Quantum redactiones paginae "Uncia (pondus et nummus)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 11: Linea 11:


===De nummo===
===De nummo===
Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani [[aes grave]] conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, [[as]] ob id ipsum ''libralis'' dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo sextans duobus globulis, [[Quadrans|quadrans]] tribus, triens quatuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque [[semuncia]] et quartuncia nonumquam emissae sunt.
Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani [[aes grave]] conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, [[as]] ob id ipsum ''libralis'' dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo [[Sextans (nummus)|sextans]] duobus globulis, [[Quadrans|quadrans]] tribus, triens quatuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque [[semuncia]] et quartuncia nonumquam emissae sunt.


In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.
In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.

Emendatio ex 17:39, 10 Februarii 2012

Aes grave : uncia aenea grano hordei signata. Circa 275 a.C.n. 26gr.53. Prope granum globulus unus = uncia.

Apud antiquos Romanos uncia erat mensura (longitudinis, areae, ponderis...) duodecimam partem praecipuae unitatis valens. Item fuit nummus aeneus duodecimam partem assis valens, praecipue tertio saeculo a.C.n. signatus. Post imperium Romanum quoque in pluribus regionibus Europae uncia remansit mensura ponderis. Hodieque pretium unciae auri ceterorumque metallorum pretiosorum toto orbe terrarum in mercatibus quotidie aestimatur.

Nomen ipsum ab uno derivatum est (confer cum "unico", similiter suffixum).

Roma antiqua

De mensura

Romani unciam ut mensuram usurpabant inter alia :

  • ad longitudinem metiendam. Tum duodecimam partem pedis valebat, id est circiter 2cm50. Unde vocabulum anglicum "inch" ductum est. Vide etiam Pollex.
  • ad aream metiendam. Tum duodecimam partem iugeri valebat, id est 2400 pedes quadratos.
  • in primis tamen ad pondus metiendum, ubi duodecimam partem librae valebat, id est circiter 27gr.

De nummo

Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani aes grave conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, as ob id ipsum libralis dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo sextans duobus globulis, quadrans tribus, triens quatuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque semuncia et quartuncia nonumquam emissae sunt.

In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.

Post annos circiter 230/225 a.C.n. notae unciae fuerunt caput galeatum deae Romae ex una parte, ex altera parte prora navis : quae uncia assi gemino capite dei Iani signato respondebat. Antea aliae notae fuerunt : granum hordei, articulus digiti...

Temporibus modernis

Uncia Trecensis auri.

Medio aevo non iam duodecimam sed plerumque sedecimam partem librae uncia valebat ; at aliud alibi pondus librae et unciae fuit : itaque cognomine geographico definiebatur : exempli gratia libra Parisiensis. Hodieque uncia quaedam 28gr.349 valens (nota oz) apud nationes anglice loquentes, quae fuerunt partes imperii Britannici, in usu cotidiano usurpatur, etiamsi ubique decimalis ratio grammaque in publicis rebus magis in dies dominantur.

In auro et metallis pretiosis uncia mensura internationalis est, quae valet 31,1034768gr. Uncia Trecensis dicitur ab urbe Trecis, et duodecimam partem hodie inusitatae librae Trecensis pendet.

Fontes

Antiqui

Moderni

  • Gulielmus Budaeus, De asse et partibus eius, apud Iodocum Badium, 1514.
  • Crawford, Michael H. (1985). Coinage and Money under the Roman Republic, Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
  • Zehnacker, Hubert (1973). Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.). - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
  • Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.

Vide etiam