Musis et studio philosophiae coniungere non destitit. Eius impulsu oppidum Texcocum viis canalibusque instructum est, templis vero et aedibus magnificis auctum, saltibus publicis er viridariis ad pulchritudinem summam exornatum.
Nezahualcoyotlis Triplum Foedus instituit (inter [[Temistitlana]]m, Texcocum et Tlacopanem), ad dominium recipiendum Texcoci. Nezahualcoyotlis brevi factus est sapienti homini regique et claro poetae et philosopho. Gubernatio eius leges habuit justas et prudentes et versata est in artes scientiaque. Nezahualcoyotle regnante templa et aedes, viridaria et viae et canales constructi sunt, et muri ad inundationes vitandas. Nezahualcoyotlis homo valde religiosus erat, dedicatus unico [[Deus|deo]]: ''Vitae Datori, Domino vicinitatis proximitatisque''.

Carmina, quae conscripsit, inter praeclara linguae Mexicanae monumenta habentur. In iis carminibus praecipue de cultu deo tribuendo (erat enim ei persuasum unum deum exstare), de hominis origine et fato, de brevitate vitae, de amicitia et de philosophia egit. Litteras autem cum aliis artibus coniungendas censebat, quamobrem aliquot scholas in quibus iuvenes ad astronomiam, artem medicam, historiam et artem pingendi informarentur curavit condendas. Quibus rebus praeclaram regentis speciem exhibuit, et multos in admirationem sui facile traxit.
[[Poesis]] eius pulcherrima est. Carmina conservata sunt circiter triginta de creationis hominis aenigmate, de brevitate vitae, de amicitia et de philosophia. Condidi scholas ad astronomiam studiandam, et linguam, artem medicam, picturam historiamque.

Nezahualcoyotlis illustrisimus rex Mexici antiqui fuit. Ideae eius et forma gubernationis notabilis humanismi fuerunt.

== Flos cantusque ==

Flos cantusque (nahuatle ''In xochitl in cuicatl'' dicitur) modus nahuatlis est vocandi [[Poesis|poesin]] et alias [[Ars|artes]]. Ecce brevis selectio Nezahualcoyotlis carminum Latine translatorum.

=== "Dives sum" ===

Dives sum,

ego, dominus Nezahualcoyotlis,

iungo torquem,

latas quetzalis plumas,

experientia nosco gemmas,

principes sunt amici!

Observo rostra eorum:

undique tigrides et aquilae.

Experientia nosco gemmas,

monilia dilectissima.

=== "Amo" ===

Cenzontlis cantum amo,

quadringentarum vocium avis,

amo colorem gemmarum

et enervantem florum odorem,

sed pluris fratrem amo:

hominem.

=== "Ut recordatus sim" ===

Quibus ego abibo?

Nihilne relinquam post me in terra?

Quomodo meum agam cor?

An frustra vivimus et

germinamus super terram?

Saltem relinquamus flores,

saltem relinquamus cantus.

=== "Cor meum intellegit" ===

Cor meum denique intellegit:

cantum audio,

contemplor florem:

utinam ne marescant!

=== "Non meae flores extinguentur" ===

Non meae flores extinguentur,

non mea carmina terminabunt.

Ego, cantor, eos elevo,

diffundunt se, se spargunt.

quamquam flores marescant

et colores perdant

collocabuntur illic,

intra domum avis

aurearum plumarum. |

== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 16:05, 15 Februarii 2012

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae
Nezahualcoyotl, rex dicitur poeta, cum uno ex libris eius

Nezahualcoyotl anno 1402 p. Ch. n. gente Chicimeca, patre Ixtixochitle matre Matlacihuatle natus, vita vero functus anno 1472 p. Ch. n, fuit rex Texcoci, oppidi Mexicani quod apud Mexicopolin situm est. Praeter eius civilem prudentiam, quae summa fuisse dicitur, carmina, quae lingua Mexicana panxit, eximia laude celebrantur.

Vita

Notae