Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 14: Linea 14:
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis [[Alcoranum|Alcorani]] scholis ([[Turcice]]: ''sibyan mektebs'')—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.<ref>Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, ''The art and architecture of Islam - 1250-1800'' (New Haven, 1995) p. 218</ref> Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse [[Mescita Selimia (Hadrianopolis)|Mescita Selimia]] in urbe [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]].
Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis [[Alcoranum|Alcorani]] scholis ([[Turcice]]: ''sibyan mektebs'')—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.<ref>Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, ''The art and architecture of Islam - 1250-1800'' (New Haven, 1995) p. 218</ref> Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse [[Mescita Selimia (Hadrianopolis)|Mescita Selimia]] in urbe [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]].


[[Fasciculus:Edirne 7333 Nevit.JPG|thumb|[[Mescita Selimia (Hadrianopolis)|Mescita Selimia]], a Sinan [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]] anno [[1575]] aedificata.]]
[[Fasciculus:Edirne 7333 Nevit.JPG|thumb|[[Mescita Selimia (Hadrianopolis)|Mescita Selimia]], a Sinan [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]] anno [[1575]] aedificata]]
[[Fasciculus:Mimar Sinan - Mosquée Şehzade Mehmet, Istanbul (02).jpg|thumb|Mescita Reguli Machometi (''Şehzade Mehmet'') Constantinopoli]]
[[Fasciculus:Mimar Sinan - Mosquée Şehzade Mehmet, Istanbul (02).jpg|thumb|[[Mescita Principis (Constantinopolis)|Mescita Principis]] (''Şehzade Camii'') [[Constantinopolis|Constantinopoli]] a Sinan anno [[1548]] aedificata]]
== Fontes vitae et operis Sinan ==
== Fontes vitae et operis Sinan ==
* [[Sai Mustafa Çelebi]], ''[[Tezkiret-ül Bünyan]]''; ''[[Tezkiret-ül Ebniye]]''; ''[[Tuhfet-ül Mimarin]]''
* [[Sai Mustafa Çelebi]], ''[[Tezkiret-ül Bünyan]]''; ''[[Tezkiret-ül Ebniye]]''; ''[[Tuhfet-ül Mimarin]]''
Linea 49: Linea 49:
* [http://mimoza.marmara.edu.tr/~avni/H62SANAT/mimarsinan.hayati.htm Callibus aedificator [[saeculum 16|saeculi sexti decimi]] mescitarum Ottomannicarum]
* [http://mimoza.marmara.edu.tr/~avni/H62SANAT/mimarsinan.hayati.htm Callibus aedificator [[saeculum 16|saeculi sexti decimi]] mescitarum Ottomannicarum]
* [http://www.sinanasaygi.com/en/ Observantia Sinan]
* [http://www.sinanasaygi.com/en/ Observantia Sinan]
* [http://www.istan-bul.org/indexer.php?x=28.571459&y=41.0219379&l=15&f=255 Pons Mimar Sinan in Büyükçekmece]
* [http://www.istan-bul.org/indexer.php?x=28.571459&y=41.0219379&l=15&f=255 Pons architecti Sinan in Büyükçekmece]


[[Categoria:Nati 1489]]
[[Categoria:Nati 1489]]

Emendatio ex 19:57, 21 Ianuarii 2012

Sinan (a sinistra parte, sceptrum tenens, si recte distinguitur) in miniatura Ottomanica anni 1579 depictus qui anno 1566 monumentum sepulcrale Suleimani I aedificatum curat; e libro Lokman, Tarih-i Sultan Süleyman (Bibliotheca Chester Beatty Eblanae)

Sinan (natus, si recte censent eruditi, circa annum 1490 in oppido Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; mortuus 17 Iulii 1588 Constantinopoli) quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui se sultanis Selimo I, Suleimano Magnifico, Selimo II, et Muradi III accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur; vulgo notus est nomine compendiario Mimar Sinan, scilicet "Sinan architectus".

Origo et nomen

Nativitas Sinan in oppido Ağırnas pro certo habetur; ibidem enim ipse fontem construere iussit; incolis huius oppidi anno 1573 in Cyprum remoturis, iussu sultani Selimi II familia Sinan exempta est et in oppido eius natali manere permissa;[1] Sed nec diem neque annum natalitiae Sinan scitur. Notitiae de familia eius lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae Sai Mustafa Çelebi,[2] et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri reperiuntur.[3][4] Satis constat familiam religioni Christianae haesisse linguaque Turcica usos esse,[5][6] sed an e populo Armenio sive Graeco sive etiam Turcico haud liquet. Pater nomen Abdülmennan gessit; iuvenis enim, inter annos 1512 et 1514, in corpore Ianissariorum inductus, nomine et patronymico Sinan bin Abdülmennan inscriptus est (vide et imaginem nostram); cui nomini sine certitudine additur praenomen Yusuf i.e. Iosephus.[7] Annis posterioribus in munere atque officio fungendo titulis insignibus ut puta Koca Mimar Sinan Ağa[8] (lingua Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.

Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad religionem Islamicam e Tuhfet-ül Mimarin a Sai Mustafa Çelebi conscripto: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı" (Archivum Palatii Topkapı Constantinopoli, D 1461/4 (TM) fol. 4b, vv. 7 et 8)
Adumbratio systematis aquae distribuendae nomine Kırkçeşme (Constantinopoli) mensuris instructa a Sinane, ut putatur, sub annum 1560 confecta (Bibliotheca Musei Palatii Topkapı Constantinopoli, H.1815)
Aspectus in sepulcrum Sinan

Vita et opus

In oppido natali forsitan latomus factus est. Per collectione puerorum (devşirme) praeter modum serotina Constantinopolim vectus, faber eruditus est et in manu tironum Ianissariorum exercitatus. An Rhodum in insulam duce Selimo I militaverit haud liquet, sed decenniis sequentibus plerisque sultani Suleimani Magnifici excursionibus interfuit (Calderamum, Damascus, Cairus, Belgradum, Mohacium, Vindobona, Tauris, Bagdatum, Corcyra, Apulia, Moldavia, etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens.

Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis Alcorani scholis (Turcice: sibyan mektebs)—exclusis. Opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.[9] Ex omnibus aedificiis a Sinan constructis id quod summo artificio factum habetur esse Mescita Selimia in urbe Hadrianopoli.

Mescita Selimia, a Sinan Hadrianopoli anno 1575 aedificata
Mescita Principis (Şehzade Camii) Constantinopoli a Sinan anno 1548 aedificata

Fontes vitae et operis Sinan

Notae

  1. Rogers (2006) p. 11
  2. Crane et al. (2006)
  3. Necipoğlu (2005) pp. 147−152
  4. Rogers (2006) pp. xv-xvi
  5. Rogers (2006) p. 11
  6. Necipoğlu (2005) pp. 129−131
  7. Necipoğlu (2005) pp. 131-132
  8. Cafer Çelebi: Risale-i-mimariye. 1623
  9. Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, The art and architecture of Islam - 1250-1800 (New Haven, 1995) p. 218

Bibliographia

De fontibus
  • Howard Crane, Esra Akin, Gülru Necipoğlu, Sinan's Autobiographies: Five Sixteenth-Century Texts. Lugduni Batavorum 2006
  • Sai Mustafa Çelebi, Book Of Buildings: Tezkiretü'l Bünyan Ve Tezkiretü'l-Ebniye. Memoirs of Sinan The Architect. Koç Kültür Sanat Tanıtım, 2004. ISBN 975-296-017-0.
De vita et opere
  • Veronica De Osa, Sinan: the Turkish Michelangelo. Novi Eboraci: Vantage Press, 1982. ISBN 0533046556
  • Ernst Egli, Sinan, der Baumeister osmanischer Glanzzeit. Erlenbach-Zürich, Verlag für Architektur, 1954. ISBN 1-904772-26-9 (Theodisce)
  • Ara Güler, Augusto Romano Burelli, John Freely, Sinan: Architect of Suleyman the Magnificent and the Ottoman Golden Age. W. W. Norton. 1992. ISBN 0-500-34120-6 (Anglice)
  • Aptullah Kuran, Ara Güler (illustrator), Mustafa Niksarli (illustrator), Mimar Sinan. Istanbul. 1986]. ISBN 3-89122-007-3 (Turcice)
  • Aptullah Kuran, Sinan: The grand old master of Ottoman architecture. Ada Press Publishers. 1987. ISBN 0-941469-00-X (Anglice)
  • Gülru Necipoglu, The Age of Sinan. Princetoniae: Princeton University Press, 2005. (Anglice)
  • J. M. Rogers, Sinan. Londinii: I. B. Tauris. 2006. ISBN 1-84511-096-X (Anglice) (Paginae selectae apud Google Books)
  • Brian Sewell, "Sinan: A Forgotten Renaissance" in Cornucopia vol. 1 no. 3 (1992) (Anglice)
  • Arthur Stratton, Sinan the Architect. Londinii: Macmillan, 1972. ISBN 0-333-02901-1 (Anglice)
Aliae encyclopaediae

Nexus externi