Quantum redactiones paginae "Sinan Architectus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 6: Linea 6:
Dies annusque natalis Sinanis incertus est. Notitiae de familia eius, quae sunt lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae [[Sai Mustafa Çelebi]],<ref name="Crane 2006">Howard Crane, Esra Akin und Gülru Necipoğlu: ''Sinan's Autobiographies: Five Sixteenth-Century Texts.'' Lugduni Batavorum 2006.</ref> et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (''Vakfiye'') atque [[Epitaphium|epitaphio]] sepulcri positae sunt.<ref>Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S.&nbsp;147−152</ref><ref>John Marshall Rogers, Oxoniae 2006, S.&nbsp;XVf</ref>

[[Fasciculus:Sinan bin abduelmennan2.png|thumb|Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad [[religio Islamica|religionem Islamicam]] e ''Tuḥfetüʾl-Miʿmārin'' a [[Sai Mustafa Çelebi]], folium 4b, versus 7 et 8: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı"]]
[[Fasciculus:Sinan bin abduelmennan2.png|thumb|Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad [[religio Islamica|religionem Islamicam]] e ''[[Tuhfet-ül Mimarin]]'' a [[Sai Mustafa Çelebi]] conscripto, fol. 4b, vv. 7 et 8: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı"]]
[[Fasciculus:Sinan sketchy drawing.jpg|thumb|Adumbratio systematis aquae distribuendae nomine Kırkçeşme (Constantinopoli) mensuris instructa a Sinane, ut putatur, sub annum [[1560]] confecta]]
[[Fasciculus:Sinan sketchy drawing.jpg|thumb|Adumbratio systematis aquae distribuendae nomine Kırkçeşme (Constantinopoli) mensuris instructa a Sinane, ut putatur, sub annum [[1560]] confecta]]
[[Fasciculus:Mimar Sinan Türbesi.jpg|thumb|Aspectus in sepulcrum Sinanis]]
[[Fasciculus:Mimar Sinan Türbesi.jpg|thumb|Aspectus in sepulcrum Sinanis]]
Linea 18: Linea 18:
[[Fasciculus:Edirne 7333 Nevit.JPG|thumb|[[Mescita Selimia (Edirne)|Mescita Selimia]], a Sinan [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]] anno [[1575]] aedificata.]]
[[Fasciculus:Edirne 7333 Nevit.JPG|thumb|[[Mescita Selimia (Edirne)|Mescita Selimia]], a Sinan [[Hadrianopolis|Hadrianopoli]] anno [[1575]] aedificata.]]
[[Fasciculus:Mimar Sinan - Mosquée Şehzade Mehmet, Istanbul (02).jpg|thumb|Mescita Reguli Machometi (''Şehzade Mehmet'') Constantinopoli]]
[[Fasciculus:Mimar Sinan - Mosquée Şehzade Mehmet, Istanbul (02).jpg|thumb|Mescita Reguli Machometi (''Şehzade Mehmet'') Constantinopoli]]
== Fontes vitae et operis Sinan ==
* [[Sai Mustafa Çelebi]], ''[[Tuhfet-ül Mimarin]]''

== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 15:18, 21 Ianuarii 2012

Sinan (a sinistra parte, si recte distinguitur) in miniatura Ottomanica anni 1579 depictus qui anno 1566 monumentum sepulcrale Suleimani I aedificatum curat

Sinan (natus circa annum 1490 probabiliter in oppido Ağırnas prope Caesaream in Cappadocia; natus 17 Iulii 1588 Constantinopoli) quinquaginta annos fuit principalis Imperii Ottomanici architectus et machinator, qui se sultanis Selimo I, Suleimano I, Selimo II, et Muradi III accommodavit. Sinan inter primos architectos omnium temporum numeratur, opus eius summum fastigium artis Ottomanicae habetur.[1] Vulgo notus est nomine compendiario Mimar Sinan, scilicet "Sinan architectus".

Origo et nomen

Dies annusque natalis Sinanis incertus est. Notitiae de familia eius, quae sunt lacunosae et partim discrepantes, et in scriptis amici eius, poetae Sai Mustafa Çelebi,[2] et in eiusdem Sinanis epistularum commercio, littera fundatoria (Vakfiye) atque epitaphio sepulcri positae sunt.[3][4]

Nomen Sinanis et testificatio conversionis ad religionem Islamicam e Tuhfet-ül Mimarin a Sai Mustafa Çelebi conscripto, fol. 4b, vv. 7 et 8: "Sinān bin ʿAbdüʾl-Mennān [...] ʿAbdullāh oġlı"
Adumbratio systematis aquae distribuendae nomine Kırkçeşme (Constantinopoli) mensuris instructa a Sinane, ut putatur, sub annum 1560 confecta
Aspectus in sepulcrum Sinanis

Sinan filius parentum Christianorum, qui fortasse Turcice locuti sunt,[5][6] in vico cappadocica Ağırnas prope Caesaream adolevit et probabiliter Iosephus sive Yusuf baptizatus est; nomen plenius probabiliter fuit Yusuf Sinan (vel Sinanüddin) bin Abdullah (vel Abdülmennan, Abdurrahman, Abdülkerim).[7] In munere atque officio fungendo titulis insignis ut puta Koca Mimar Sinan Ağa[8] (lingua Turcica sui temporis: Koca Mi‘mār Sinān Āġā, قوجو معمار سنان آغا) ornatus est.

Vita et opus

In Ağırnas forsitan latomus factus est. Iuvenis annis 1512/13/14 Collectione puerorum (Devşirme) praeter modum serotina Constantinopolim vectus faber eruditus et in manu tironum (acemi ocağı) exercitus est. Decenniis sequentibus plerisque sultanorum Selimi I et Suleimani I excursionibus interfuit (Calderamum, Damascus, Cairus, Belgradum, Rhodus, Mohacium, Vindobona, Tauris, Bagdatum, Corcyra, Apulia, Moldavia, etc.) eo modo multas et varias traditiones aedificandi cognoscens.

Omne aedificavit aedificium maius in imperio, plusquam trecentas structuras, inceptis minoribus—sicut multis Alcorani scholis (Turcice: sibyan mektebs)—exclusis. Suum opus summo artificio factum habetur esse Mescita Selimia in urbe Hadrianopoli.

Mescita Selimia, a Sinan Hadrianopoli anno 1575 aedificata.
Mescita Reguli Machometi (Şehzade Mehmet) Constantinopoli

Fontes vitae et operis Sinan

Notae

  1. Sheila S. Blair et Jonathan M. Bloom, The art and architecture of Islam - 1250-1800 (New Haven, 1995) p. 218
  2. Howard Crane, Esra Akin und Gülru Necipoğlu: Sinan's Autobiographies: Five Sixteenth-Century Texts. Lugduni Batavorum 2006.
  3. Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S. 147−152
  4. John Marshall Rogers, Oxoniae 2006, S. XVf
  5. J.M. Rogers: Sinan. (Makers of Islamic Civilization). Novi Eboraci/Londinii 2007. P. 11.
  6. Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S. 129−131
  7. Gülru Necipoğlu, Princeton 2005, S. 131f
  8. Cafer Çelebi: Risale-i-mimariye. 1623

Bibliographia

  • Çelebi, Sai Mustafa. 2004. Book Of Buildings: Tezkiretü'l Bünyan Ve Tezkiretü'l-Ebniye (Memoirs of Sinan The Architect). Koç Kültür Sanat Tanıtım. ISBN 975-296-017-0.
  • Egli, Ernst. 1954. Sinan, der Baumeister osmanischer Glanzzeit. Erlenbach-Zürich, Verlag für Architektur. ISBN 1-904772-26-9 (Theodisce)
  • Guler, Ara, Augusto Romano Burelli, et John Freely. 1992. Sinan: Architect of Suleyman the Magnificent and the Ottoman Golden Age. W. W. Norton. ISBN 0-500-34120-6 (Anglice)
  • Kuran, Aptullah, Ara Güler (illustrator), et Mustafa Niksarli (illustrator). 1986. Mimar Sinan. Istanbul. ISBN 3-89122-007-3 (Turcice)
  • Kuran, Aptullah. 1987. Sinan: The grand old master of Ottoman architecture. Ada Press Publishers. ISBN 0-941469-00-X (Anglice)
  • Necipoglu, Gülru. 2005. The Age of Sinan. (Anglice)
  • Rogers, J. M. 2005. Sinan. I. B. Tauris. ISBN 1-84511-096-X (Anglice)
  • Sewell, Brian. "Sinan: A Forgotten Renaissance". In Cornucopia 3 (Anglice)
  • Stratton, Arthur. 1972. Sinan the Architect. Londinii: Macmillan. ISBN 0-333-02901-1 (Anglice)
Aliae encyclopaediae

Nexus externi