Quantum redactiones paginae "Agrippa Menenius T.f. Lanatus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
EmausBot (disputatio | conlationes)
Linea 24: Linea 24:
[[ca:Agripa Meneni Agripes Lanat]]
[[ca:Agripa Meneni Agripes Lanat]]
[[fr:Agrippa Menenius Lanatus (consul en -439)]]
[[fr:Agrippa Menenius Lanatus (consul en -439)]]
[[it:Agrippa Menenio Lanato (console 439 a.C.)]]

Emendatio ex 08:26, 30 Ianuarii 2012

Agrippa Menenius T.f. Lanatus (natus mortuusve ignoto anno) senator Romanus saeculi quinti fuit.

Cursus honorum

Menenius anno 442 a.C.n. triumvir coloniae deducendae fuit et Ardeam coloniam Latinam condidit[1]. Anno 439 consul una cum Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato fuit. Hoc anno Quinctius collega coniurationem Spurii Maelii detexit et dictaturam Lucii Quinctii Cincinnati a senatu impetravit[2].

Fortasse et anno 419 summum magistratum administravit et tribunus militum consulari potestate electus est. Tum servi urbem incendere conati sunt, Aequi bellum paraverunt[3]. Anno 417, cum Agrippa iterum electus est, nihil memorabilis nuntiatum est[4].

Notae

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 1237
  2. Titus Livius, ab urbe condita, IV 13,6
  3. op. cit., IV 45,1-5
  4. op. cit. IV 47,7


Antecessores:
Proculus Geganius Macerinus et Lucius Menenius Agrippae f. Lanatus
Consul
439 a.C.n.
cum
Tito Quinctio L.f. Capitolino Barbato
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.