Quantum redactiones paginae "Lignum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m ~
m r2.7.1) (automaton addit: te:చెక్క
Linea 147: Linea 147:
[[sw:Ubao]]
[[sw:Ubao]]
[[ta:மரம் (மூலப்பொருள்)]]
[[ta:மரம் (மூலப்பொருள்)]]
[[te:చెక్క]]
[[tg:Чӯб]]
[[tg:Чӯб]]
[[th:ไม้]]
[[th:ไม้]]

Emendatio ex 12:59, 26 Ianuarii 2012

Superficies ligni nonnullas proprietates exhibet.

Lignum est textura dura et fibrosa in multis arboribus inventa. Pro fomiti et rebus corporeis constructionis centies milia annorum adhibitum est. Lignum est materies organica, naturalis fibrarum cellulosarum composita, quae sub intentione est fortis, atque in matrice lignini condita, quod compressioni resistit. Lignum ut xylema secundarium in caulibus arborum aliisque plantis ligneis gignitur. Vivas sustinet arbores, plantarum lignearum facultatem faciens ut eae magnae crescant vel sibi perstent. Lignum se interponit in translationem aquae et nutrimentorum ad folia et alias texturas crescentis.

Verbum lignum etiam ad alias plantarum materias spectare potest quibus sunt proprietates similes, et ad materiem ex ligno, assulis, vel fibra effectam. Multi homines lignum adhibent ut initium ignis faciant et domos aedificent.

Nodi

Nodus in arbore in Horto Deorum, vivario publico Fontibus Coloratensibus in urbe Colorati sito, Octobre 2006
Nodus in ligno

Nodus est quoddam genus imperfectionis in materie, quod technicas ligni proprietates adfici potest, plerumque deterius,? sed pro effectu oculorum adhiberi potest. In tabula in longitudinem serrá secata, nodus apparebit ut solida et rotundum fere materie (usitate obscurius) circa quam nota? (Anglice grain) materiei relictae "fluit," separando et iterum coendo. Intra nodum, cursus notae usque ad nonaginta gradibis a cursu quotidiani ligni variatur.

Vide etiam

Bibliographia

  • Hoadley, R. Bruce. 2000. Understanding Wood: A Craftsman’s Guide to Wood Technology. Taunton Press. ISBN 1-56158-358-8.
  • Shigo, Alex. 1986. A New Tree Biology Dictionary. Shigo and Trees, Associates. ISBN 0-943563-12-7.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Lignum spectant (Lignum, Wood).
Vide Lignum in Victionario.

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA