Quantum redactiones paginae "Annuntiatio Domini" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
EmausBot (disputatio | conlationes)
Linea 32: Linea 32:
[[Categoria:Feriae Christianae]]
[[Categoria:Feriae Christianae]]
[[Categoria:Religio Christiana]]
[[Categoria:Religio Christiana]]
{{Link FA|ru}}


[[ar:البشارة]]
[[ar:البشارة]]

Emendatio ex 19:08, 27 Ianuarii 2012

Leonardus Vincius: Annuntiatio, inter annos 1472-1475 depicta

Annuntiatio Domini, etiam In Annuntiatione Beatæ Mariæ Virginis nominata, est sollemnitas die 25 Martii celebrata, quae in multis ecclesiis Christianis invenitur. Nomina festi antiquiora sunt Conceptio Christi et Ancilla. Argumentum festi est visitatio Gabrielis angeli apud Mariam eam filium Iesum a Spiritu Sancto concepturam esse annuntiantis.

Testimonium biblicum

Hoc die ecclesia celebrat, quod in Evangelio secundum Lucam scriptum est:

In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus ad eam dixit: “Ave, gratia plena, Dominus tecum.” Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis.” Dixit autem Maria ad angelum: “Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?” Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.” Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.” Et discessit ab illa angelus.[1]

Annuntiatio Mariae facta est res saepissime ab artificibus picta.

Tabulae separatim descriptae

Festum in calendario liturgico

Dies a festo natalacio Domini (25 Decembris) deducta est (novem menses antea). Incarnationem Dei filii contemplans et inter festa Domini et Mariae numeratur: Secundum Calendarium Romanae Ecclesiae ordinarii Ritus Romani est festum Domini (Annuntiatio Domini), in ritu extraordinario est festum Mariae (Annuntiatio beatae Mariae virginis) – quod etiam multa ecclesiarum patrocinia demonstrant.

In Ecclesiis Orthodoxis Annuntiatio ad duodecim festa principalia numeratur. Etiam Lutherani et Ecclesia Anglicana festum celebrant.

Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Category:Annunciation spectant.

Notae

Formula:Link FA