Quantum redactiones paginae "Homosexualitas" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m fmt
No edit summary
Linea 5: Linea 5:


==Alia vocabula==
==Alia vocabula==
[[Imago:Gay flag.svg|thumb|vexillum hominum homosexualium colorum [[arcus coeli|arcis coeli]]]]
[[Imago:Gay flag.svg|thumb|vexillum hominum homosexualium colorum [[arcus caeli|arcus caeli]]]]
*'''Homosexualis''' est vox quam pepigit anno [[1869]] [[Carolus-Maria Kertbeny]], in libello qui leges contra acta venerea in suum sexum abrogandos esse consulebat, qui libellus non tantum verbum illud nobis dedit, sed etiam docuit homophylophiliam esse rem innatam, quae non tantum ad acta sed etiam ad indolem pertinet, quae notio illo tempore nova erat, hodie autem praevalet. Verbum autem "homosexualis" a nonnullis Latinistis evitandum esse habetur, cum quod radicem Graecam cum Latinis mixobarbare commiscit, tum quod secundum usum solitum linguarum classicarum significare debeat "eiusdem sexus", sine ullo sensu venereo. Verbum autem nihilominus est frequentissimum, praesertim in colloquiis Latinis, eo quod paene intergentium linguis vernaculis sit. Etiam in [[catechismus|catechismo]] Catholico recentissimo adhibetur: "Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga eiusdem sexus personas."<ref>''Catechismus Catholicae Ecclesiae'', 6.2, §2358.[http://www.vatican.va/archive/catechism_lt/p3s2c2a6_lt.htm]</ref>
*'''Homosexualis''' est vox quam pepigit anno [[1869]] [[Carolus-Maria Kertbeny]], in libello qui leges contra acta venerea in suum sexum abrogandos esse consulebat, qui libellus non tantum verbum illud nobis dedit, sed etiam docuit homophylophiliam esse rem innatam, quae non tantum ad acta sed etiam ad indolem pertinet, quae notio illo tempore nova erat, hodie autem praevalet. Verbum autem "homosexualis" a nonnullis Latinistis evitandum esse habetur, cum quod radicem Graecam cum Latinis mixobarbare commiscit, tum quod secundum usum solitum linguarum classicarum significare debeat "eiusdem sexus", sine ullo sensu venereo. Verbum autem nihilominus est frequentissimum, praesertim in colloquiis Latinis, eo quod paene intergentium linguis vernaculis sit. Etiam in [[catechismus|catechismo]] Catholico recentissimo adhibetur: "Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga eiusdem sexus personas."<ref>''Catechismus Catholicae Ecclesiae'', 6.2, §2358.[http://www.vatican.va/archive/catechism_lt/p3s2c2a6_lt.htm]</ref>
*'''Lesbiana''' causa [[Sappho|Sapphus]] saepe mulierum gynaecophilam significat. Frequens est lingua colloquiali, etiam Latina, cum antiquitus hunc sensum numquam praebuerit (alioquin, procul dubio, [[Catullus]] amasiam suam [[Lesbia]]m numquam dixisset!). Linguis vernaculis hoc verbum littera l minuscula scribitur, ne cum ipsis Lesbiis veris confusio sit. Olim, ex eodem pacto ac "lesbiana", viri androphili "'''spartiatae'''" dicebantur, sed hic usus obsoletus est.
*'''Lesbiana''' causa [[Sappho|Sapphus]] saepe mulierum gynaecophilam significat. Frequens est lingua colloquiali, etiam Latina, cum antiquitus hunc sensum numquam praebuerit (alioquin, procul dubio, [[Catullus]] amasiam suam [[Lesbia]]m numquam dixisset!). Linguis vernaculis hoc verbum littera l minuscula scribitur, ne cum ipsis Lesbiis veris confusio sit. Olim, ex eodem pacto ac "lesbiana", viri androphili "'''spartiatae'''" dicebantur, sed hic usus obsoletus est.

Emendatio ex 11:03, 30 Ianuarii 2007

Formula:Monstrare

Homophylophilia est sui sexus amor, rei venereae masculini in masculos, aut muliebris in muliebres appetentia. Per aevos alii aliter rem definiverunt, sed cultu civili Occidentali nostrae aetatis, non tantum ad ipsa acta erotica spectat, sed etiam ad amantium erga se caritatem.

Alia vocabula

vexillum hominum homosexualium colorum arcus caeli
  • Homosexualis est vox quam pepigit anno 1869 Carolus-Maria Kertbeny, in libello qui leges contra acta venerea in suum sexum abrogandos esse consulebat, qui libellus non tantum verbum illud nobis dedit, sed etiam docuit homophylophiliam esse rem innatam, quae non tantum ad acta sed etiam ad indolem pertinet, quae notio illo tempore nova erat, hodie autem praevalet. Verbum autem "homosexualis" a nonnullis Latinistis evitandum esse habetur, cum quod radicem Graecam cum Latinis mixobarbare commiscit, tum quod secundum usum solitum linguarum classicarum significare debeat "eiusdem sexus", sine ullo sensu venereo. Verbum autem nihilominus est frequentissimum, praesertim in colloquiis Latinis, eo quod paene intergentium linguis vernaculis sit. Etiam in catechismo Catholico recentissimo adhibetur: "Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga eiusdem sexus personas."[1]
  • Lesbiana causa Sapphus saepe mulierum gynaecophilam significat. Frequens est lingua colloquiali, etiam Latina, cum antiquitus hunc sensum numquam praebuerit (alioquin, procul dubio, Catullus amasiam suam Lesbiam numquam dixisset!). Linguis vernaculis hoc verbum littera l minuscula scribitur, ne cum ipsis Lesbiis veris confusio sit. Olim, ex eodem pacto ac "lesbiana", viri androphili "spartiatae" dicebantur, sed hic usus obsoletus est.
  • Sodomita ex narratione Biblica urbis Sodom saepe "pediconem" et inde "androphilum" significat
  • Pygista, vox Kertbeniana pro pedicone.
  • Androphilus -a -um et Gynaecophilus -a -um indicant praedilictionem aut in mares aut in feminas, unde vir homosexualis "androphilus", mulier "gynaecophila" dici possunt. Haec verba autem in se non indicant homosexualitatem: alterius sexus amatores sunt gynaecophili et androphilae.
  • Masculorum concubitor, in Bibliis Vulgatis[2], locutionem Hebraicam vertens, homosexualem marem significat. Versione Graeca androcoetes.
  • Paederastes sensu strictu est qui rem veneream cum pueris habet. Sed morum Graecorum causa, nonnumquam pro "viro androphilo" ponitur. A plurimis autem, nisi cultui civili Graeco consulto alluditur, iniuriosum habetur. Lingua tamen Francogallica "pédé" homosexualem sine iniuria significare solet.
  • Pathicus, cinaedus sunt verba classicissima, sed tantum masculum "passivum" (h.e. penetratum) significant. Cinaedus praesertim iniuriosum esse potest. Qui pedicat pedico dici potest. Sed nonnumquam haec verba a Latinistis (cum fortasse perperam) pro "homosexuali mare" adhibentur.
  • Tribas -dis e contrario est mulier "activa" (h.e. penetrans). Sed nonnumquam a Latinistis (cum fortasse perperam) pro "homosexuali femina" adhibetur.
  • Molles, in Bibliis Vulgatis[3], est nomen masculorum qui passivos sunt. Sed designat etiam, per translationem simile termo ex lingua anglica, mares qui contra versum 22:5 Deuteronomii[4] in vestibus feminearum induantur.

Sociologia

Docti qui de homophylophilia disserent tria genera seu categorias esse dicunt:

  • Aequalis: duo amantes, aetate non referente. Praetera, amantes ambo solent mores sexus sui sequi. Ita plerique in cultu civili Occidentali nostrae aetatis.
  • Sexualis:[5] alter amans mares alter feminas partes agit. Ita fere apud Romanos, qui pathicos et tribades contemnere solebant, sed plerimque non eorum amantes. Similiter usque ad aetatem nostram fere circa Mare Mediterraneum et in Oriente Media, et India.
  • Aevalis: amantes non eiusdem aetatis sunt, saepissime alter adultus, alter adulescentulus. Ita apud Graecps antiquos, apud quos paederastia paene idem ac edicationem significabat. Similiter apud Sinas et Iapones (praesertim equites samurai).

In homophylophilia et sexuali et aevali, alter "activus" alter "passivus" est. Inter mares, passivus saepe semen activi accipere debet, vel irrumatus vel pedicatus. Voluptas activi voluptati passivi praevalere saepe habetur, sed non semper verum est.

Nonnulli sociologi credunt quartum genus exstare, sempe secundum ordinem civilem, sed multi credunt hoc non ab aliis tribus distingui non posse.

Quocumque cultu civili homophylophiliae genus unum invalere solet, sed alia saepissime etiam simul exstant. Exempli gratia, complures Romani mores Graecos immitabant, et ab alia parte, Alexander ipse Magnus qui Hellenismum per orbem disseminavit, amantem coaevalem praeferebat.

Antiquitus

Formula:Monstrare

Homophylophilia et apud Graecos et apud Romanos in usu erat.

Cultus Civilis Occidentalis

De Conspecto Religionum Christofidelium et Iudiae

Secundum bibliam iudaice et vetus testamentum coitus inter vel solum homines vel solum feminas prohibentur. Exempla versuum ex Vulgate sunt versus 18:22 in Libro Levitici [6] et 6:9-10 de epistula ad Corinthios [7]

Etiam multi Magistri agnoscunt quod acceptabiles relationes sexuales cernitur a Deo in die quo fecit feminam pro Ada et pro genu homine in versu 2:16 [8] libri Genesis, et ergo est lex Dei, vel lex naturalis.

Verumtamen coitus cum sexu suo est contra praeceptum primum quod dedit Deus ad populum suum.[9]

Ecclesia Catholica Romana

Positio Ecclesiae Catholicae per Medium Aevum
Sanctus Thomas Aquinas

Theologia Thomae Aquinae theologi validissimi Medii Aevi et Doctori Ecclesiae comprehendunt elementa legis naturalis, quae damnant actiones homophylophiliae quia participis in his relationibus sunt non paricipis designant a Deo et a Natura. Etiam sunt contra Visionem Baetiam.[10]

Fasciculus:StPeterDamian.jpg
Sanctus Peter Damian

Alius Doctor Ecclesiae qui homophylophiliam condemnavit erat Petrus Damianus Author libri cuius titulus est Liber Gomorrhianus. In hoc libro memoratur immoralitatem homophylophiliae et masturbationis. Depinxit Petrus Damianus homophylophiliam extorquitium contra relgionem, moralitatem, atque societatem ipse. Extorquitium indigens oppressionem, ne velox apud cunctos clerorum percrebruit.

Positio Ecclesiae Catholicae Romanae hodierno

Secudum positionem traditionalem et rationem Patrum Ecclessiae Ecclesia Catholica Romana hodierno declaravit quod impias sunt actiones homosexualitas, et condemas [11] eas iugiter.

Protestantes

Protestantes habent opiniones diversas: Multae communitates condemnant istos actus sexuales, sed nonnullis placuit ritus benedictionis.

In Ecclesia Anglica et aliis communitatibus unionis Anglicanae magna disputatio in illa causa est.

Aliae ecclesiae

Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Orientales omnes unanimiter condemnant istos actus sexuales.

Religio Iudaica hodierno tempore

Istas uniones communitates orthodoxae condemnant, communitates conservativae non acceptant, communitates reformatae seu progressivae benedicunt.

Aliae religiones

Islamica

Cunctae Sectae Maiores Islamicae damnant homophylophiliam qui autem cum sexu suo concubant, capite damnari solent in his nationibus islamicis: Arabia Saudiana, Irania, Mauretania, Sudania, Somalia et Iemenia. Etiam in Afghanistan regno Talabanis. In aliis nationibus Islamicis poena est incarceratio, indictio argenti super eum, aut poena corporalis.

Buddhismus

Religio Buddhistica generaliter opiniones tolerantes habet in multis quaestionibus, similiter in hac quaestione. Sed in communitatibus buddhisticis non sunt tales disputationes similes disputationibus in Christianitate, quia in religione buddhistica non existunt "peccata".

Leges de Homophylophilia

Persecutiones et poenae

Tempore medii aevi extrema poena erat poena capitis, absoluta est in Europa circa annum 1800, primo in Austria et Francia. In Bavaria anno 1813 omnes tales poenae absolutae sunt. Multis gubernationibus hoc tempore placuit poena incarcerationis.

Maxima persecutio fiebat in Germania annis 1933-1945 tempore regiminis factionis "NSDAP". In Germania haec leges reformabantur circa annum 1970 et poenae finiebantur anno 1994, similiter in aliis terris Europae.

In Europa hodierno tempore poenae fiunt in casibus actuum sexualium cum pueris, alias non.

'Uniones civiles'

Carta nationum per leges de homophylophilia

Gubernationes multarum nationum leges, quae sunt in opinione multorum hominum contra sanctitatem nuptiae et contra familiam traditionalem, approbaverunt, quae dant populis homophylophilibus qui (falso in opinione contradictorum, sed non in opinione defensorum) declaraverunt se nupserint civiles conservatas in nuptia.

Disputatio: contra sanctitatem nuptiae

Cum excludio violationis sanctitatis nuptiae hae relationes societatem possunt per perversionem filiorum societatis per adoptionem, et per indictionem argenti super eam damnare. Etiam multi credant quod hae relationes aperient societatem ad "nuptias" inter homines et pecora.

Defensiones possibiles?

Defensores illarum 'unionum civilium' declarant leges istas esse necessarias et facere securitatem communis vitae duorum masculorum vel duarum feminarum.

Ubi existunt tales leges de unionibus?

Index nationum cum his relationibus: Andorra, Argentina, Brasilia, Croatia, Tzekia, Dania, Finnia, Francia, Germania, Islandia, Israel, Luxemburgum, Nova Zelandia, Norvegia, Lusitania, Slovenia, Suecia, Helvetia, et Regnum Unitum.

Notae

  1. Catechismus Catholicae Ecclesiae, 6.2, §2358.[1]
  2. 1 Cor 6:10 et 1 Tim 1:10
  3. 1 Cor 6:10 et 1 Tim 1:10
  4. "Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec." - 22:5 Deuteronomii
  5. Nota bene sexualem non idem esse ac venereum: spectat ad sexus marem et feminum
  6. "Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est." -Levecticus 18:22
  7. "an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt." —ad Corinthios I 6:9.
  8. "non est bonum esse hominem solum" - Genesis 2:16
  9. "Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram." - Genesis 1:28
  10. [2] [3] [4] [5]
  11. [6]

Vide etiam

Nexus externi

Litterae prosimetri De planctu Naturae